Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars II



[CAP. 36. DE PROPOSITIONE HYPOTHETICA, QUAE POTEST VOCARI LOCALIS]

Prapositio hypothetica localis potest vacari illa quae componitur
ex pluribus categoricis, coniunctis mediante adverbio locali vel aliquo
aequivalente ei, qualis est ista 'accidens est, ubi suum subiectum est' et
ista 'Christus patiebatur, ubi praedicavit'.
Ad veritatem talis hypotheticae requiritur veritas utriusque partis
et pro eodem loco vel pro diverso. Et in hoc differt a temporali, quia ad
veritatem temporalis requiritur veritas utriusque partis pro eodem tem-
pore vel pro diverso, ad veritatem autem localis requiritur veritas utrius-
que partis pro eodem loco vel pro diverso.
Est tamen sciendum quod tempus large accipitur pro tempore pro-
prie dicto et pro aeternitate sive negatione temporis. Quod qualiter
habeat intelligi, alibi expositum est, super IV Physicorum et super II
Sentenitiarum. Hoc autem dica pro talibus propositionibus 'Deus fuit,
antequam mundus fuit' et huiusmodi.
Per praedicta de propositione temporali patet quid dicendum est de
propositione locali, quia omnia, vel fere, quae dicuntur de temporali,
possunt proportionaliter dici de locali.
Per praedicta etiam de propositionibus hypotheticis praenominatis
potest faciliter sciri quid sentiendum est de aliis hypotheticis, si quae
sint. Cuiusmodi forte sunt tales 'albedo est in Sorte, in quo non est
nigredo', 'Deus est a quo sunt omnia' et huiusmodi. Tales tamem pos-
sunt reduci ad copulativam.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)