Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I



[CAP. 1. DE DEFINITIONE TERMINI ET EIUS DIVISIONE IN GENERALI]

Omnes logicae tractatores intendunt astruere quod argumenta ex
propositionibus et propositiones ex terminis componuntur. Unde ter-
minus aliud non est quam pars propinqua propositionis. Definiens enim
terminum Aristoteles, I Priorum, dicit: "Terminum voco in
quem resolvitur propositio, ut praedicatum et de quo praedicatur, vel
apposito vel diviso esse vel non esse".
Sed quamvis omnis terminus pars sit propositionis, vel esse possit,
non omnes termini tamen eiusdem sunt naturae; et ideo ad perfectam
notitiam terminorum habendam oportet aliquas divisiones terminorum
praecognoscere.
Est autem sciendum quod sicut secundum Boethium, in I
Perihermenias, triplex est oratio, scilicet scripta, prolata et concepta,
tantum habens esse in intellectu, sic triplex est terminus, scilicet scriptus,
prolatus et conceptus. Terminus scriptus est pars propositionis descriptae
in aliquo corpore, quae oculo corporali videtur vel videri potest. Ter-
minus prolatus est pars propositionis ab ore prolatae et natae audiri aure
corporali. Terminus conceptus est intentio seu passio animae aliquid
naturaliter significans vel consignificans, nata esse pars propositionis
mentalis, et pro eodem nata supponere. Unde isti termini concepti et
propositiones ex eis compositae sunt illa verba mentalia quae beatus
Augustinus, XV De Trinitate, dicit nullius esse linguae, quia
tantum in mente manent et exterius proferri non possunt, quamvis voces
tamquam signa subordinata eis pronuntientur exterius.
Dico autem voces esse signa subordinata conceptibus seu intentio
nibus animae, non quia proprie accipiendo hoc vocabulum 'signa'
ipsae voces semper significent ipsos conceptus animae primo et proprie,
sed quia voces imponuntur ad significandum illa eadem quae per con-
ceptus mentis significantur, ita quod conceptus primo naturaliter signi-
ficat aliquid et secundario vox significat illud idem, in quod
voce instituta ad significandum aliquid significatum per conceptum
mentis, si conceptus ille mutaret significatum suum eo ipso ipsa vox,
sine nova institutione, suum significatum permutaret. Et pro tanto dicit
Philosophus quod voces sunt "earum quae sunt in anima pas-
sionum notae". Sic etiam intendit Boethius quando dicit voces
significare conceptus. Et universaliter omnes auctores, dicendo quod
omnes voces significant passiones vel sunt notae earum, non aliud inten-
dunt nisi quod voces sunt signa secundario significantia illa quae per
passiones animae primario importantur, quamvis aliquae voces primario
importent passiones animae seu conceptus, quae tamen secuiidario im-
portant alias animae intentiones, sicut inferius ostendetur. Et si-
cut dictum est de vocibus respectu passionum seu intentionum seu
conceptuum, eodem modo proportionaliter, quantum ad hoc, tenen-
dum est de his quae sunt in scripto respectu vocum.
Inter istos autem terminos aliquae differentiae reperiuntur. Una est
quod conceptus seu passio animae naturaliter significat quidquid signi-
ficat, terminus autem prolatus vel scriptus nihil significat nisi secundum
voluntariam institutionem. Ex quo sequitur alia differentia, videlicet
quod terminus prolatus vel scriptus ad placitum potest mutare suum
significatum, terminus autem conceptus non mutat suum significatum
ad placitum cuiuscumque.
Propter tamen protervos est sciendum quod signum dupli-
citer accipitur. Uno modo pro omni illo quod apprehensum aliquid
aliud facit in cognitionem venire, quamvis non faciat mentem venire in
primam cognitionem eius, sicut aIibi est ostensum, sed in actualem
post habitualem eiusdem. Et sic vox naturaliter significat, sicut quilibet
effectus significat saltem suam causam; sicut etiam circulus significat
vinum in taberna. Sed tam generaliter non loquor hic de signo. Aliter
accipitur signum pro illo quod aliquid facit in cognitionem venire et
natum est pro illo supponere vel tali addi in propositione, cuiusmodi
sunt syncategoremata et verba et illae partes orationis quae finitam signi-
ficationem non habent, vel quod natum est componi ex talibus, cuiusmodi
est oratio. Et sic accipiendo hoc vocabulum 'signum' vox nullius est
signum naturale.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)