Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars II
[CAP. 34. DE PROPOSITIONE CAUSALI]
Propositio causalis est illa quae componitur ex pluribus categoricis
mediante hoc coniunctione 'quia' vel aequivalente ei. Unde ista est
causalis 'quia Sortes est homo, Sortes est animal'. Similiter ista est cau-
salis 'Sortes laborat, ut sanetur'; aequivalet enim isti 'Sortes laborat,
quia vult sanari'. Similiter ista est causalis 'Sortes deambulat post ce-
nam, ne infirmetur', quia aequivalet isti 'quia Sortes non vult infirmari,
deambulat post cenam'. Similiter ista est causalis 'Sortes calefit in
quantum movetur', quia aequivalet isti 'quia Sortes movetur, calefit'.
Ad veritatem autem causalis requiritur quod quaelibet pars sit vera,
et simul cum hoc quod antecedens sit causa consequentis. Et idea ista
non est vera 'Sortes est albus, quia Plato est albus'; quamvis enim utra-
que pars sit vera, quia tamen ista non est vera 'Sortes est albus propter
hoc quod Plato est albus', ideo est falsa.
Et est sciendum quod hic accipitur causa large et non stricte. Non
enim requiritur ad veritatem causalis quod una propositio sit causa quare
alia ponitur in esse, sed sufficit quod exprimat causam requisitam ad hoc
quod alia propositio sit vera. Sicut est hic 'lignum calefit, quia ignis est
sibi praesens'; per illud enim antecedens 'ignis est praesens ligno' expri-
mitur causa sine qua haec non esset vera 'lignum calefit', ideo ista causalis
est vera. Vel requiritur quod propositio illa sit prior alia, ita quod prae-
dicatum antecedentis prius praedicetur de subiecto suo quam praedica-
tum consequentis praedicetur de subiecto suo - Et secundum hoc potest
haec esse vera 'isosceles habet tres, etc., quia triangulus habet tres etc.'.
Et est sciendum quod hic accipitur causa large, sive sit causa per se
sive per accidens, sive voluntaria sive naturalis.
Ex istis patet quod omnes tales sunt falsae 'asinus est risibilis, quia
est homo', 'omnis homo peccat, quia est liberi arbitrii' et huiusmodi.
Unde ad necessitatem causalis requiritur necessitas utriusque partis.
Sed ad impossibilitatem causalis non requiritur impossibilitas nec fal-
sitas alicuius partis, sed sufficit quod antecedens non possit esse causa
consequentis, modo praedicto accipiendo causam.
Et est advertendum quod non dicitur hic antecedens illud quod
secundum vocem praecedit, sed illa propositio quae immediate sequitur
hanc coniunctionem 'quia', illa est antecedens.
Similiter ad possibilitatem causalis requiritur quod quaelibet pars sit
possibilis. Sed hoc non sufficit, sicut ad necessitatem non sufficit neces-
sitas utriusque partis.
Ex praedictis patet quod a causali ad alteram partem est conse-
quentia bona sed non e converso. Similiter a causali ad copulativam est
bona consequentia sed non e converso. Unde bene sequitur 'omnis homo
peccat, quia est liberi arbitrii; igitur omnis homo peccat et omnis homo
est liberi arbitrii'; sed e converso non sequitur.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)