Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I



[CAP. 10. DE DIVISIONE NOMINUM IN MERE AESOLUTA ET CONNOTATIVA]

Postquam de nomiuibus concretis et abstractis est discussum, nunc
de alia divisione nominum, quibus scholastici frequenter utuntur, est di-
cendum. Unde sciendum quod nominum quaedam sunt absoluta
mere, quaedam sunt connotativa. Nomina mere absoluta sunt illa quae
non significant aliquid principaliter et aliud vel idem secundario, sed
quidquid significatur per illud nomen, aeque primo significatur, sicut
patet de hoc nomine 'animal' quod non significat nisi boves, asinos et
homines, et sic de aliis animalibus, et non significat unum primo et aliud
secundario, ita quod oporteat aliquid significari in recto et aliud in obli-
quo, nec in definitione exprimente quid nominis oportet ponere talia
distincta in diversis casibus vel aliquod verbum adiectivum. Immo,
proprie loqueudo talia nomina non habent definitionem exprimentem
quid nominis, quia proprie loquendo unius nominis habentis definitio-
nem exprimentem quid nominis est una definitio explicans quid nomi-
nis, sic scilicet quod talis nominis non suut diversae orationes expri-
mentes quid nominis habentes partes distinctas, quarum aliqua significat
aliquid quod non eodem modo importatur per aliquam partern alterius
orationis. Sed talia quantum ad quid uomiuis possunt aliquo modo plu-
ribus orationibus non easdem res secundum suas partes significantibus
explicari, et ideo nulla earum est proprie definitio exprimens quid no-
minis. Verbi gratia 'augelus' est nomen mere absolutum, saltem si non
sit nomen officii sed tantum substantiae. Et istius nominis non est aliqua
una definitio exprimens quid nominis, nam unus explicat quid hoc no-
men significat, sic dicendo 'intelligo per augelum substantiam abstrac-
tam a materia'; alius sic 'angelus est substantia intellectualis et incor-
ruptibilis'; alius sic 'angelus est substantia Simplex, non componeus cum
alio'. Et ita bene explicat unus quid significat hoc nomen sicut alius. Et
tamen aliquis terminus positus in una oratione significat aliquid quod
non significatur eodern modo per terminum alterius orationis, et ideo
nulla earum est proprie definitio exprimens quid nominis. Et ita est de
nominibus mere absolutis quod stricte loquendo nullum eorum habet
definitionem exprimentem quid nominis. Talia autem nomina sunt hu-
iusmodi 'homo', 'animal', 'capra', 'Iapis', 'arbor', 'ignis', 'terra, 'aqua',
'caelum', 'albedo', 'nigredo', 'calor', 'dulcedo', 'odor', 'sapor' et huius-
modi.
Nomen autem connotativum est illud quod significat aliquid pri-
mario et aliquid secundario. Et tale nomen proprie habet definitionem
exprimentem quid nominis, et frequenter oportet ponere unum illius
definitionis in recto et aliud in obliquo. Sicut est de hoc nomine 'al-
bum, nam 'album' habet definitionem exprimentem quid nominis,
in qua una dictio ponitur in recto et alia in obliquo. Unde si quaeras,
quid significat hoc nomen 'album', dices quod illud idem quod ista
oratio tota 'aliquid informatum albedine' vel 'aliquid habens albedi-
nem'. Et patet quod una pars orationis istius ponitur in recto et alia in
obliquo. Potest etiam aliquando aliquod verbum cadere in definitione
exprimente quid nominis, sicut si quaeras, quid siguificat hoc nomen
'causa', potest dici quod idem quod haec oratio 'aliquid ad cuius esse
sequitur aliud' vel 'aliquid potens producere aliud', vel aliquid hu-
iusmodi.
Huiusmodi autem nomina connotativa sunt omnia nomina concreta
primo modo dicta, de quibus dictum est in quinto capitulo. Et hoc
quia talia concreta significant unum in recto et aliud in obliquo; hoc
est dictu, in definitione exprimente quid nominis debet poni unus rectus,
significans unam rem, et alius obliquus, significans aliam rem, sicut pa-
tet de omnibus talibus 'iustus', 'albus', 'animatus', 'humanum', et
sic de aliis.
Huiusmodi etiam nomina sunt omnia nomina relativa, quia semper
in sua definitione ponuntur diversa idem diversis modis, vel distincta,
significantia, sicut patet de hoc nomine 'simile'. Si enim definiatur
simile, debet dici sic 'simile est alquid habens qualitatem talem qua-
lem habet aliud', vel aliquo modo consimili debet definiri. Unde de
exemplis non est magua cura.
Ex quo patet quod hoc commune 'nomen en connotativum' est su-
perius ad hoc commune 'nomen relativum', et hoc accipiendo hoc
commune 'nomen connotativum'largissime. Talia etiam nomina sunt
omnia nomina pertinentia ad genus quantitatis, secundum illos qui
ponunt quantitatem non esse aliam rem a substantia et qualitate, sicut
'corpus', secundum eos, debet poni nomen connotativum. Unde
secundum eos debet dici quod corpus non est aliud nisi aliqua res habens
partem distantem a parte secundum longum, latum et profundum; et
quantitas continua et permanens non est nisi res habens partem distan-
tem a parte, ita quod ista est definitio exprimens quid nominis ipsius.
Tales etiam consequenter habent ponere quod 'figura', 'curvitas', 'recti-
tudo', 'longitudo', 'latitudo' et huiusmodi sunt nomina connotativa.
Immo, qui ponunt quod quaelibet res est substantia vel qualitas, ha-
bent ponere quod omnia contenta in aliis praedicamentis a substantia
et qualitate sunt nomina connotativa; et etiam quaedam@de genere qua-
litatis sunt connotativa, sicut ostendetur inferius.
Sub istis etiain nominibus comprehenduntur omnia talia 'verum',
'bonum', 'unum', 'potentia', 'actus', 'intellectus', 'intelligibile', 'volun-
tas', 'volibile' et huiusmodi. Unde de intellectu est sciendurn quod
habet quid nominis istud 'intellectus est anima potens intelligere', ita
quod anima significatur per rectum et actus intelligendi per aliam
partem. Hoc autem nomen 'intelligibile' est nomen connotativum, et
significat intellectum tam in recto quam in obliquo, quia definitio sua
est ista 'intelligibile est aliquid apprehensibile ab intellectu'. Ibi intel-
lectus significatur per hoc nomen 'aliquid', et per istum obliquum
'intellectu' significatur etiam intellectus. Et eodem modo dicendum est
de 'vero' et 'bono', quia 'verum', quod ponitur convertibile cum 'en-
te', significat idem quod 'intelligibile'.@'Bonum etiam, quod est con-
vertibiIe cum 'ente', significat idem quod haec oratio 'aliquid secundum
rectam rationem volibile vel diligibile'.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)