Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I



[CAP. 13. DE DIVISIONE NOMINUM ET TERMINORUM IN AEQUIVOCA, UNIVOCA ET DENOMINATIVA, ET QUID EST AEQUIVOCUM ET QUOT MODIS DICITUR]

Sequitur post praedicta tractare de divisione terminorum ad placi-
tum institutorum quae est per aequivocum, univocum et denominati-
vum. Qyamvis enim Aristoteles in Praedicamentis tractet de
aequivocis, univocis et denomniativis, tamen ad praesens intendo tan-
tum de univocis et aequivocis tractare, quia de denominativis dictum
est superius.
Est autem primo sciendum quod sola vox vel aliud signum ad pla-
citum institutum est aequivocum vel univocum, et ideo intentio animae
vel conceptus non est aequivocus nec univocus proprie loquendo.
Est autem vox illa aequivoca quae significans plura non est signum
subordinatum uni conceptui, sed est signum unum pluribus conceptibus
seu intentionibus animae subordinatum. Et hoc intendit Aristo-
teles quando dicit nomen commune esse idem, sed rationem
substantialem esse diversam, hoc est, conceptus vel intentiones animae,
cuiusmodi sunt descriptiones et definitiones et etiam conceptus simpli-
ces, sunt diversi, tamen vox una est. Hoc expresse patet de dictione di-
versorum idiomatum, nam in uno idiomate imponitur ad significandum
illud idem quod significatur per talem conceptum et in alio imponitur
ad significandum illud idem quod significatur per alium conceptum,
et ita pluribus conceptibus seu passionibus animae subordinatur in si-
gnificando.
Tale autem aequivocum est duplex. Unum est aequivocum a casu,
quando scilicet vox pluribus conceptibus subordinatur, et ita uni ac
si non subordinaretur alteri et ita significat unum ac si non significaret
aliud, sicut est de hoc nomine 'Sortes', quod imponitur pluribus homi-
nibus. Aliud est aequivocm a consilio, quando vox primo imponitur
alicui vel aliquibus et subordinatur uni conceptui et postea propter ali-
quam similitudinem primi significati ad alquid aliud vel propter ali-
quam aliam rationem imponitur illi alteri, ita quod non imponeretur
illi alteri nisi quia primo imponebatur alii, sicut est de hoc nomine
'homo'. Primo enim imponebatur ad significandum omnia animalia
rationalia, ita quod imponebatur ad significandum omne illud quod
continetur sub hoc conceptu 'animal rationale', postea autem utentes,
videntes similitudinem inter talem hominem et imaginem hominis,
utebantur quandoque hoc nomine 'homo' pro tali imagine, ita quod
nisi hoc nomen homo fuisset primo impositum hominibus, non ute-
rentur nec imponerent hoc nomen homo ad significandum vel stan-
dum pro tali imagine; et propter hoc dicitur 'aequivocum a consilio'.
'Univocum' autem dicitur omne illud quod est subordinatum uni
conceptui, sive significet plura sive non. Tamen proprie loquendo non
est univocum nisi significet vel natum sit significare plura aeque primo,
ita tamen quod non significet illa plura nisi quia una intentio animae
significat illa, ita quod sit signum subordinatum in significando uni si-
gno naturali, quod est intentio seu conceptus animae.
Talis autem divisio non tantum competit nominibus sed etiam verbis
et universaliter cuilibet parti orationis, immo etiam sic quod aliquid potest
esse aequivocum eo quod potest esse diversarum partium orationis,
puta tam nomen quam verbum vel tam nomen quam participium vel
adverbium, et sic de aliis partibus orationis.
Est autem intelligendum quod ista divisio terminorum per aequivo-
cum et univocum non est simpliciter per opposita, ita quod haec sit
omnino falsa 'aliquod aequivocum est univocum', immo vera est,
quia vere et realiter eadem vox est aequivoca et univoca sed non re-
spectu eorundem, sicut idem est pater et filius, non tamen respectu
eiusdem, et idem est simile et dissimile non tamen eidem per idem.
Unde si sit aliqua dictio diversorum idiomatum, manifestum est quod
potest esse univoca in utroque idiomate. Unde ille qui sciret alterum
idioma tantum, nullam propositionem in qua poneretur distingueret,
scienti tamen utrumque idioma est aequivoca. Unde scientes utrumque
idioma in multis casibus distinguerent propositiones in quibus talis
dictio poneretur, et ita idem terminus est uni univocus et alteri aequivocus.
Ex praedictis colligi potest quod non semper univocum habet unam
definitionem, quia non semper proprie definitur. Et ideo quando Ari-
stoteles dicit quod est et ratio substantialis eadem> accipit rationem pro intentione ani-
mae cut tamquam prtmario signo vox subordinatur.
Est autem sciendum quod 'univocum' dupliciter accipitur, scilicet
large, pro omni voce vel signo ad placitum instituto correspondente uni
conceptui; aliter accipitur stricte, pro aliquo tali praedicabili per se primo
modo de aliquibus quibus est uinvocum, vel de pronomine demon-
strante aliquam rem.
Terminus autem denominativus, ad praesens, dupliciter potest accipi,
scilicet stricte, et sic terminus incipiens sicut abstractum incipit et non
habens consimilem finem et significans accidens dicitur terminus deno-
minativus, sicut a 'fortitudine' 'fortis', a 'iustitia' 'iustus'. Aliter
dicitur large terminus habens consimile principium cum abstracto, sed
non consimilem finem, sive significet accidens sive non, sicut ab 'anima'
dicitur 'animatus'.
Et haec de divisionibus terminorum sufficiant. Aliqua autem in
praedictis omissa inferius supplebuntur.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)