Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I



[CAP. 11. DE DIVISIONE NOMINUM SIGNIFICANTIUM AD PLACITUM, PUTA IN NOMINA PRIMAE IMPOSITIONIS ET IN NOMINA SECUNDAE IMPOSITIONIS]

Positis divisionibus quae possunt competere tam terminis naturaliter
significantibus quam etiam terminis ad placitum institutis, dicendum est
de quibusdam divisionibus competentibus terminis ad placitum institutis.
Est autem prima divisio talis: nominum ad placitum significantium
quaedam sunt nomina primae impositionis et quaedam sunt nomina
secundae impositionis. Nomina secundae impositionis sunt nomina im-
posita ad significandum signa ad placitum instituta et illa quae conse-
quuntur talia signa, sed nonnisi dum sunt signa.
Verumtamen hoc commune 'nomen secundae impositionis' po-
test dupliciter accipi. Scilicet large, et tunc omne illud est nomen se-
cundae impositionis quod significat voces ad placitum institutas, sed
nonnisi quando sunt ad placitum institutae, sive illud nomen sit com-
mune etiam intentionibus animae quae sunt signa naturalia sive non.
Talia autem nomina sunt huiusmodi 'nomen', 'pronomen', 'coniunctio',
'verbum', 'casus', 'numerus', 'modus', 'tempus' et huiusmodi, accipiendo
ista vocabula illo modo quo utitur eis grammaticus. Et vocantur ista
nomina 'nomina nominum', quia non imponuntur nisi ad significandum
partes orationis, et hoc nonnisi dum istae partes sunt significativae.
Illa enim nomina quae praedicantur de vocibus ita quando non sunt
significativae sicut quando sunt significativae, non, vocantur nomina
secundae impositionis. Et ideo talia nomina 'qualitas', 'prolatum', 'vox'
et huiusmodi, quamvis significent voces ad placitum institutas et veri-
ficentur de eis, quia tamen ita significarent eas si non essent significa-
tivae sicut nunc, ideo non sunt nomina secundae impositionis. Sed
'nomen' est nomen secundae impositionis, quia ista vox 'homo', nec
aliqua alia, antequam imponebatur ad significandum non erat nomen,
et similiter 'hominis' antequam imponebatur ad significandum nullius
casus erat, et ita est de aliis.
@@Stricte autem dicitur 'nomen secundae impositionis' illud quod non
significat nisi signa ad placitum instituta, ita quod non potest competere
intentionibus animae quae sunt naturalia signa, cuiusmodi sunt talia
'figura', 'coniugatio' et huiusmodi.
Omnia autem alia nomina ab istis, quae scilicet non sunt nomina
secundae impositionis nec uno modo nec alio, vocantur nomina primae
impositionis.
Verumtamen nomen primae impositionis dupliciter accipi potest,
scilicet large, et sic omnia nomina quae non sunt nomina secundae im-
positionis sunt nomina primae impositionis. Et sic talia signa syncate-
gorematica 'omnis', 'nullus', 'aliquis', 'quilibet' et huiusmodi sunt
nomina primae impositionis. Aliter potest accipi stricte, et tunc sola
nomina categorematica, quae non sunt nomina secundae impositionis,
vocantur nomina primae impositionis, et non nomina syncategorematica.
Nomina autem primae impositionis, stricte accipiendo 'nomen
primae impositionis', sunt in duplici differentia, quia quaedam sunt
nomina primae intentionis et quaedam sunt nomina secundae inten-
tionis. Nomina secundae intentionis vocantur illa nomina quae praecise
imposita sunt ad significandum intentiones animae, vel praecise inten-
tiones animae quae sunt signa naturalia, et alia signa ad placitum instituta
vel consequentia talia signa. Et talia nomina sunt omnia talia 'genus',
'species', 'universale', 'praedicabile' et huiusmodi, quia talia nomina
non significant nisi intentiones animae quae sunt signa naturalia vel
signa voluntarie instituta.
Unde potest dici quod hoc commune 'nomen secundae intentionis'
potest accipi stricte et large. Large illud dicitur nomen secundae inten-
tionis quod significat intentiones animae quae sunt naturalia signa, sive
etiam significet signa ad placitum instituta tantum dum sunt signa sive
non. Et sic aliquod nomen secundae intentionis et p rimae imositionis
est etiam nomen secundae impositionis. Stricte autem illud solum di-
citur nomen secundae intentionis quod praecise significat intentiones
animae quae sunt naturalia signa, et sic accipiendo nullum nomen se-
cundae intentionis est nomen secundae impositionis.
Nomina autem primae intentionis vocantur omnia alia nomina a
praedictis, quae videlicet significant aliquas res quae non sunt signa, nec
consequentia talia signa, cuiusmodi sunt omnia talia 'homo', 'animal',
'Sortes', 'Plato', `albedo', 'album', 'ens', 'verum', 'bonum' et huius-
modi, quorum allqua significant praecise res quae non sunt signa nata
supponere pro aliis, aliqua significant talia signa et simul cum hoc
alias res.
Ex quibus omnibus colligi potest quod quaedam nomina significant
praecise signa ad placitum instituta, et nonnisi dum, sunt signa, quaedam
autem praecise significant signa tam ad placitum instituta quam signa
naturalia. Quaedam vero significant praecise res quae non sunt signa
talia, quae sunt partes propositionis; quaedam indifferenter significant
tales res quae non sunt partes propositionis nec orationis et etiam signa
talia, cuiusmodi sunt talia nomina 'res', 'ens', 'aliquid' et huiusmodi.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)