Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I



[CAP. 39. DE ISTO TERMINO 'UNUM']

'Unum' autem est passio entis, quia est praedicabile de ente per se
secundo modo, et hoc quia significat aliquid quod non eodem modo
significatur per ens, quamvis alio modo significatur per ens. Nam 'ens'
quidquid significat positive et affirmative significat; 'unum' vero si-
gnificat quodlibet significatum per 'ens' tam positive et affirmative
quam negative et remotive. Quod patet per definitionem exprimentem
quid nominis ipsius.
'Unum' tamen multipliciter dicitur, quia secundum Philoso-
phum, V Metaphysicae': ''Unum dicitur aliud secundum accidens,
aliud secundum se''. Quod sic est intelligendum quod hoc nomen
'unum' de aliquibus praedicatur per accidens, ita quod propositio illa
est per accidens, sicut haec est per accidens 'Coriscus et musicus sunt
unum', similiter ista est per accidens 'iustum et musicum sunt unum'.
Cum hoc tamen stat quod tales sunt verae 'musicum et iustum sunt per
se unum' et 'musicus et Coriscus sunt per se unum'. Et si inveniantur in
auctoribus tales propositiones 'musicum et album sunt unum
per accidens', 'musicus per accidens est unum cum Corisco', debent
exponi, ut per istas intelligantur tales 'haec est per accidens: musicum et
album sunt unum', 'haec est per accidens: musicus et Coriscus sunt
unum'. Qualiter autem istae propositiones distinguuntur et non aequi-
pollent, ostendetur inferius.
'Unum secundum se dicitur illud de quo vel de quibus dicitur unum
non per accidens sed per se. Et quamvis Philosophus, V Meta-
physicae, ponat multos modos unius per se, tamen ad praesens sufficiat
ponere tres modos unius quibus logici frequenter utuntur.
'Unde quaedam dicuntur unum numero, hoc est de quibusdam ter-
minis supponentibus pro eodem verificatur hoc praedicabile 'unum nu-
mero', sic dicendo 'iste homo et Sortes sunt unum numero', 'Marcus et
Tullius sunt unum numero'. Et ideo quod dicit Aristoteles,
V Metaphysicae, quod ''unum numero sunt quorum materia est una'',
intelligendum est quod tunc dicuntur unum numero quando non sunt
distincta nec secundum materiam nec secundum formam.
Quaedam autem dicuntur unum specie, quorum scilicet est eadem
species, ita quod semper quaecumque sunt unum specie sunt simpliciter
plura vel unum numero, dicente Aristotele, I Topicorum ''Idem
specie sunt quae cum sint plura'', ita, supple, si non sint unum numero,
''sub eadem specie continentur''.
Genere autem sunt illa unum quae sub eodem genere continentur,
ita quod quaecumque sunt unum genere sunt simpliciter plura specie et
numero, vel sunt unum specie, dicente Aristotele: ''Quaecum-
que numero, specie unum; sed quaecumque specie, non omnia numero.
sed genere omnia sunt unum, quaecumque et specie; quaecumque
vero genere, non omnia specie''.
Ex istis verbis sequitur quod nihil est unum specie nisi sit unum
numero vel plura numero. Et ideo impossibile est quod sit aliqua natura
quae sit una specie et non sit una numero nec plures res numero. Simi-
liter impossibile est quod sit aliqua natura una genete nisi illa sit una
specie vel plura specie.
Et ideo dicendum est quod plura individua sunt unum specte, et
quod unum individuum est unum specie cum alio individuo. Similiter
plura individua diversarum specierum sunt unum genere, et unum indi-
viduum unius speciei est unum genere cum alio individuo alterius spe-
ciei, sicut Sortes et iste asinus sunt unum genere, hoc est de Sorte et
isto asino natum est unum genus praedicari. Similiter Sortes et Plato
sunt unum specie, hoc est Sortes et Plato sub una specie continentur, vel
Sortes et Plato sunt illa a quibus potest abstrahi una species communis eis.
Et si dicatur quod tunc non essent unum realiter, dicen-
dum est quod sunt unum realiter, accipiendo 'unum' secundum quod
dicitur de illis quae sunt unum specie; quia Sortes et Plato sunt realiter
illa a quibus potest abstrahi una species. Et ita concedendum est quod
est aliqua unitas minor unitate numerali, sed ipsamet individua sunt
unum realiter, illo modo accipiendo unum, ita quod nihil imaginabile
distinctum ab individuo vel individuis est unum, illo modo accipiendo
unum.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)