Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I
[CAP. 2. DE DIVISIONE TERMINI, ET QUOD DIVERSIMODE POTEST ACCIPI HOC NOMEN 'TERMINUS' IN SPECIALI]
Est autem sciendum quod hoc nomen 'terminus' tripliciter acci-
pitur. Uno modo vocatur terminus omne illud quod potest esse copula
vel extremum propositionis categoricae, subiectum delicet vel praedi-
catum, vel etiam determinatio extremi vel verbi. Et isto modo etiam
una propositio potest esse terminus, sicut potest esse pars ropositionis.
Haec enim vera est 'homo est animal: est propositio vera' in qua haec
tota propositio 'homo est animal' est subiectum, et 'propositio vera'
est praedicatum. Aliter accipitur hoc nomen 'terminus'scundum quod
distinguitur contra orationem, et sic onme incornplexum vocatur ter
minus. Et sic de terrnino in praecedenti capitulo sum locutus. Tertio
modo accipitur terminus praecise et magis stricte pro iflo quod signi
ficative sumptum potest esse sub iecturn vel praedicatum prop o sitionis.
Et isto modo nullum verbum, nec coniunctio nec adverbium nec prae-
positio nec interiectio est terminus; multa etiam nomina non sunt ter-
mini, scilicet nomina syncategorematica, quia talia quamvis possint esse
extrema propositionum si sumantur materialiter vel simpliciter, quando
tamen sumuntur significative non possunt esse extrema propositionum.
Unde ista oratio 'legit: est verbum' congrua est et vera si hoc verbum
'legit' sumatur materialiter, si autem significative sumeretur non itelli-
gibilis esset. Similiter est de talibus 'omnis: est nomen'; 'olim: est
adverbium'; 'si: est coniunctio'; 'ab: est praepositio'. Et isto modo
accipit Philosophus terminum quando definit terminum I
Priorum.
Non solum autem unum incomplexum potest esse terminus, sic
accepto termino, sed etiam compositum ex duobus incomplexis, scilicet
compositum ex adiectivo et substantivo; et etiam compositum ex par-
ticipio et adverbio vel praepositione cum suo casuali potest esse termi-
nus, sicut potest esse subiectum vel praedicatum propositionis. In ista
enim propositione 'omnis homo albus est homo' nec 'homo' nec
'albus' est subiectum, sed hoc totum 'homo albus'. Similiter hic
'currens velociter est homo' nec 'currens' nec 'velociter' est subiec-
tum, sed hoc totum 'currens velociter'.
Est autem sciendum quod non tantum nomen acceptum in recto
potest esse terminus, sed etiam casus obliquus potest esse terminus, quia
potest esse subiectum propositionis et etiam praedicatum. Verumtamen
obliquus non potest esse subiectum respectu cuiuscumque verbi: non
enim bene dicitur 'hominis videt asinum', quamvis bene dicatur 'ho-
minis est asinus'. Quomodo autem et respectu quorum verborum potest
obliquus esse subiectum et respectu quorum non, ad grammaticum
pertinet, cuius est constructiones vocum considerare.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)