Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars II



[CAP.22. DE CONVERSIONE PROPOSITIONUM DE INESSE, QUAE SUNT DE PRAETERITO ET FUTURO]

Circa conversionem propositionum de praeterita et de futuro est
primo sciendum quad quaelibet propositio de praeterito et de futuro,
in qua subicitur terminus communis, est distinguenda penes tertium mo-
dum aequivocationis', eo quod subiectum potest supponere pro eo quod
est vel pro eo quod fuit, si sit propositio de praeterito; hoc est eo quod
subiectum potest supponere pro eo de quo verificatur subiectum per
verbum de praesenti, vel pro eo de quo verificatur subiectum per ver-
bum de praeterito. Sicut ista 'album fuit Sortes' est distinguenda, eo
quod 'album' potest supponere pro eo quod est album vel pro eo quod
fuit album. Si autem sit propositio de futuro, tunc est distinguenda, eo
quod subiectum potest supponere pro eo quod est vel pro eo quod erit,
hoc est pro eo de quo verificatur subiectum per verbum de praesenti
vel pro eo de quo verificatur subiectum per verbum de futuro. Et est
ista regula intelligenda quando subiectum supponit personaliter, hoc
est significative.
Secundo sciendum quod quando subiectum talis propositionis sup-
ponit pro eo quod est, tunc illa propositio debet converti in propositio-
nem de praesenti, accepto subiecto cum hoc verbo 'fuit' et hoc prono-
mine 'qui', et non in propositionem de praeterito. Unde ista conse-
quentia non valet 'nullum album fuit homo, igitur nullus homo fuit
albus', si subiectum antecedentis sumatur pro eo quod est. Nam po-
natur quod multi homines, tam vivi quam mortui, fuerint albi, et quod
multa alia fuerint alba et modo sint, et quod nullus homo sit modo
albus, tunc est antecedens verum et consequens falsum, nam haec est
vera 'nihil quod est album fuit homo', quia quaelibet singularis est vera,
per casum; sed haec est falsa 'nullus homo fuit albus', qualitercumque
subiectum accipiatur. Et idea non debet praedicto modo converti, sed
sic 'nullum album fuit homo, igitur nullus qui fuit homo est albus'.
Et eodem modo sequitur e converso 'nullus qui fuit homo est albus,
igitur nullum albuni fuit homo', subiecto consequentis supponente pro
his quae sunt alba et non pro his quae fuerunt alba. Si autem subiectum
in tali propositione accipiatur pro eo quod fuit, sic est simpliciter con-
vertibilis in illam de praeterito et non in illam de praesenti. Bene enim
sequitur 'nullum album fuit homo', subiecto accepto pro eo quod fuit,
'igitur nullus homo fuit albus'; et hoc si subiectum consequentis acci-
piatur pro eo quod fuit. Impossibile enim est quod aliquis homo fuerit
albus et tamen quod nihil quod fuerit album fuerit homo.
Si autem talis propositio de praeterito fuerit singularis, in qua
subicitur pronomen demanstrativum sine addito vel nomen proprium,
tunc convertitur in propositionem singularem vel universalem, sive par-
ticularem vel indefinitam, subiecto consequentis accepto pro eo quod
fuit. Sicut bene sequitur 'Sortes non fuit albus, igitur nihil quod fuit
album fuit Sortes'. Sed subiecto consequentis accepto pro eo quod est,
non valet consequentia. Non enim sequitur 'Sortes non fuit albus, igitur
nihil quod est album fuit Sortes'; nec etiam sequitur illa de praesenti,
scilicet ista 'nullum album est Sortes', nam posito quod Sortes nunc
primo sit albus, ista est vera 'Sortes non fuit albus'; et utraque illa-
rum est falsa.
Est etiam notandum quod sicut propositio talis distinguitur quando
subiectum est terminus communis, ita etiam potest distingui quando
ponitur pronomen demonstrativum cum termino communi. Unde haec
est distinguenda 'hoc album fuit Sortes', eo quod potest esse implicatio
mediante verbo de praesenti, et tunc est iste sensus 'hoc, quod modo
est album, fuit Sortes', vel mediante verbo de praeterito, ut iste sit sensus
'hoc, quod fuit album, fuit Sortes'. Et est talis propositio convertibilis
uniformiter propositioni de praeterito in qua subicitur terminus com-
munis.
Illa quae dicta sunt de propositione de praeterita applicanda sunt,
proportionaliter, propositioni de futuro, iuxta distinctianem prius
datam.
Sciendum est etiam quod, sicut dictum est prius, quod in
propositionibus de praesenti adverbialis determinatio addenda est in
consequente participio prioris verbi et non verbo; ita est faciendum in
illis de praeterito et de futuro.
Per praedicta patet quod tales consequentiae non valent 'Deus non
semper fuit creans, igitur creans non fuit semper Deus', nam antecedens
est verum, hoc scilicet 'Deus non fuit semper creans', quia non fuit creans
ante mundi creationem; sed haec est falsa 'creans non semper fuit Deus',
quia hoc creans semper fuit Deus. Sicut enim haec est vera 'album fuit
nigrum' et tamen haec numquam fuit vera 'album est nigrum', ita haec
est vera 'creans semper fuit Deus' et tamen haec non fuit semper vera
'creans est Deus'; et ideo praedicta consequentia non valet. Sed debet
sic canverti 'Deus non fuit semper creans, igitur nihil quod fuit semper
creans, est Deus', vel 'nihiI quod semper fuit creans, fuit Deus'. Et ista
est vera, quia habet duas causas veritatis: vel quia nihil semper fuit
creans; vel quia aliquid semper fuit creans, quod tamen non est Deus.
Et prima causa est vera, quamvis secunda sit falsa. Similiter ista conse-
quentia non valet 'nullus videns fuit caecus, igitur nullus caecus fuit
videns', accepto subiecto antecedentis pro eo quod est; sed debet sic
converti 'igitur nullus qui fuit caecus, est videns'. Et ita propositio de
praeterito, accepto subiecto pro eo quad est, convertitur in unam de
praesenti, modo praedicto, sicut quando subiectum accipitur pro eo quod
fuit, convertitur in iIlam de praeterito, subiecto consequentis accepto
pro eo quod fuit.
Similiter est de talibus 'nullum impossibile erit verum'; si subiectum
accipiatur pro eo quod est, convertitur in unam de praesenti, scilicet sic
'nullum impossibile erit verum, igitur nihil quod erit verum est impos-
sibile'; si subiectum accipiatur pro eo quod erit, convertitur sic 'igitur
nullum verum erit impossibile', subiecto consequentis accepto pro eo
quod erit.
Sciendum est etiam quod quando talis propositio de praeterito est
vel de futuro, si subiectum sit terminus communis vel includens termi-
num cammunem cum pronomine demonstrativo et praedicatum sit
pronomen demonstrativum sine addito vel nomen proprium, tunc si
subiectum accipiatur pro eo quod est, convertitur in iIlam de praesenti,
sine omni alia variatione. Sicut sequitur 'album erit Sortes, igitur Sortes
est albus', sed non e converso est mutua canversio, et hoc si sit possibile
dare ultimum rei permanentis in esse. Similiter bene sequitur 'aliquod
album fuit Sortes', subiecto accepto pro eo quod est, 'igitur Sortes est
albus', sed non sequitur e converso, si sit dare primum rei permanentis
in esse. Si autem subiectum accipiatur pro eo quod erit vel fuit, con-
vertitur absolute in illam de praeterito vel de futuro, et est mutua con-
versio.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)