Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I



[CAP. 9. DE NOMINIBUS CONCRETIS ET ABSTRACTIS QUORUM ABSTRACTA NON SUPPONUNT NISI PRO MULTIS SIMUL SUMPTIS ET CONCRETA PRO UNO SOLO VERIFICARI POSSUNT]

Restat adhuc de alio modo nominum concretorum et abstractorum
disserere. Unde quaedam sunt abstracta quae non supponunt nisi pro
multis simul sumptis, concreta autem pro uno solo verificari possunt,
sicut se habent 'populus' et 'popularis', 'plebs' et 'plebeius'. Quilibet
enim homo quamvis possit esse plebeius et popularis, nullus tamen
homo populus vel plebs esse potest. Inter nomina talia illi qui po-
nunt numerum non esse aliam rem a rebus numeratis computare debent
omnia nomina abstracta et concreta numerorum, si concreta et abstracta
inter talia reperiantur. Unde secundum talem opinionem debet con-
cedi quod homines sunt numerus et multa animalia sunt numerus et
quod anguli sunt ternarius, quaternarius et sic de aliis, nisi forte
velint talem praedicationem negare, dicendo quod tales termini in si-
guificando aequivalent multis dictionibus, modo quo dictum est in prae-
cedenti capitulo de multis dictionibus, saltem secundum usum auctorum.
Et de concretis et abstractis ista sufficiant, quainvis forte alii modi
noiniuum concretorum et abstractorum possent assignari. Nec aliquis
me reprehendat si in hoc opere aliqua praetermitto, quia non promitto
me omnia velle discutere et nihil perscrutandum studiosis relinquere,
sed aliqua brevia ad utilitatem simplicium velle percurrere.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)