Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I



[CAP. 4. DE DIVISIONE TERMINORUM IN TERMINOS CATEG0REMATICOS ET SYNCATEGOREMATICOS, QUAE EST COMMUNIS TAM TERMINIS MENTALIBUS QUAM VOCALIBUS]

Adhuc aliter dividitur terminus, tam vocalis quam rnentalis, quia
terminorum quidam sunt categorematici, quidam syncategorematici.
Termini categorematici finitam et certam habent significationem, sicut
hoc nomen 'homo' significat omnes homines et hoc nomen 'animal'
omnia animalia, et hoc nomen 'albedo' omnes albedines.
Termini autem syncategorematici, cuiusmodi sunt tales 'omnis',
'nullus', 'aliquis', 'totus', 'praeter', 'tantum', 'inquantum' et hu-
iusmodi, non habent finitam significationem et certam, nec significant
aliquas res distinctas a rebus significatis per categoremata, immo sicut in
algorismo cifra per se posita nihil significat, sed addita alteri figurae
facit eam significare, ita syncategorema proprie loquendo nihil significat,
sed magis additum alteri facit ipsum aliquid significare sive facit ipsum
pro aliquo vel aliquibus modo determinato supponere vel aliud officium
circa categorerna exercet. Unde hoc syricategorema 'omnis' non habet
aliquod certum significatum, sed additum 'homini' facit ipsum stare seu
supponere actualiter sive confuse et distributive pro omnibus hominibus;
additum autem 'lapidi' facit ipsum stare pro omnibus lapidibus; et addi-
tum 'albedini' facit ipsum stare pro omnibus albedinibus. Et sicut est de
isto syncategoremate 'omnis', ita proportionaliter de aliis est tenendum,
quamvis distinctis sycategorematibus distincta officia conveniant, sicut
de aliquibus inferius ostendetur.
Et si proterviatur quod haec dictio 'omnis' est significa-
tiva, ergo aliquid significat, dicendum est quod non ideo dicitur
significativa quia aliquid determinate significat, sed quia facit aliud
significare vel supponere vel stare pro aliquo, sicut declaratum est. Et
sicut hoc nomen `omnis' nihil determinate et finite significat, secun-
dum modum loquendi Boethii,sic est de omnibus syncategore-
matibus et universaliter de coniunctionibus et praepositionibus.
De quibusdam autem adverbiis aliter est, quia quaedam eorum de-
terminate significant illa quae significant nomina categorematica, quamvis
alio modo significandi important.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)