Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I



[CAP. 12. QUID EST INTENTIO PRIMA ET QUID SECUNDA ET QUOMODO DISTINGUUNTUR AB INVICEM]

Et quia dictum est in praecedenti capitulo quod quaedam sunt no-
mina primae intentionis et quaedam secundae intentionis, et ignorantia
significationum vocabulorum multis est errandi occasio, ideo incidenter
videndum est quid sit intentio prima et quid secunda, et quomodo di-
stinguuntur.
Est autem primo sciendum quod intentio animae vocatur quiddam
in anima, natum significare aliud. Unde, sicut dictum est prius,
ad inodum quo scriptura est secundarium signum respectu vocum, quia
inter omnia signa ad placitum instituta voces obtinent principatum, ita
voces secundaria signa sunt illorum quorum intentiones animae sunt
signa primaria. Et pro tanto dicit Aristoteles quod voces sunt
"earum quae sunt in anima passionum notae". Illud autem exsistens in
anima quod est signum rei, ex quo propositio mentalis componitur ad
modum quo propositio vocalis componitur ex vocibus, aliquando vo-
catur intentio animae, aliquando conceptus animae, aliquando passio
animae, aliquando similitudo rei, et Boetius in commento super
Perihermenias vocat intellectum. Unde vult quod propositio mentalis
componitur ex intellectibus: non quidem ex intellectibus qui sunt rea-
liter animae intellectivae, sed ex intellectibus qui sunt quaedam signa in
anima significantia alia et ex quibus propositio mentalis componitur.
Unde quandocumque aliquis profert propositionem vocalem, prius
format interius unam propositionem mentalem, quae nullius idiomatis
est, in tantum quod multi frequenter formant interius propositiones
quas tamen propter defectum idiomatis exprimere nesciunt. Partes ta-
lium propositionum mentalium vocantur conceptus, intentiones, si-
militudines et intellectus.
Sed quid est illud in anima quod est tale signum?
Dicendum quod circa istum articulum diversae sunt opiniones.
Aliqui dicunt quod non est nisi quoddam fictum per animam.
Alii, quod est quaedam qualitas subiective exsistens in anima, distincta
ab actu intelligendi. Alii dicunt quod est actus intelligendi. Et
pro istis est ratio ista quia 'frustra fit per plura quod potest fieri per
pauciora'. Omnia autem quae salvantur ponendo aliquid distinctum ab
actu intelligendi possunt salvari sine tali distincto, eo quod supponere
pro alio et significare aliud ita potest competere actui intelligendi sicut
alii signo. Igitur praeter actum intelligendi non oportet aliquid aliud
ponere.
De istis autem opinionibus inferius perscrutabitur, ideo pro
nunc sufficiat quod intentio est quiddam in anima, quod est signum na-
turaliter significans aliquid pro quo potest supponere vel quod potest
esse pars propositionis mentalis.
Tale autem signum duplex est. Unum, quod est signum alicuius rei
quae non est tale signum, sive significet tale signum simul cum hoc
sive non, et illud vocatur intentio prima; qualis est illa intentio animae
quae est praedicabilis de omnibus hominibus et similiter intentio praedi-
cabilis de omnibus albedinibus et nigredinibus et sic de aliis.
Verumtamen sciendum est quod 'intentio prima' dupliciter acci-
pitur: stricte et large. Large dicitur intentio prima omne signum in-
tentionale exsistens in anima quod non significat intentiones vel signa
praecise, sive sit signum stricte accipiendo 'signum' pro illo quod sic
significat quod natum est supponere in propositione pro suo significato
sive sit signum large accipiendo 'signum', illo modo quo dicimus
syncategorema significare. Et isto modo verba mentalia et syncatego-
remata mentalia et coniunctiones et huiusmodi possunt dici intentiones
primae. Stricte autem vocatur intentio prima nomen mentale, natum
pro suo significato supponere.
Intentio autem secunda est illa quae est signum talium intentionum
primarum, cuiusmodi sunt tales intentiones 'genus', `species' et hu-
iusmodi. Sicut enim de omnibus hominibus praedicatur una intentio
communis omnibus hominibus, sic dicendo iste homo est homo',
'ille homo est homo', et sic de singulis, ita de illis intentionibus quae
significant et supponunt pro rebus praedicatur una intentio communis
eis, sic dicendo 'haec species est species', 'illa species est species', et
sic de aliis. Similiter sic dicendo 'lapis est genus', 'animal est genus',
'color est genus', et sic de aliis, praedicatur una intentio de intentioni-
bus, ad modum quo in talibus 'homo est nomen', 'asinus est nomen',
'albedo est nomen' praedicatur unum nomen de diversis nominibus.
Et ideo sicut nomina secundae impositionis significant ad placitum no-
mina primae impositionis, ita secunda intentio naturaliter significat
primam. Et sicut nomen primae impositionis significat alia quam no-
mina, ita prima intentio significat alias res quam intentiones.
Potest etiam dici quod intentio secunda potest accipi stricte pro
intentione quae significat praecise primas intentiones, vel large pro inten-
tione quae significat intentiones et signa ad placitum instituta, si tamen
sit aliqua talis.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)