Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I



[CAP. 16. DE OPINIONE CIRCA ESSE UNIVERSALIS: QUOMODO HABET ESSE EXTRA ANIMAM? CONTRA SCOTUM]

Quamvis multis sit perspicuum quod universale non sit aliqua sub-
stantia extra animam exsistens in individuis, distincta realter ab eis, vi-
detur tamen aliquibus quod universale est aliquo modo extra
animam in individuis, non quidem distinctum realiter ab eis, sed tan-
tum distinctum formaliter ab eisdem. Unde dicunt quod in Sorte est
natura humana, quae contrahitur ad Sortem per unam differentiam indi-
vidualem, quae ab illa natura non distinguitur realiter sed formaliter.
Unde non sunt duae res, una tamen non est formaliter alia.
Sed ista opinio omnino improbabilis videtur mihi. Primo, quia in crea-
turis numquam potest esse aliqua distinctio qualiscumque extra animam
nisi, ubi res distinctae sunt; si igitur inter istam naturam et istam differen-
tiam sit qualiscumque distinctio, oportet quod sint res realiter distinctae.
Assumptum probo per formam syllogisticam sic. ista natura non est
distincta formaliter ab ista natura; haec differentia individualis est di-
stincta formaliter ab hac natura; igitur haec differentia individualis non
est haec natura.
Item, eadem res non est communis et propria; sed secundum eos
differentia individualis est propria, universale autem est commune; igi-
tur nullum universale et differentia individualis sunt eadem res.
Item, eidem rei creatae non possunt convenire opposita; commune
autem et proprium sunt opposita; ergo eadem res non est communis
et propria. Quod tamen sequeretur si differentia individualis et natura
communis essent eadem res.
Item, si natura communis esset eadem realiter cum differentia indi-
viduali, igitur tot essent realiter naturae communes quot sunt diffe-
rentiae individuales, et per consequens nullum eorum esset commune,
sed quodlibet esset proprium differentiae cui est eadem realiter.
@@Item, quaelibet res se ipsa vel per aliquid sibi intrinsecum distinguitur
a quocumque distiniguitur; sed alia est humanitas Sortis et alia Platonis;
igitur se ipsis distinguuntur; non igitur per differentias additas.
Item, secundum sententiam Aristotelis quaecumque dif-
ferunt specie, differunt numero; sed natura hominis et natura asini se
ipsis distinguuntur specie, ergo se ipsis distinguuntur numero; ergo se
ipsa quaelibet illarum est una numero.
Item, illud quod per nullam potentiam potest competere pluribus,
per nullam potentiam est praedicabile de pluribus; sed taIis natura, si
sit eadem realiter cum differentia individuali, per nullam potentiam
potest convenire pluribus, quia nullo modo potest competere alteri
individuo; ergo per nullam potentiam potest esse praedicabile de plu-
ribus, et per consequens per nullam potentiam potest esse universale.
Item, accipio illam differentiam individualem et naturam quam
contrahit et quaero: aut inter ea est maior distinctio quam inter duo
individua aut minor. Non maior, quia non differunt realiter, individua
autem differunt realiter. Nec minor, quia tunc essent eiusdem rationis,
sicut duo individua sunt eiusdem rationis, et per consequens si unum est
de se unum numero et reliquum erit de se unum numero.
Item, quaero: aut natura est differentia individualis aut non. Si sic,
arguo syllogistice sic: haec differentia individualis est propria et non
communis; haec differentia individualis est natura; ergo natura est pro-
pria et non communis. Quod est intentum. Similiter arguo syllogistice
sic: haec differentia individualis non est distincta formaliter a differentia
individuali; haec differentia individualis est natura; ergo natura non est
distincta formaliter a differentia individuali. - Si autem detur quod
haec differentia individualis non est natura, habetur intentum, nam se-
quitur: differentia individualis non est natura, ergo differentia indivi-
dualis non est realiter natura; quia ex opposito consequentis sequitur
oppositum antecedentis, sic arguendo: differentia individualis est rea-
liter natura; ergo differentia individualis est natura. Consequentia patet,
quia a determinabili, sumpto cum determinatione non distrahente nec
diminuente, ad determinabile per se sumptum est bona consequentia.
'Realiter' autem non est determinatio distrahens nec diminuens. Igitur
sequitur: differentia individualis est realiter natura, ergo differentia indi-
vidualis est natura.
Dicendum est igitur quod in creaturis nulla est talis distinctio for-
malis, sed quaecumque in creaturis sunt distincta, realiter sunt distincta,
et sunt res distinctae si utrumque illorum sit vera res. Unde sicut in
creaturis tales modi arguendi numquam negari debent 'hoc est a, hoc
est b, ergo b est a', nec tales 'hoc non est a, hoc est b, igitur b non est
a', ita numquam debet negari in creaturis quin quandocumque contra-
dictoria verificantur de aliquibus, illa sunt distincta, nisi aliqua determi-
natio vel aliquod syncategorema sit causa talis verificationis; quod
proposito poni non debet. Et ideo debemus dicere cum philoso-
phis quod in substantia particulari nihil est substantiale penitus nisi
forma particularis et materia particularis vel aliquid compositum ex
talibus. Et ideo non est imaginandum quod in Sorte sit humanitas vel
natura humana distincta a Sorte quocumque modo, cui addatur una
differentia individualis, contrahens illam naturam, sed quidquid imagina-
bile substantiale exsistens in Sorte vel est materia particularis vel forma
particularis vel aliquid compositum ex his. Et ideo omnis essentia et
quidditas et quidquid est substantiae, si sit realiter extra animam, vel est
simpliciter et absolute materia vel forma vel compositum ex his, vel
substantia immaterialis abstracta, secundum doctrinam Peripate-
ticorum.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)