Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I
[CAP. 3. DE DIVISIONE TERMINI INCOMPLEXI]
Visa aequivocatione istius nominis 'terminus' prosequendum est
de divisionibus termini incomplexi. Unde non solum terminus incom-
plexus dividitur in terminum prolatum, scriptum et conceptum, sed
etiam singula membra consimilibus divisionibus subdividuntur. Nam
sicut vocum quaedam sunt nomina, quaedam sunt verba, quaedam sunt
aliarum partium, quia quaedam sunt pronomina, quaedam participia,
quaedam adverbia, quaedam coniunctiones, quaedam praepositiones,
et consimiliter est de scriptis, sic intentionum animae quaedam sunt
nomina, quaedam verba, quaedam sunt aliarum partium, quia quaedam
sunt pronomina, quaedam adverbia, quaedam coniunctiones, quaedam
praepositiones.
Utrum autem participiis vocalibus et scriptis correspondeant in
mente quaedam intentiones a verbis distinctae potest esse dubium, eo
quod non videtur magna necessitas talem pluralitatem ponere in men-
talibus terminis. Nam verbum et participium verbi sumptum cum hoc
verbo 'est' semper videntur in significando aequivalere. Propter quod
sicut nominum synonymorum multiplicatio non est propter necessitatem
significationis inventa, sed propter ornatum sermonis vel aliam causam
consimilem accidentalem, quia quidquid per omnia synonyma signifi-
catur posset per unum illorum exprimi sufficienter, et ideo multitudo
conceptuum tali pluralitati synonymorum non correspondet, ita videtur
quod distinctio inter verba vocalia et participia non est propter necessi-
tatem expressionis inventa, propter quod videtur quod non oportet
participiis vocalibus distinctos conceptus in mente correspondere. Et de
pronominibus posset esse consimilis dubitatio.
Est autem inter nomina vocalia et mentalia differentia, quia quamvis
omnia accidentia grammaticalia quae conveniunt nominibus mentalibus
etiam nominibus vocalibus sint convenientia, non tamen e converso, sed
quaedam sunt communia tam istis quam illis, quaedam autem sunt pro-
pria nominibus vocalibus et scriptis, quia quaecumque conveniunt vo-
calibus, et scriptis et e converso. Accidentia communia nominibus voca-
libus et mentalibus sunt casus et numerus.
Sicut enirn istae propositiones vocales `homo est animal', 'homo
non est animalia' distincta habent praedicata quorum unum est numeri
singularis et aliud pluralis, ita propositiones mentales quarum una mens
ante omnem vocem dicit quod homo est animal et alia dicit quod homo
non est animalia distincta habent praedicata quorum unum potest dici
numeri singularis et aliud pluralis.
Similiter sicut istae propositiones vocales 'homo est homo' et
'homo non est hominis' habent distincta praedicata variata per casus, sic
proportionaliter dicendum est de propositionibus in mente correspon-
dentibus.
Accidentia autem propria nominibus vocalibus et scriptis sunt ge-
nus et figura. Talia enim accidentia nominibus propter necessitatem
significationis non conveniunt. Unde et aliquando accidit quod duo no-
mina sunt synonyma et tamen sunt generum diversorum et aliquando
diversarum figurarum,propter quod talem multiplicitatem non oportet
naturalibus signis tribuere. Unde quaecumque pluralitas et varietas ta-
lium accidentium, quae potest competere nominibus synonymis, potest
convenienter a mentalibus amoveri.
De comparatione autem, an conveniat solis nominibus ad placitum
institutis, posset esse difficultas, quam tamen quia non est magnae utili
tatis pertranseo.
De qualitate posset esse consimilis difficultas, quam alias per-
tractabo in sua radice.
Per praedicta autem potest studiosus evidenter perpendere quod
quamvis aliquando ex sola variatione accidentium terminorum, scilicet
casus, numeri et comparationis, propter tamen rem significatam, potest
propositio una verificari et alia falsificari, hoc tamen numquam accidit
propter genus et figuram. Quamvis enim frequenter ad congruitatem
orationis habendam oportet aspicere ad genus, - haec enim est congrua
'homo est albus' et haec incongrua 'homo est alba', quod ex sola
diversitate generis oritur -, tamen supposita congruitate nihil refert cuius
generis vel cuius figurae sit subiectum vel praedicatum. Sed certe, cuius
numeri vel casus sit subiectum vel praedicatum, ad sciendum an propo-
sitio sit vera vel falsa oportet aspicere. Haec enim est vera 'homo est
animal' et haec falsa 'homo est animalia', et sic de aliis.
Et sicut nominibus vocalibus et scriptis quaedam sunt accidentia
propria, quaedam communia illis et rnentalibus, consimiliter de verbo-
rum accidentibus est dicendum. Communia sunt modus, genus, nu-
merus, tempus, persona. De modo patet, nam alia oratio mentalis com-
respondet isti orationi vocali Sortes legit et isti alia utinam Sortes
legeret . De enere patet, nam alia oratio mentalis correspondet isti
orationi vocali 'Sortes amat' et isti 'Sortes amatur'. Verumtamen in
mente non sunt nisi tria genera, narn dep onentia et co mmunia vocalia
non sunt propter necessitatem significationis inventa, cum verba com-
munia aequivaleant activis et passivis et deponentia neutris vel activis,
et ideo non oportet talem plulalitatern in verbis mentalibus ponere.
De numero etiam patet, nam distinctae orationes mentales correspon
dent istis 'tu legis', 'vos legitis'. Idem patet de tempore, nam istis
'tu legis', 'tu legisti' distinctae orationes rnentales correspondent. Hoc
idem patet de persona, ut istis 'tu legis', 'ego lego' aliae correspondent.
Sed quod oporteat ponere talia nomina mentalia et verba et adverbia
et coniunctiones et praepositiones ex hoc convincitur quod omni
orationi vocali correspondet alia mentalis in mente, et ideo sicut illae
partes propositionis vocalis quae sunt propter necessitatem significationis
impositae sunt distinctae, sic partes propositionis mentalis correspon-
denter sunt distinctae. Propter quod sicut nomina vocalia et verba et
adverbia et coniunctiones et praepositiones sunt necessariae diversis
propositionibus et orationibus vocalibus, ita quod impossibile est omnia
exprimere per nomina et verba solum quae possunt per illa et alias par-
tes exprimi, sic etiam distinctae partes consimiles sunt necessariae men-
talibus propositionibus.
Accidentia autem propria verbis institutis sunt coniugatio et figura.
Tamen quandoque verba diversaruim coniugationuim possunt esse sy-
nonyma et similiter verba diversae figurae.
Per praedicta potest studiosus faciliter advertere quomodo propor-
tionaliter de aliis partibus orationis et earum accidentibus est dicendum.
Nec miretur aliquis quod dico aliqua nomina et verba esse inentalia,
sed prius legat Boethium super Perihermenias , et hoc ibidem in
veniet. Et ideo quando Aristoteles tam nomen quarm verbum
definit per vocem, accipit ibi nomen et verbum magis stricte, scilicet
pro nomine et verbo vocali.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)