Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I
[CAP.5. DE DIVISIONE NOMINIS PER CONCRETUM ET ABSTRACTUM]
Omissis autem aliis partibus orationis, de nominibus est dicendum,
et priino de divisione norninis per concretum et abstractum est disse-
rendum.
Et est advertendum quod concretum et abstractum sunt nomina
consimile principium secundum vocem habentia, sed non consimiliter
terminantur, sicut patet quod 'iustus' et 'iustitia', 'fortis' et 'forti-
tudo' , 'animal' et 'animalitas' a simili littera vel syllaba incipiunt, sed
non terminantur in consimileim. Et semper vel frequenter abstractum
plures habet syllabas quam concretum, sicut in praedictis exemplis ap-
paret. Concretum etiam, ut frequenter, est adiectivum et abstractum
substantivum.
Nominum autem concretorum et abstractorum multi sunt modi.
Quandoque enim concretum aliquam rem significat vel connotat sive
importat seu dat intelligere, pro qua etiam supponit, quam abstractum
nullo modo significat nec per consequens aliquo modo supponit pro
eadem, sicut se habent 'iustus' et 'iustitia', 'album' et 'albedo' et
consimilia. Nam 'iustus' vere supponit pro homine quando dicitur
'iustus est virtuosus'; non enim potest supponere pro iustitia, quia iu-
stitia quamvis sit virtus non tamen est virtuosa. Hoc nomen vero 'iusti-
tia' supponit pro qualitate et non pro homine. Et propter hoc accidit
quod praedicatio talis concreti de abstracto est impossibilis, quia semper
concretum tale et abstractum pro distinctis rebus supponunt.
Sunt autem, ad praesens, tres species seu diiferentiae talium nomi-
num inferiores. Prima est quando abstractum supponit pro accidente vel
est de talibus 'albedo-album', 'calor-calidum', 'sciens-scientia', lo-
quendo de creaturis. Et sic de aliis. Nam in omnibus talibus abstractum
supponit pro accidente inhaerente subiecto et concretum supponit pro
subiecto eiusdem. E converso autem accidit de talibus 'ignis-igneus',
nam 'ignis' supponit pro subiecto et 'igneus', quod est concretum,
pro accidente eiusdem. Dicimus enim quod calor est igneus et non ignis;
similiter dicimus quod ista scientia est humana et non homo.
Secunda differentia talium noininum est quando concretum sup-
ponit pro parte et abstractum pro toto vel e converso sicut in istis
'anima-animatum'; homo enim est animatus et non anima, et ita
'animatum' supponit pro homine et anima pro parte eius. Hic autem
'anima est humana' et 'anima non est homo', 'homo', quod est
abstractum, supponit pro toto et humanum pro anima, quae est pars.
Est autem advertendum quod quandoque idem concreturn accipi
tur aequivoce, quia quandoque idein concretum est tam in prima quam
in secunda differentia, sicut hoc nomen 'animatum' potest supponere
pro toto, quia dicimus quod homo est animatus ; et potest supponere
pro subiecto recipiente animain, quia dicimus quod corpus, quod est
altera pars, est animatum. Et sicut est de isto nomine ita est de multis
aliis, quod sic possunt aequivoce accipi.
Tertia differentia talium nominum est quando concretum et abstrac-
tum supponunt pro distinctis rebus, quarum tamen neutra est subiectum
nec pars alterius. Et hoc contingit fieri multis modis: nam tales res quan-
doque se habent sicut causa et effectus, sicut dicimus quod hoc opus est
humanum et non homo; quandoque sicut signum et significatum, sicut
dicimus quod differentia hominis est differentia essentialis, non quia est
essentia, sed quia est signum alicuius partis essentiae; quandoque sicut
locus et Iocatum, sicut dicimus quod iste est Anglicus et non Anglia.
Multis etiam aliis modis contingit hoc fieri, quae discutienda ingeniosis
dimitto.
Et sicut in primis duobus modis aliquod concretum supponit pro
parte vel pro forma et abstractum pro toto vel subiecto, et aliquando
accidit e converso, ita est in proposito. Nam quandoque concretum sup-
ponit pro effectu vel significato et abstractum pro causa vel signo, et
aliquando e converso. Et sic est de ceteris contentis sub isto modo.
Et sicut contingit idem nomen esse concretum primis duobus modis,
sed tunc accipitur aequivoce, ita contingit idem concretum esse con-
cretum primo modo et tertio, immo omnibus tribus modis potest esse
concretum. Et ideo isti tres modi inferiores ad primum modum princi-
palem non sic distinguuntur quod unus eorum universaliter negetur a
reliquo, sed sic quod quilibet ab alio particulariter amovetur, quod
sufficit ad distinctionem talium. Similiter etiam non est inconveniens
quod idem nomen respectu diversorum sit concretum et abstractum.
Sciendum est quod quandoque habemus concretum aequiva-
Ienter, cui tamen nullum abstractum propter, penuriam nominum
correspondet, sicut est de hoc nomine 'studiosus' quando accipitur pro
virtuoso.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)