Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I



[CAP. 50. QUOD RELATIO NON SIT ALIA RES A RE ABSOLUTA]

Pro ista opinione possunt nonnullae rationes adduci, sive conclu-
dant sive non, ad praesens non curo.
Unde arguitur sic: si relatio esset res extra animam, distincta realiter
a re absoluta, sequeretur quod potentia materiae primae, qua potest re-
cipere formam, esset alia res a materia; consequens est falsum, quia tunc
essent in materia infinitae res, ex quo potest successive infinitas formas
recipere.
Item, si esset talis alia res, quandocumque asinus inoveretur localiter
hic inferius, quodlibet corpus caeleste mutaretur et reciperet aliquam rem
de novo in se, quia aliter distaret ab isto asino nunc quam prius, et si
distantia esset alia res, vere perderet unam rem et aliam de novo reciperet.
Item, tunc in isto corpore essent infinitae res. Probatio: quia a qua-
libet parte alterius corporis distat realiter; sed partes alterius corporis
sunt infinitae; igitur in isto corpore sunt distantiae infinitae ad infinitas
partes alterius corporis.
Praeterea, istud lignum est duplum ad suam medietatem. Si igitur
illa dupleitas sit talis res alia ab isto duplo, eadem ratione relatio qua
istud ligbum excedit medietatem suae medietatis erit res alia existens in
isto ligno, et eadem ratione ad quamlibet medietatem cuiuseumque me-
dietatis erit alia res in isto ligno. Cum igitur in isto ligno sint tales partes
eiusdem proportionis infinitae, et non est eadem proportio istius totius
ligni ad quaseumque duas illarum partium, sequitur quod in isto ligno
erunt relationes infinitae, distinctae specie.
Si dicatur: illae partes illius ligni non sunt in actu sed in
potentia, et ideo relationes illae non sunt infinitae actu, contra: illae
partes sunt in rerum natura, quia aliter eiis componeretur ex non-ente;
igitur relationes correspondentes istis partibus sunt in rerum natura, et
per consequens res infinitae, distinctae specie, sunt in isto ligno.
Praeterea, Iioc lignum realiter est duplum ad suam medietatem,
igitur in hoc ligiio est realiter et actualiter relatio dupleitatis ad suam
medietatem. Sed non plus est una pars in actu quam alia, quia omnes
partes sunt similes; igitur quaelibet alia pars est in actu, ita quod ad eam
potest esse relatio realis. Ergo ad quamlibet erit relatio realis et actualis;
et illae partes sunt infinitae; igitur in isto ligno sunt infinitae relationes.
Praeterea, si aliqua relatio sit talis res, dupleitas erit talis res. Tunc
quaero: aut illa dupleitas a ad b est accidens divisibile aut indivisibile.
Non potest dici quod sit accidens indivisibile: tum quia in isto ligno
nullum est accidens indivisibile quod denominet totum illud lignum;
tum quia quaero de primo subiecto illius accidentis: aut est divisibile aut
indivisibile. Non indivisibile, manifestum est. Igitur oportet quod sit
subiectum divisibile; sed subiectum divisibile non potest esse primum
subiectum accidentis indivisibilis; igitur illud accidens non est indivisibile.
Nec potest dici quod est accidens divisibile et extensum, quia quaero
de partibus illius accidentis: aut sunt similes aut dissimiles. Si similes,
igitur conveniunt in nomine et definitione totius, et per consequens
quaelibet pars dupleitatis erit dupleitas; et per consequens quaelibet pars
erit dupla ad illud ad quod totum est duplum, quod est absurdum. Si
sint partes dissimiles, igitur distinguuntur specie, et per consequens si
componant unam rem, oportet quod una illarum rerum sit actus et alia se
potentia, et per consequens dupleitas componeretur ex actu et potentia.
Similiter, si una pars esset actus et alia potentia, et actus et potentia
quando faciunt unum non distant situaliter, oporteret quod illae partes
non distarent situaliter, et per consequens non constituerent unum exten-
sum nisi ponantur aliae partes praeter illas.
Item, pro ista opinione potest argui theologice: omnem
rem quam potest Deus facere mediante causa secunda efficiente potest
per se facere sine omni causa secunda efficiente. Cum igitur in isto effi-
ciente ponatur quidam talis respectus efficientiae causatus a Deo mediante
causa secunda, poterit Deus illum respectum facere sine hoc quod aliqua
causa secunda efficiat simul cum Deo. Ponatur igitur in esse, si sit pos-
sibile. Quo posito probo quod positum sit impossibile: quia si Deus
efficit istum respectum in isto, igitur illud est efficiens, quia tunc sicut in
quocumque est albedo illud est album, ita in quo erit ille respectus effi-
cientiae illud erit efficiens. Sed si illud est efficiens, et non est efficiens nisi
respectus, igitur non solus Deus efficit istum respectum. Et ita ex posito
sequitur suum oppositum, et per consequens non est possibile.
Praeterea, omnem rem quam Deus conservat sine alia re, potuit
vel potest producere de novo etsi illa alia res non sit nec unquam fuerit.
Si ergo paternitas qua pater refertur ad filium sit alia res a patre et filio,
et Deus eam conservat sine generatione, quia illa praeterita est, igitur
potest vel potuit Deus istam paternitatem de novo producere etsi num-
quam fuisset illa generatio, et per consequens poterit aliquis pater esse
illius quem non genuit.
Item, ponatur quod Deus creet de nihilo unum hominem, post
quem creet alios homines, et postea alii generentur. Quo posito arguo
sic: qualis res et in aliquo istorum hominum potest Deus de sua poten-
tia absoluta facere talem rem in isto homine; sed filiatio est in uno illo-
rum, hominum; igitur potest Deus facere talem filiationem in isto. Et
per consequens, isto posito, iste erit filius, et nonnisi hominis. Et non
est aliquis alius homo ab isto nisi iunior eo, per causum; igitur iste homo
erit filius hominis iunioris se, quod contradictionem videtur includere.
Aliae rationes innumerae possent adduci pro ista opinione, quas
causa brevitatis omitto.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)