Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars II



[CAP. 26. DE CONVERSIONE PROPOSITIONUM DE IMPOSSIBILI]

Circa conversionem propositionum de impossibili est sciendum
quod propositiones de impossibili, acceptae in sensu compositionis, con-
vertuntur sicut suae de inesse, quando illae de inesse convertuntur sim-
pliciter, quia tunc arguitur per istam regulam 'si unum convertibilium
est impossibile, reliquum est impossibile'; quae regula vera est. Sed quan-
do sua de inesse non convertitur simpliciter sed tantum per accidens,
tunc illa de impossibili in sensu compositionis [non est convertibilis]
nec aliqua sibi aequivalens est convertibilis. Et hoc quia non posset te-
nere talis conversio nisi per istam regulam 'si antecedens est impossibile,
consequens est impossibile'; quae regula falsa est, nam aliquando ante-
cedens est impossibile et consequens necessarium.
Et ideo tales consequentiae sunt bonae 'nullum hominem esse animal
est impossibile, igitur nullum animal esse hominem est impossibile';
'aliquem hominem esse asinum est impossibile, igitur aliquem asinum
esse hominem est impossibile'; 'Deum esse corpus est impossibile, igitur
corpus esse Deum est impossibile'. Sed tales consequentiae 'omne animal
esse hominem est impossibile, igitur aliquem hominem esse animal est
impossibile'; omne ens in actu vel in potentia esse Deum est impossi-
bile, igitur Deum esse ens in actu vel in potentia est impossibile' et
huiusmodi non valent.
Si autem talis propositio de impossibili sumatur in sensu divisionis
vel aequivalens sibi, tunc convertibilis est sicut illa de necessario. Unde
ista consequentia non valet 'aliquod album impossibiliter est homo,
igitur aliquis homo impossibiliter est albus', nam antecedens est verum
et consequens falsum; sed debet sic converti 'igitur aliquid, quod im-
possibiliter est homo, est album'. [Similiter ista 'nullum album potest
esse homo' non convertitur sic 'igitur nullus homo potest esse albus' sed
sic 'igitur aliquid, quod non potest esse homo, est album'.]
[Istud cancellavit ipsc Occkam. Est autem sciendum quod quando
negatio praecedit modum, mutat modum, ut non dicatur propositio de
tali modo. Et ideo ista 'nullus homo potest esse albus' non est de possi-
bili sed magis de impossibili. Sicut ista 'nullus homo de necessitate est
albus' non est proprie et stricte de necessario sed magis de possibili, quia
aequivalet isti 'omnis homo potest non esse albus'. Et ideo quia tales
propositiones in quibus negantur modi aequivalent propositionibus affir-
mativis de aliis modis, ideo non convertuntur simpliciter sed per acci-
dens tantum. Unde ista 'nullum ens de necessitate creat' non convertitur
in istam 'igitur nullum creans de necessitate est ens', quia falsa est, cum
sua contradictoria sit vera, scilicet 'aliquod creans de necessitate est ens',
quia hoc creans de necessitate est ens, demonstrando Deum; nec in istam
nihil quod non de necessitate creat est ens', nam non sequitur, quia an-
tecedens est verum et consequens falsum; sed sequitur ista 'igitur aliquid,
quod non de necessitate creat, est ens'.]


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)