Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I



[CAP. 7. INQUIRIT PER RATIONEM UTRUM HUIUSMODI NOMINA CONCRETA ET ABSTRACTA 'HOMO' ET 'HUMANITAS' 'ANIMAL' ET 'ANIMALLTAS' ET HUIUSMODI SINT NOMINA SYNONYMA]

Quia dictum est esse de intentione AristoteIis et Com-
mentatoris sui 'hominem' et 'humanitatem' esse nomina syno-
nyma , aliquantulum a principali proposito disgrediendo, quomodo
verum sit et quomodo non, et an secundum veritatem sint synonyma,
declarare curabo.
Unde dico quod Aristoteles opinabatur quod nulla res ima-
ginabilis importatur per hoc nomen 'homo' quin eodem modo impor-
tetur per hoc nomen 'humanitas' et e converso. Cuius ratio est quia se-
cundum eum nulla res est hic inferius nisi materia et forma vel com-
positum vel accidens; sed nullum istorum, sicut inductive patet, plus
importatur per unum istorum nominum quam per reliquum. Et hoc
supposito patet quod haec sit falsa 'anima intellectiva est humanitas'.
Nec valet cavillatio aliquorum dicentium quod 'humanitas'
significat tantum naturam specificam, 'homo' autem addit, ultra, dif-
ferentiam individualem, quia hoc inferius ostendetur esse falsum et contra
intentionem Aristotelis . Et ad principale propositum sufficiat
nunc adducere unicam rationem.
Unde sic arguo. sicut se habent ad invicem 'homo' et 'humanitas',
sic se habent 'sortes' et 'sorteitas'. Hanc enim ponunt adversa-
rii consimiliter fingentes tale abstractum de hoc nomine 'Sortes'
sicut de hoc nomine 'homo'. Sed 'Sortes' nullam rem, nec distinctam
formaliter nec realiter, significat quin significetur per hoc nomen 'sor-
teitas', secundum sic fingentes, nec e converso; ergo 'homo' non si-
gnificat aliquam rem quae non significetur per hoc nomen 'humanitas',
nec e converso. Probatio assumpti: quia si alterum istorum nominum
'Sortes' et 'sorteitas' significat aliquid quod non significatur per reli-
quum, vel est natura specifica, et manifestum est quod illa aequaliter
significatur per utrumque vel per neutrum; vel est materia vel forma
vel compositum vel accidens, quae omnia sic dicentes negant; vel est
differentia individualis illa quam ponunt, quod dici non potest ab eis.
Nam, secundum eos, Sortes addit ultra naturam specificam differentiam
individualem et similiter sorteitas addit ultra naturam specificam diffe-
rentiam individualem, quia aliter sorteitas nullo modo differret ab hu-
manitate, et per consequens, secundum modum eorum arguendi, sicut
humanitas est in Platone ita sorteitas esset in Platone. Relinquitur igitur
quod nihil a parte rei possunt ponere significari per hoc nomen Sortes
quin eodem modo significetur per hoc nomen 'sorteitas', nec e converso,
et per consequens 'Sortes' et 'sorteitas' nullo modo distinguuntur a parte
rei. Et per consequens oportet eos concedere quod haec est vera 'Sortes
est soiteitas' , ex qua Sequitur quod Sortes est haec humanitas demon-
strando sorteitatem. Et per consequens 'Sortes est humanitas' , ab infe-
riori ad superius [sine distributione] a parte praedicati, et sequitur 'Sortes.
est humanitas, igitur homo est humanitas'. Et si hoc, nihil significatur
per hoc nomen 'homo' quin significetur per hoc nomen 'humanitas' nec
e converso. Ex quibus omnibus sequitur quod, secundum viam Ari-
stotelis, nihil significatur per hoc nomen 'homo' quin significetur
per hoc nomen 'humanitas' et e converso. Et hoc dico esse de inten-
tione eius, et ideo vel concederet istam de virtute sermonis 'homo est
humanitas' vel negaret eam solum propter aliquod Syncategorema
aequivalenter inclusum in altero istorum nominum, sicut inferius
ostendetur.
Sed quamvis haec fuerit intentio Aristotelis, tamen secun-
dum veritatem theologorum non est sic dicendum. Non enim ista
noimna sunt synonyma 'homo' et 'humanitas', quamvis concederetur
quod neutrum istorum aliquod syncategorema aequivalenter includeret.
Immo ista nomina possunt pro distinctis rebus supponere et aliquam
rem significat vel consignificat unum nomen quam reliquum nomen nullo
modo significat. Nam hoc nomen 'homo' vere supponit pro Filio Dei, et
ideo Filium Dei significat vel aliquo modo importat, hoc autem nomen
'humanitas' non supponit pro Filio Dei nec aliquo modo Filium Dei
significat, non plus quam hoc nomen 'albedo'. Propter quod ista est
concedenda 'Filius Dei est homo', haec autem falsa est `Filius Dei est
humanitas'. Et ita, cum non quidlibet quod per unum istorum impor-
tatur, eodem modo importetur per reliquum, non sunt synonyma.
Qualiter autem ista nomina non omnino idem significant, videri
faciliter potest si definitiones exprimentes quid nominis eorum inspi-
ciantur. Hoc enim nomen' humanitas' nihil significat nisi naturam
unam compositam ex corpore et anima intellectiva, non connotando
quod ista natura sustentetur ab aliquo supposito, puta a persona divina
nec quod non sustentetur, et ideo semper pro illa natura supponit.
Propter quod numquam potest supponere pro FiIio Dei, cum Filius Dei
non possit esse illa natura. Hoc autem nomen 'homo' significat illam na-
turam, dando intelligere illam naturam esse per se subsistentem et non
sustentatam ab alio supposito vel esse sustentatam ab alio. Unde defini
tione exprimente quid nominis posset sic definiri. homo est natura com-
posita ex corpore et anima intellectiva, a nullo supposito sustentata, vel
est allquod suppositum talem naturam compositam ex corpore et anima
intellectiva sustentans. De quolibet enim homine ista descriptio pro altera
parte verificatur. Nam haec est vera 'Sortes est natura composita ex
corpore et anima intellectiva, non sustentata ab aIio supposito , quamvis
haec sit falsa de virtute sermonis 'Sortes est suppositum sustentans talem
naturam'. Quod enim haec sit falsa, patet: quia si Sortes sit suppositum
sustentans talem naturam, quaero, pro quo supponit hoc nomen 'Sor-
tes' ? Si pro illa natura, igitur illa natura est sustentans talem naturam;
quod falsum est, quia ipsa non sustentat Se ipsam. Si supponit pro aliquo
alio ab illa natura, hoc est impossibile, quia vel supponit pro parte illius
naturae, vel pro aliqua substantia disparata ab illa natura, vel pro uno
composito ex illa natura et aliquo alio; quorum quodlibet est de se fal-
sum, et ex dicendis inferius satis apparebit falsitas ipsius.
Et si dicatur quod Sortes supponit pro uno composito ex na-
tura et differentia individuali, quod compositum sustentat naturam, hoc
non valet, quia sicut inferius ostendetur, nullum est tale
compositum. Similiter, hoc dato non evaditur ratio, nam si Sortes
sustentat naturam, oportet quod aliquam naturam individuam sustentet.
Sed nullam naturam individuam sustentat, quia quaelibet natura indi-
vidua includit talem differentiam, secundum istos, et ita unum
compositum ex natura et differentia individuali sustentaret unum com-
positum ex natura et differentia individuali, quod est absurdum.
Nec valet dicere quod subiectum in ista 'Sortes sustentat naturam
humanam' supponit pro uno composito ex natura singulari et nega-
tione dependentiae ad aliud suppositum. tum quia tunc Sortes esset
compositus ex affirmatione et negatione, quod est absurdum, cum nihil
reale substantiale possit componi ex talibus, tum quia nullum tale com-
positum potest sustentare naturam, cum natura non possit ad tale com-
positum dependere. Relinquitur igitur quod haec est falsa de virtute
sermonis 'Sortes est suppositum sustentans naturam humanam'; haec
tamen est vera 'Sortes est natura composita ex corpore et anima intel-
lectiva, a nullo sustentata', et propter hoc est homo. Haec autem 'Fi-
lius Dei est homo' non est vera quia Filius Dei sit talis natura compo-
sita ex corpore et anima intellectiva, sed quia Filius Dei est suppositum
sustentans talem naturam et terminans dependentiam eius.
Ex praedictis possunt elici diversae conclusiones. Una, quod quamvis
haec concederetur 'homo est humanitas', haec tamen est falsa 'omnis
homo est humanitas', immo haec esset vera 'aliquis homo non est
humanitas'. Si enim neutrum istorum nominum 'homo', 'humani-
tas' includeret aliquod syncategorema aequivalenter, haec esset conce-
denda 'homo est humanitas', quia hic homo esset humanitas, demon-
strando Sortem, quia non posset dari quod subiectum et praedicatum
pro distinctis supponerent sed pro eadem re; et per consequens propo-
sitio esset vera si nullum syncategorema nec aliqua determinatio aequi-
valenter includeretur. Hoc tamen concesso haec esset falsa 'omnis homo
est humanitas', quia haberet unam singularem falsam, scilicet istam 'hic
homo est humanitas', demonstrando Filium Dei. Et ita istae duae sta-
rent simul pro diversis singularibus 'homo est humanitas', 'homo
non est humanitas'.
Et qui vellet istud concedere, deberet consequenter dicere quod ali-
quando abstractum praedicatur de concreto et e converso. Et non tan-
tum hoc, immo deberet dicere quod abstractum affirmatur et negatur
vere de concreto particulariter sumpto et e converso, quamvis non uni-
versaliter sumpto nisi forte successive. Oporteret etiam concedere quod
tale concretum de eodem vere affirmatur et negatur successive. Unde
haec nunc est vera 'haec humanitas est homo', demonstrando humani-
tatem quae est Sortes, secundum istam opinionem. Et si ista humanitas
assumeretur a Verbo vel ab alia persona divina, haec esset falsa 'haec
humanitas est homo', et hoc quia hoc nomen 'homo' numquam sup-
ponit pro illa re, scilicet pro illa humanitate nisi quando non est unita.
Et ideo quia aliquando potest esse unita et aliquando non unita, ideo
aliquando supponit pro ea et aliquando non. Et ideo aliquando concre-
tum praedicatur de abstracto et aliquando non, et similiter e converso.
Alia conclusio potest colligi ex praedictis, videlicet quod omnis pro-
positio composita ex tali concreto et abstracto, vel aliquo aequivalenti tali
concreto, per quam ratione verbi vel alicuius determinationis additae
denotantur illa pro quibus stant subiectum et praedicatum esse distincta,
falsa est si sit universalis; et hoc dum aliqua natura talis non est assumpta.
Cuius ratio est quia talia concreta et abstracta non supponunt pro di-
stinctis rebus nisi ratione personae divinae sustentantis naturam huma-
nam in Christo. Hoc patet, quia si sic, oporteret quod unum supponeret
pro parte et aliud pro toto, vel illa duo pro duabus partibus, vel pro
duabus substantiis totaliter distinctis, vel unum pro substantia et aliud
pro accidente; quorum quodlibet maiiifesturn est esse falsurn. Non igitur
supponunt pro distinctis rebus nisi quando unum illorum supponit pro
persona divina. Ex quo sequitur quod propositio denotans illa esse
distincta falsa est.
Ex quo sequitur quod omnes tales propositiones de virtute sermonis,
hoc est secundum proprietatem sermonis, falsae sunt 'ornnis homo
habet humanitatem', 'omnis humanitas est in homine', 'omne animal
habet animalitatem' et huiusmodi. Et hoc, quia cum nihil habeat se nec
aliquid sit in se, et per tales propositiones denotatur quod illud pro quo
supponit subiectum habet illud pro quo supponit praedicatum, vel illud
pro quo supponit subiectum est in illo pro quo supponit praedicatum,
et hoc est falsum, cum subiectum et praedicatum supponant pro eodem,
manifestum est quod tales propositiones sunt falsae. Unde sicut secun-
dum Anselmum, Monologion,cap.16, non proprie dicitur quod
summa natura, scilicet Deus, habet iustitiam, sed proprie dicitur quod
summa natura est iustitia, ita non proprie dicitur quod iste homo, de-
monstrando Sortem,habet humanitatem, sed proprie dicitur quod est
humanitas. Et ideo sicut tales propositiones recipiuntur et usitantur a
Sanctis 'Deus habet iustitiam', 'Deus habet sapientiam, bonita-
tem, intelligentiam', 'in Deo est sapientia' et huiusmodi, quae tamen
secundum proprietatem sermonis verae non sunt, secundum Ansel-
mum, ita tales conceduntur 'homo habet humanitatem', 'humanitas
est in Sorte' et huiusmodi, quae tamen secundum proprietatem sermonis
verae non sunt.
Ex isto sequitur ulterius quod tales propositiones de virtute sermo-
nis falsae sunt 'humanitas subsistit in supposito proprio', 'humanitas
dependet a supposito proprio', 'proprium suppositum terminat depen-
dentiam naturae', sed magis posset concedi quod humanitas est sup-
positum.
Unde sciendum quod nisi aliquod syncategorema impediat istam
praedicationem humanitas est suppositum', debet concedi absolute.
Verumtamen humanitas non esset suppositum, hoc concesso, nisi quando
non esset unita. Si enim esset unita, statim desineret esse suppositum. Et
ideo hoc nomen 'suppositum' connotat quod non sit unita, ut haec sit
definitio exprimens quid nominis 'supposium', vel aequivalens ei: suppo-
situm est res completa, una et non plures, a nullo supposito sustentata.
Ita quod loco istius nominis 'suppositum' licitum sit ponere totam
istam orationem et e converso, quando sumuntur significative. Quo facto
facile est videre quae propositiones debent negari et quae concedi.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)