Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I
[CAP. 60. DE PRAEDICAMENTO 'UBI']
Octavum praedicamentum ponitur 'ubi'. Et de isto dico, sicut de
praecedenti, quod, sicut mihi videtur, consonum est doctrinae Ari-
stotelis quod 'ubi' non est aliqua res distincta a loco et ceteris rebus
absolutis, sed semper Philosophus hoc praedicamentum per ad-
verbium interrogativum loci nominavit. In quo praedicamento ponit
omnia illa per quae convenienter respondetur ad quaestionem factam
per hoc adverbium 'ubi'; ut si quaeratur 'ubi est Sortes', convenienter
respondetur quod est in civitate vel in domo. Ideo istas praepositiones
cum suis casualibus ponit in praedicamento 'ubi'.
Pro ista autem opinione potest argui quod non videtur contradic-
tionem includere quod Deus destruat illam talem rem, si ponatur, non
destruendo locum, nec illud quod locatur, nec transferendo locum vel
locatum de loco ad locum. Quo facto quaero: aut illud corpus est in
hoc loco aut non. Si est in hoc loco, et non habet talem rem, igitur lo-
catum est in loco sine tali re; igitur frustra ponitur. Si non est in hoc
loco, et prius fuit in hoc loco, et nihil est corruptum, igitur aliquid est
motum localiter; quod est contra positum.
Alii autem ponunt quod 'ubi' sive 'ubitas' est quidam respectus
fundatus in locato, procedens ex circumscriptione loci, ita quod Ioca-
tum fundat talem respectum et locus terminat eum.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)