Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I



[CAP. 14. DE HOC COMMUNI 'UNIVERSALE' ET DE 'SINGULARI', OPPOSITO SIBI]

Cum non sufficiat Iogico tam generalis notitia terminorum, sed
oportet cognoscere terminos in speciali magis ideo postquam de di-
visionibus generalibus terminorum tractatum est, de quibusdam con-
tentis sub ahquibus illarum divistonum prosequendum est.
Est autem primo tractandum de terminis secundae intentionis, se-
cundo de terminis primae intentionis. Dictum autem est quod termini
secundae intentionis sunt tales 'universale', 'genus', 'species' etc.,
ideo de illis quae ponuntur quinque universalia est modo dicendum.
Primo tamen dicendum est de hoc communi 'universale' quod praedi-
catur de omni universali, et de singulari opposito sibi.
Est autem primo sciendum quod 'singulare' dupliciter accipitur.
Uno modo hoc nomen 'singulare' significat omne illud quod est unum
et non plura. Et isto modo tenentes quod universale est quaedam
qualitas mentis praedicabilis de pluribus, non tamen pro se sed pro illis
pluribus, dicere habent quod quodlibet universale est vere et realiter sin-
gulare: quia sicut quaelibet vox, quantumcumque communis per insti-
tutionem, est vere et realiter singularis et una numero quia est una et
non plures, ita intentio animae, significans plures res extra, est vere et
realiter singularis et una numero, quia est una et non plures res, quam-
vis significet plures res.
Aliter accipitur hoc nomen 'singulare' pro omni illo quod est
unum et non plura, nec est natum esse signum plurium. Et sic accipiendo
'singulare' nullum universale est singulare, quia quodlibet universale
natum est esse signum plurium et natum est praedicari de pluribus.
Unde vocando universale aliquid quod non est unum numero, - quam
acceptionem multi attribuunt universali -, dico quod nihil est
universale nisi forte abuteris isto vocabulo, dicendo populum esse unum
universale, quia non est unum sed multa; sed illud puerile esset.
Dicendum est igitur quod quodlibet universale est una res singularis,
et ideo non est universale nisi per significationem, quia est signum plu-
rium. Et hoc est quod dicit Avicenna, V Metaphysicae: "Una
forma apud intellectum est relata ad multitudinem, et secundum hunc
respectum est universale, quoniam ipsum est intentio in intellectu, cuius
comparatio non variatur ad quodcumque acceperis". Et sequitur: "Haec
forma, quamvis in comparatione individuorum sit universalis, tamen in
comparatione animae singularis, in qua imprimitur, est individua. Ipsa
enim est una ex formis quae sunt in intellectu". Vult dicere quod uni-
versale est una intentio singularis ipsius animae, nata praedicari de plu-
ribus, ita quod propter hoc quod est nata praedicari de pluribus, non
pro se sed pro illis pluribus, ipsa dicitur universalis; propter hoc autem
quod est una forma, exsistens realiter in intellectu, dicitur singularis. Et
ita 'singulare' primo modo dictum praedicatur de universali, non tamen
secundo modo dictum; ad modum quo dicimus quod sol est causa
universalis, et tamen vere est res particularis et singularis, et per con-
sequens vere est causa singularis et particularis. Dicitur enim sol causa
universalis, quia est causa plurium, scilicet omnium istorum inferiorum
generabilium et corruptibilium. Dicitur autem causa particularis, quia
est una causa et non plures causae. Sic intentio animae dicitur universalis,
quia est signum praedicabile de pluribus; et dicitur etiam singularis,
quia est una res et non plures res.
Verumtamen sciendum quod universale duplex est. Quoddam est
universale naturaliter, quod scilicet naturaliter est signum praedicabile
de pluribus, ad modum, proportionaliter, quo fumus naturaliter signifi-
cat ignem et gemitus infirmi dolorem et risus interiorem laetitiam. Et
tale universale non est nisi intentio animae, ita quod nulla substantia
extra animam nec aliquod accidens extra animam est tale universale. Et
de tali universali loquar in sequentibus capitulis. Aliud est universale per
voluntariam institutionem. Et sic vox prolata, quae est vere una qua-
litas numero, est universalis, quia scilicet est signum voluntarie insti-
tutum ad significandum plura. Unde sicut vox dicitur communis, ita
potest dici universalis; sed hoc non habet ex natura rei sed ex placito
instituentium tantum.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)