Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae
[PROLOGUS FRATRIS ET MAGISTRI ADAM DE ANGLIA]
Quam magnos veritatis sectatoribus afferat fructus sermocinalis
scientia, quam logicam dicimus, multorum peritorum docet auctoritas,
ratioque et experientia liquido comprobat et convincit. Unde Aris-
toteles, auctor praecipuus huius scientiae, nunc introductoriam
methodum, nunc sciendi modum, nunc scientiam omnibus communem
et viam veritatis appellat, dans ex his intelligere quod nulli ad sapientiam
patet accessus nisi in scientia logica erudito. Averroes quoque,
Aristotelis interpres, in Physicis dialecticam dicit esse "instru-
mentum discernendi verum a falso". Ipsa namque cuncta dubia de-
finit, cunctas Scripturarum difficultates dissolvit et penetrat, ut testatur
doctor egregius Augustinus.
Cum enim duo sint actus sapientis ad alterum, "non mentiri de
quibus novit et mentientem manifestare posse", ut scribitur in Elenchis,
hoc autem fieri nequit absque discretione veri a falso, quod solum prae-
stat haec methodus, luculenter apparet eam fore perutilem speculanti.
At vero haec sola facultatem praebet arguendi in omni problemate,
omneque genus sophismatum dissolvere docet et demonstrationis me-
dium invenire; mentem quoque a vinculis, quibus heu detinetur, absolvit
atque libertati restituit. Quemadmodum enim vincula corporis membra
ligant, necnon et officia ad quae instituta sunt prohibent, sic falsa argu-
menta et sophistica, ut docet Aristoteles, mentem nectunt. Si-
militer haec ars errorum caliginem detegit, actus dirigit humanae ra-
tionis instar lucis. Quinimmo et luci comparata invenitur prior. Sicut
enim exclusa hac luce corporea actus humani aut nulli essent aut erra-
bundi et saepe in praeiudicium operanti, sic absque huius facultatis peri-
tia actus rationis.
Cernimus namque plurimos, hac scientia praetermissa volentes
intendere disciplinae, multifarie oberrare, errores varios docendo semi-
nare, opiniones absurditate plenas confingere sine modo et ordine, et
penitus non intelligibiles sermones prolixos texere et ordinare, simile
quiddam patientes languidorum somniis ac fictionibus poetarum, ra-
tiones nullius omnino vigoris velut insolubiles ponderantes, vim pro-
priae vocis ignorantes, qui eo periculosius errant quo se existimant prae
aliis sapientes, audacter sine differentia falsa pro veris auditorum auri-
bus ingerentes.
Praemissae itaque utilitatis, quam logica administrat, intuitu motus,
praeclarus ille philosophus peripateticus Aristoteles eam artifi-
ciose composuit, quam quia propter obscuritatem Graeci sermonis in
Latinum translati quis assequi sine temporis diuturnitate vix poterat,
posteriores in his sufficienter edocti, varia opuscula ordinantes, iter facile
ad eam satagentibus praebuerunt. Inter quos sane praecipuum existimo ve-
nerabilem doctorem fratrem Guillelmum, natione Anglicum, or-
dine Minorem, sed ingenii perspicacitate et doctrinae veritate sublimem.
Siquidem hic doctor eximius, multorum saepe pulsatus precibus,
totius huius methodi considerationem plene et limpide ac seriose com-
posuit, initians a terminis ut a prioribus, deinde cetera prosecutus, usque
ad finem perduxit.
Ad studiosos itaque, preces pro hoc praeclaro licet compendioso vo-
lumine geminantes, stilum dirigens, sed universis prodesse cupiens,
exorsus est ita dicens:
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)