Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars III-1



[CAP. 2. DE QUIBUSDAM PPAEAMBULIS QUAE PRAEMITTENDA SUNT ANTEQUAM DESCENDATUR AD PROPOSITUM]

Positis divisionibus et distinctionibus syllogismi, de quibusdam divi-
dentibus in speciali est dicendum. Et primo de uniformi generatione
syllogismorum de inesse, secundo de uniformi modalium, et tertio de
mixtis.
Circa primum primo est dicendum de syllogismis ex omnibus de
inesse et de praesenti, secundo de aliis. Sed antequam accedatur ad pro-
positum, videnda sunt quaedam praeambula.
Primum est quod tantum sunt duae praemissae categoricae ponendae
in syllogismo et conclusio; et tantum tres termini, scilicet maior extremitas
et minor et medium. Est autem medium quod ponitur in utraque prae-
missa; maior extremitas est quae cum medio termino ponitur in maiori;
minor extremitas quae ponitur cum medio in minori propositione, hoc
est in secunda propositione.
Secundum est quod tantum sunt tres figurae. Prima est in qua me-
dius terminus subicitur in prima propositione et praedicatur in secunda.
Secunda figura est quando medius terminus praedicatur in utraque.
Tertia figura est quando medius terminus subicitur in utraque. Non est
apponenda quarta figura, quia si medius terminus praedicetur in prima
propositione et subiciatur in secunda, non erit nisi transpositio proposi-
tionum positarum in prima figura, et ideo non sequitur alia conclusio
quam illa quae sequitur ex praemissis dispositis in prima figura. Et ideo
non est negandum quin possit argui ex duabus praemissis in quarum
prima medius terminus praedicetur et in secunda subiciatur, sed illa
conclusio quae primo sequitur ex illis praemissis erit eadem quae se-
quitur ex eisdem praemissis dispositis in prima figura. Si enim arguatur
sic 'omnis homo est animal; omne animal est substantia', conclusio quae
primo sequitur est ista 'igitur omnis homo est substantia'. Et ista sequitur
ex praemissis eisdem, dispositis in prima figura, sic 'omne animal est
substantia omnis homo est animal; igitur omnis homo est substantia'.
Tertium praeambulum est quod omnis syllogismus, immediate vel
mediate, regulatur per dici de omni vel per dici de nullo. Syllogismi
enim in prima figura regulantur immediate per dici de omni vel per dici
de nullo. Syllogismi autem secundae et tertiae figurae reducuntur in
syllogismos primae figurae, vel per conversionem vel per impossibile
vel per transpositionem propositionum, et ideo mediate regulantur per
dici de omni vel per dici de nullo. Et quandocumque sic est quod
aliquis discursus regulatur per dici de omni vel per dici de nullo, sive
mediate sive immediate, ille discursus est bonus.
Est autem dici de omni quando nihil est sumere sub subiecto, quin
de eo dicatur praedicatum,. Quod est sic intelligendum: non quod prae-
dicatum conveniat cuilibet de quo dicitur subiectum, - tunc enim non
esset dici de omni nisi in propositionibus veris -, sed sufficit quod per
talem propositionem denotetur quod nihil sit sumere sub subiecto, quin
de eo dicatur praedicatum. Et hoc denotatur per omnem propositionem
universalem affirmativam. Dici de nullo est quando per eam denotatur
quod de quocumque dicitur subiectum, quod ab eo removetur praedi-
catum. Et hoc denotatur per omnem propositionem universalem negati-
vam, sive sit vera sive falsa.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)