Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I
[CAP. 6. QUOD NOMEN CONCRETUM ET ABSTRACTUM ALIQUANDO IDEM SIGNIFICANT]
Praeter modum praedictum nominum concretorum et abstractorum
sunt multi alii, quorum unus est quod nomen concretum et abstractum
quandoque sunt 'synonyma' Sed ne in aequivoco procedatur, sciendum
quod hoc nomen 'synonyma' dupliciter accipitur, scilicet stricte et
large. Stricte dicuntur illa synonyma quibus omnes utentes intendunt
simpliciter uti pro eodem, et sic non loquor hic de synonymis . Large
dicuntur illa synonyma quae simpliciter idem significant omnibus modis,
ita quod nihil aliquo modo significatur per unum quin eodem modo
significetur per reliquum, quamvis non omnes utentes credant ipsa
idem significare sed decepti aestiment aliquid significari per unum quod
non significatur per reliquum, sicut si aliqui aestimarent quod hoc no-
men 'Deus' importaret unum totum et 'deitas' partem eius.
Isto secundo modo intendo uti in isto capitulo, et in multis aliis,
hoc nomine 'synonyma'. Et dico quod concretum et abstractum quan-
doque sunt synonyma, sicut secundum intentionem Phi1osophi
ista nomina sunt synonyma 'Deus' et 'deitas', 'homo' et 'humanitas',
'animal-animalitas', 'equus' et 'equinitas'. Et hinc est quod multa
nomina habemus consimilia concretis talibus, non tamen abstractis
consimilia. Quamvis enim frequenter ponant hoc nomen
'humanitas' et hoc nomen 'animalitas' et quandoque hoc nomen
'equinitas' quae , correspondent quasi abstracta istis nominibus 'homo',
'animal', 'equus', tamen raro vel numquam inveniuntur talia nomi-
na 'bovinitas', 'asineitas', 'caprineitas', 'albedineitas', 'nigredineitas',
'coloreitas', 'dulcedineitas', quamvis istis nominibus 'bos', 'asinus',
'capra', 'albedo', 'nigredo', 'color', 'dulcedo' frequenter utamur.
Immo sicut apud antiquos philosophos ista nomina sunt
synonyina 'calor-caliditas', 'frigus-frigiditas', ita ista erunt synonyma
apud eos 'equus-equinitas', 'homo-huinanitas'. Nec in talibus curabant
distinguere inter nomina concreta et abstracta quantum ad significatio-
nem, quamvis unum illorum haberet plures syllabas et formam abstrac-
torum primo modo dictorum et aliud non, sed magis formam concre-
torum primo modo dictorum. Nec tali diversitate talium nominum
utebantur nisi causa ornatus Iocutionis vel aliqua alia causa accidentali,
sicut nec nominibus svnonymis.
Sub isto modo nominum concretorum et abstractorum, secundum
intentionem Philosophi et Commentatoris, comprehen-
duntur omnia nomina substantiarum concreta et abstracta ficta ab eis,
quae nec pro accidente nec pro parte nec pro toto illius quod impor-
tatur per nomen concretum secundum formam nec pro aliqua re dispa-
rata ab eo supponunt, cuiusmodi secundum eos sunt 'animalitas',
'equinitas' et huiusmodi. Non enim animalitas stat pro aliquo accidente
animalis, nec pro parte nec pro aliquo toto cuius pars sit animal, nec
pro re aliqua extrinseca totaliter ab animali distincta.
Sub eodem etiam modo continentur omnia nomina abstracta quae
in genere quantitatis collocantur et omnia nomina quae sunt propriae
passiones istorum quae in genere quantitatis continentur, et hoc secun-
dum opinionem illorum qui ponunt quod quantitas non est alia
res a substantia et qualitate, non autem secundum opinionem iIIo-
rum qui ponunt quantitatem esse rem absolutam, distinctam realiter
tam a substania quam a qualitate. Unde secundum primam opinio-
nem 'quantum' et 'quantitas' sunt nomina synonyma, et similiter
'longum' et 'longitudo', 'latum' et 'latitudo', 'profundum' et 'pro-
funditas', 'plura' et 'pluralitas', et sic de aliis.
Ad eundem etiam modum reducuntur omnia nomina concreta et
abstracta quae ad figuram pertinent, secundum opinionem illorum
qui ponunt quod figura non est alia res a quantitate sive a substantia et
qualitate, et sic de aliis speciebus qualitatis. Unde illi habent ponere quod
'figura' et 'figuratum', 'rectum' et 'rectitudo', 'curvum' et 'curvitas',
'cavum' et 'cavitas', 'simum' et 'simitas', 'angulare' et 'angulus', 'con-
vexum' et 'convexitas' et huiusmodi sunt nomina synonyma. Et haec
omnia intelligenda sunt si nullum illorum nominum includat aliquam
dictionem aequivalenter quam aliud non includit.
Et non solum talia nomina concreta et abstracta sunt synonyma, si-
cut dicere habent sic opinantes, quin etiam, secundum opinionem illo-
rum qui ponunt quod relatio non est aliqua res distincta realiter a re-
bus absolutis, nomina concreta et abstracta relativa sunt nomina syno-
nyma, sicut 'pater' et 'paternitas', 'simile' et 'similitudo', 'causa' et
'causalitas', 'potentia' et 'potentialitas, 'risibile' et 'risibilitas', 'aptum'
et 'aptitudo', 'habile' et 'habilitas', 'capax' et 'capacitas', duplum et
'dupleitas', 'calefactivum' et 'calefactivitas', et sic de aliis.
Verumtamen possent sic opinantes de relatione salvare quod talia con-
creta et abstracta non essent nomina synoyma, ponendo quod abstrac-
tum supponeret pro duobus simul, ut similitudo supponat pro duobus
similibus. Et ita haec esset falsa 'simile est similitudo', haec tamen vera
'similia sunt similitudo'.
Possent etiam omnes praedicti opinantes salvare quod nulla nomina
talia concreta et abstracta sunt synonyma per unum modum de quo di-
cetur inferius. Et tunc possent dicere quod semper in taIibus
praedicatio concreti de abstracto falsa est.
Qui autem tenent praedictas opiniones et modum dicendi inferius
tenere volunt, si dicant consequenter, concedere debent in omnibus tali-
bus praedicationem concreti de ab stracto et e converso. Unde primi
opinantes concedere habent tales praedicationes 'homo est humanitas',
'animal est animalitas', et per consequens habent concedere tales 'hu-
manitas currit', 'animalitas est alba', et sic de consimilibus.
Secundi etiam habent concedere tales propositiones 'substantia est
quantitas', 'qualitas est quantitas', 'substantia est longitudo', 'qualitas
est latitudo', et per consequens tales 'quantitas currit', 'longitudo dis-
putat', 'latitudo loquitur', et sic de consimilibus.
Tertii autem habent concedere tales propositiones ' substantia est
figura', 'curvitas est substantia', 'figura est alba', 'figura comedit', et
sic de consimilibus.
Quarti etiam haberent concedere tales 'relatio est substantia', 'qua-
litas est relatio', 'homo est relatio', 'similitudo currit', 'paternitas est
filiatio', 'similitudo est dupleitas', et sic de consimilibus.
Qualiter autem concedentes radices priorum opinionum possent
negare tales propositiones, ostendetur inferius . Per quem etiam
modum possunt negari tales propositiones 'materia est privatio ', 'aer
est tenebra', 'homo est caecitas', 'anima est peccatum originale',
anima est ignorantia, homo est negatio, corpus Christi est mors,
non obstante quod aliqui concederent quod 'privatio', 'tenebra',
caecitas et huiusmodi non importarent aliquid a parte rei, distinctum
quocumque modo a subiecto, puta ab homine, materia et huiusmodi.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)