Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I



[CAP. 15. QUOD UNIVERSALE NON SIT ALIQUA RES EXTRA ANIMAM]

Et quia non sufficit ista narrare nisi manifesta ratione probentur,
ideo pro praedictis aliquas rationes adducam, necnon et auctoritatibus
confirmabo.
Quod enim nullum universale sit aliqua substantia extra animam
exsistens evidenter probari potest. Primo quidem sic: nullum universale
est substantia singularis et una numero. Si enim diceretur quod sic, se-
queretur quod Sortes esset aliquod universale, quia non est maior ratio
quare unum universale sit una substantia singuIaris quam alia. NuIla
igitur substantia singularis est aliquod universale, sed omnis substantia
est una numero et singularis, quia omnis substantia vel est una res et
non plures vel est plures res. Si est una et non plures, est una numero;
hoc enim ab omnibus vocatur unum numero. Si autem aliqua substantia
est plures res, vel est plures res singulares vel plures res universales. Si
primum detur, sequitur quod aliqua substantia esset plures substantiae
singulares, et per consequens eadem ratione aliqua substantia esset plures
homines; et tunc, quamvis universale distingueretur a particulari uno,
non tamen distingueretur a particularibus. Si autem aliqua substantia
esset plures res untversales, accipio unam istarum rerum universa-
lium et quaero: aut est plures res aut una et non plures. Si secundum
detur, sequitur quod est singularis, si primum detur, quaero. aut est
plures res singulares aut plures res untversales. Et ita vel erit processus
in infinitum vel stabitur quod nulla substantia est universalis ita quod
non singularis, ex quo relinquitur quod nulla substantia est universalis.
Item, si aliquod universale esset substantia una, exsistens in substantiis
singularibus, distincta ab eis, sequeretur quod posset esse sine eis, quia
omnis res prior naturaliter alia potest per divinam potentiam esse sine
ea; sed consequens est absurdum.
Item, si opinio ista esset vera, nullum individuum posset creari si
aliquod individuum praeexsisteret, quia non totum caperet esse de nihilo
si universale quod est in eo prius fuit in alio. Propter idem etiam seque-
retur quod Deus non posset unum individuum substantiae adnihilare
nisi cetera individua destrueret, quia si adnihilaret aliquod individuum,
destrueret totum quod est de essentia individui, et per consequens de-
strueret illud universale quod est in eo et in aliis, et per consequens alia
non manerent, cum non possent manere sine parte sua, quale ponitur
illud universale.
Item, tale universale non posset poni aliquid totaliter extra essen-
tiam individui; esset igitur de essentia individui, et per consequens indi-
viduum componeretur ex universalibus, et ita individuum non esset
magis singulare quam universale.
Item, sequeretur quod aliquid de essentia Christi esset miserum et
damnatum, quia illa natura communis exsistens realiter in Christo et in
damnato esset damnata, quia in Iuda. Hoc autem absurdum est.
Aliae multae rationes adduci possent, quas causa brevitatis pertran-
seo, et eandem conclusionem confirmo per auctoritates.
Primo, per Aristotelem, VII Metaphysicae, ubi ex intentione
istam tractans quaetionem an universale sit substantia, demonstrat quod
nullum universale est substantia. Unde dicit: "Impossibile est substan-
tiam esse quodcumque universaliter dictorum".
Item, X Metaphysicae dicit : "Si itaque nullum universalium esse
substantiam est possibile, sicut in sermonibus de substantia et ente dic-
tum est, nec ipsum hoc substantiam ut aliquid unum praeter multa".
Ex quibus patet quod secundum intentionem Aristotelis
nullum universale est substantia, quamvis supponat pro substantiis.
Item, Commentator, VII Metaphysicae, commento 44: "In
individuo non est substantia nisi materia et forma particularis, ex quibus
componitur".
Item, ibidem, commento 45: "Dicamus igitur quod impossibile
est ut aliquod illorum quae dicuntur universalia sit substantia alicuius
rei, etsi declarent substantias rerum".
Item, ibidem, commento 47: "Impossibile est ut ista sint partes
substantiarum exsistentium per se".
Item, VIII Metaphysicae, commento 2 : "Universale non est sub-
stantia neque genus".
Item, X Metaphysicae, commento [6] : "Cum universalia non sint
substantiae, manifestum est quod ens commune non est substantia
exsistens extra animam".
Ex praedictis auctoritatibus pluribusque aliis colligi potest quod
nullum universale est substantia, qualitercumque consideretur. Unde
consideratio intellectus non facit quod aliquid sit substantia vel non sit
substantia, quamvis significatio termini faciat quod de ipso, non pro
se, praedicetur hoc nomen 'substantia' vel non praedicetur. Sicut si
iste terminus 'canis' in ista propositione 'canis est animal' stet pro
animali Iatrabili vera est, si pro caelesti sidere falsa est. Quod tamen
eadem res propter unam considerationem sit substantia et propter aliam
non sit substantia est impossibile.
Et ideo simpliciter concedendum est quod nullum universale est
substantia, qualitercumque consideretur. Sed quodlibet universale est
intentio animae, quae secundum unam opinionem probabilem ab actu
intelligendi non differt. Unde dicunt quod intellectio qua intel-
ligo hominem est signum naturale hominum, ita naturale sicut gemi-
tus est signum infirmitatis vel tristitiae seu doloris; et est tale signum
quod potest stare pro hominibus in propositionibus mentalibus, sicut
vox potest stare pro rebus in propositionibus vocalibus.
Quod enim universale sit intentio animae, satis exprimit Avi-
cenna, V Metaphysicae, ubi dicit : "Dico ergo quod universale di-
citur tribus modis. Dicitur enim universale secundum hoc quod prae-
dicatur in actu de multis, sicut 'homo', et dicitur universale intentio
quam possibile est praedicari de multis". Et sequitur: "Dicitur etiam uni-
versale intentio quam nihil prohibet opinari quin praedicetur de multis".
Ex quibus aliisque multis patet quod universale est intentio animae
nata praedicari de multis.
Quod etiam ratione confirmari potest, nam omne universale, se-
cundum omnes, est de multis praedicabile; sed sola intentio animae vel
signum voluntarie institutum natum est praedicari et non substantia
aliqua; ergo sola intentio animae vel signum voluntarie institutum est
universale. Sed nunc non utor 'universali' pro signo voluntarie insti-
tuto, sed pro illo quod naturaliter est universale.
Quod enim substantia non sit nata praedicari patet, quia si sic, se-
queretur quod propositio componeretur ex substantiis particularibus, et
per consequens subiectum esset Romae et praedicatum in Anglia, quod
absurdum est.
Item, propositio non est nisi in mente vel in voce vel in scripto;
igitur partes eius non sunt nisi in mente vel in voce vel in scripto; hu-
iusmodi autem non sunt substantiae particulares. Constat igitur quod
nulla propositio ex substantiis componi potest. Componitur autem pro-
positio ex universalibus, universalia igitur non sunt substantiae ullo modo.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)