Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I
[CAP. 8. DE NOMINIBUS ABSTRACTIS QUAE AEQUIVALENTER ALIQUA SYNCATEGOREMATA VEL ALLQUAS DETERMINATIONES ADVERBIALES COINCLUDUNT]
Pertractatis quibusdam quae principali proposito impertinentia vi-
debantur, necessaria tamen, ad intentum redeundo de alio modo nomi-
num concretorum et abstractorum tractabitur, ex quo aliqua quae prae-
dicta sunt patefieri possunt.
Sunt enim quaedam nomina abstracta, vel esse possunt ad placitum
instituentium, quae aequivalenter aliqua syncategoremata vel aliquas
determinationes adverbiales, vel alias, includant, ita quod abstractum in
significando aequivaleat concreto vel alteri termino sumpto cum aliquo
syncategoremate vel aliqua alia dictione vel dictionibus. Possunt enim
utentes, si voluerint, uti una dictione loco plurium, sicut loco istius to-
tius 'omnis homo' possem uti hac dictione a et loco istius totius 'tan-
tum homo' possem uti hoc vocabulo b, et sic de aliis. Et si ita esset,
possibile esset quod concretum et abstractum non suppouerent pro di-
stinctis rebus uec significarent distinctas res, et tamen quod praedicatio
unius de altero esset falsa et quod aliquid praedicaretur de uno et non de
alio. Si enim istud abstractum 'humanitas' aequivaleret in significando
isti toti 'hoino secundun quod homo' vel 'homo in quantum homo',
haec esset vera 'homo currit' et haec falsa 'humanitas currit', sicut
ista est falsa 'homo in quantum homo currit'. Similiter si hoc nomen
'humanitas' aequivaleret isti toti 'homo necessario', ita quod haec dictio
'humanitas' poneretur loco istius totius 'homo necessario', haec esset
falsa 'humanitas est homo' sicut haec est falsa 'homo necessario est
homo', nam nullus homo necessario est homo, sed contingenter tan-
tum; et eodem modo haec esset falsa 'humauitas est alba' sicut ista est
falsa 'homo necessario est albus'. Et per talem modum potest salvari
ubicumque placet quod concretum et abstractum non significant dis-
tinctas res nec pro distinctis rebus supponunt, et tamen praedicatio
unius de alio est simpliciter falsa, et quod aliquid praedicatur de uno
quod non praedicatur de reliquo. Et sic possent aliqui dicere quod
quantitas non est alia res a substantia et qualitate, et tamen quod quae-
libet talis est falsa 'substantia est quantitas, 'qualitas est quantitas'.
Si enim hoc nomen 'quantitas' aequivaleret isti toti in significando, vel
alicui consimili, 'necessario quantum quamdiu manet in rerum natura',
haec esset falsa - etiam tenendo illam opinionem - 'substantia est quan-
titas' sicut ista est falsa 'substantia necessario est quanta quamdiu manet
in rerum natura'. Et sicut dicitur de ista, ita posset dici de multis aliis,
tam in divinis quam in creaturis.
Per aliquem enim talem modum posset salvari quod essentia divina
et intellectus et voluntas nullo modo distiuguuntur in Deo, et tamen
haec esset vera 'Deus intelligit per intellectum' et haec falsa 'Deus
intelligit per voluntatem'. Similiter posset dici quod anima nullo modo
distinguitur ab iutellectu et voluntate, et tamen haec esset vera 'intel-
lectus intelligit' et non ista 'voluntas intelligit'. Et ita de multis aliis.
Uude in talibus magis reputo difficultatem vocalem, dependentem ex
logica, quam realem. Propter quod nescientes logicam quaternos innu-
meros circa talia inutiliter replent, facientes difficultatem ubi nulla est,
et deserentes difficultatem quam investigare deberent.
Est autem advertendum quod quamvis in vulgari locutione abstracta
talia, aequivalentia multis dictionibus talibus in significando, raro vel
numquam Iocum habeant, in dictis tamen philosophorum et
Sanctorum frequenter inveniuntur abstracta usitata sic accipi.
Unde sic accipit Avicenna, V Metaphysicae, dicens: "Equinitas
non est aliud nisi equinitas tantum; ipsa enim ex se uec est unum nec
multa, nec exsistens in his sensibilibus nec in anima". Nihil enim aliud
intelligebat nisi quod equus non definitur nec per unum nec per multa,
nec per esse in anima nec per esse in re extra, ita quod nullum istorum
ponitur in definitione eius. Et ita volebat quod hoc nomen 'equinitas',
secundum quod tunc utebatur eo, aequivaleret in significando multis
dictionibus, sive simul proferantur sive mediante verbo et copula. Unde
non iutendebat quod equinitas esset aliqua res et tamen quod illa res
realiter non esset una nec plures, nec in effectu extra animam nec in
anima,- hoc enim impossibile est et absurdum - , sed intendebat quod
uihil tale ponitur in definitione eius. Et quod haec sit intentio sua satis
patet intuenti verba eius. Unde dicit: "Cum ipsum", supple univer-
sale, "fuerit homo vel equus, haec intentio est alia praeter intentionem
universalitatis quae est humanitas vel equinitas. Definitio enim equini-
tatis est praeter definitionem universalitatis, nec universalitas continetur
in definitione equinitatis. Equinitas enim habet definitionem quae non
eget universalitate".
Ex istis et aliis verbis suis, quae propter brevitatem omitto, satis pa-
tet quod non plus intendit nisi quod nihil tale ponitur in definitione equi
vel equinitatis. Et ita vult quod in illis verbis hoc nomen 'equinitas'
aequivaleat in significando pluribus dictionibus. Aliter enim non se-
queretur ista 'unum et multa et huiusmodi non ponuntur in definitione
equinitatis, igitur equinitas non est una', sicut non sequitur 'album
non ponitur in definitione hominis, igitur homo non est albus'.
Per praedicta posset prohiberi, secundum unam opinionem,
talis modus arguendi, qui secundum vocem videtur syllogisticus 'omnis
res absoluta est substantia vel qualitas; quantitas est res absoluta; ergo
quantitas est substantia vel qualitas', sicut iste modus arguendi 'omne
b est a; c est b; igitur c est a' prohiberi potest ipsis vocabulis alio modo
institutis. Si enim b significet idem quod homo, et a idem quod animal,
et c idem quod hoc totum 'tantum risibile', ita quod semper loco istius
totius 'tantum risibile' sit licitum ponere hoc vocabulum c et e con-
verso, tunc sicut non sequitur 'omnis homo est animal; tantum risibile
est homo; igitur tantum risibile est animal', ita non sequitur 'omne b
est a; c est b; ergo c est a. Et ita per modum istum nominum abstractorum
possunt salvari multa dicta auctorum, quae tamen de virtute sermonis
videntur esse falsa.
Non solum autem potest abstractum sic aequivalere multis dictioni-
bus in siguificando, sed hoc etiam potest convenire concretis et aliis
dictionibus. Sic enim concedunt in Iogica eruditi quod hoc si-
gnum 'totus' includit suum distribuibile, ut aequivaleat isti 'quaelibet
pars', quando sumitur syncategorematice. Unde ista 'totus Sortes est
minor Sorte' aequivalet isti 'quaelibet pars Sortis est minor Sorte'.
Similiter, hoc signum 'quidlibet' includit suum distribuibile, ut aequi-
valeat isti 'omne ens'; aliter enim haec non esset intelligibilis 'quidlibet
est homo vel non homo'. Sic etiam est de multis verbis, nam cum di-
citur 'curro' subintelligitur pronomen primae personae, et ita hoc ver-
bum 'curro' aequivalet sibi ipsi et pronomini. Et ita est de multis aliis,
quod maxime necessarium est scire propter mentem auctorum habendam.
Non solum autem aliquando una dictio aequivalet multis dictionibus
in significando, sed etiam addita alteri totum resultans aequivalet com-
posito ex pluribus, inter quae illud cui additur aliquando mutatur vel
secundum casum vel secundum modum vel tempus; aliquando autem
illud simpliciter in resolvendo et ultimate explicando quod importatur
per illam orationem auferendum est. Unde quando dicitur 'totus Sor-
tes est minor Sorte', si 'totus' syncategorematice accipiatur aequivalet
isti 'quaelibet pars Sortis est minor Sorte', ubi loco istius recti 'Sortes'
ponitur iste obliquus 'Sortis', et loco istius dictionis 'totus' ponuntur
istae duae dictiones 'quaelibet pars'. Ita dicerent aliqui quod ista
propositio 'generatio formae est in instanti' aequivalet isti 'una pars
formae non producitur ante aliam, sed omnes simul', ubi haec copula
'est' ablata est. Sic possent aliqui dicere quod ista 'quantitas est res
absoluta' aequivalet isti 'distantia partium et extensio, etsi non esset
substantia nec qualitas, esset res absoluta si esset in rerum natura'. Et si
ita esset, manifestum esset quod iste discursus non valeret 'omnis res
absoluta est substantia vel qualitas; quantitas est res absoluta; ergo quan-
titas est substantia vel qualitas'.
Et si dicatur quod per istam viam possem impedire quem-
cumque syllogismum, dicendo in aliquo terminorum aliquod tale aequi-
valenter includi diceudum quod ad sciendum an aliquis discursus
valeat, oportet praesupponere significata vocabulorum, et secundum hoc
iudicandum est de discursu an sit bonus vel non. Et quia de multis ter-
minis est certum quod secundum usum omnium nihil tale includunt
aequivalenter, ideo simpliciter iuxta regulas traditas est coucedendum
quod syllogismus valet vel non valet. De omni tamen discursu proposito
posset logicus iudicare an valeat, resolvendo terminos in suas defini-
tiones exprimeutes quid nominis, quo facto potest per regulas certas
evidenter coguoscere quid de eo est dicendum.
Ad praedictum autem modum nominum abstractorum possent re-
duci omnia abstracta privativa et negativa et etiam omnia verbalia et
multa alia, de quibus inferius perscrutabitur. Et per talem modum faci-
liter possent negari omnes tales propositiones 'materia est privatio',
'aer est tenebra', 'anima est peccatum' et huiusmodi. Per istum etiam
modum possuut salvari tales 'Deus non facit peccatum', 'Deus non
est auctor mali', et huiusmodi. Et qualiter tales consequentiae non
valent 'hoc est malum; Deus facit hoc; igitur Deus facit malum', in
tractatu de fallaciis ostendetur.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)