Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I
[CAP. 17. DE SOLUTIONE DUBIORUM QUAE MOVERI POSSUNT CONTRA PRAEDICTA]
Et quoniam solutio dubiorum est veritatis manifestatio, ideo contra
praedicta aliquae obiectiones sunt ponendae, ut solvantur. Multis enim
non parvae auctoritatis viris videtur quod universale sit aliquo modo
extra animam et de essentia substantiarum particularium. Ad quod
probandum nonnullas rationes et auctoritates adducunt.
Unde dicunt quod quando aliqua realiter conveniunt et realiter
differunt, per aliud conveniunt et per aliud differunt. Sortes autem et
Plato conveniunt realiter et realiter differunt, igitur distinctis conveniunt
et differunt; sed conveniunt in humanitate et etiarn in materia et forma;
igitur includunt aliqua praeter ista, quibus distinguuntur. Illa vocant
differentias individuales.
Item, plus conveniunt Sortes et Plato quam Sortes et asinus; igitur
in aliquo conveniunt Sortes et Plato in quo non conveniunt Sortes et
asinus; sed non conveniunt in aliquo uno numeraliter; igitur illud in
quo conveniunt non est unum numero; igitur est aliquid commune.
Item, X Metaphysicae : In omni genere est unum primum quod
est mensura omnium aliorum quae sunt in illo genere. Sed nullum sin-
gulare est mensura omnium aliorum, quia non omnium individuorum
eiusdem speciei; igitur est aliquid praeter individuum.
Item, omne superius est de essentia inferioris, igitur universale est
de essentia substantiae; sed non-substantia non est de essentia substan-
tiae; igitur aliquod universale est substantia.
Item, si nullum universale esset substantia, igitur omnia universalia
essent accidentia, et per consequens omnia praedicamenta essent acci-
dentia, et ita praedicamentum substantiae esset accidens, et per conse-
quens aliquod accidens esset per se superius ad substantiam. Immo se-
queretur quod idem esset superius ad se, quia illa universalia non pos-
sent poni nisi in genere qualitatis si sint accidentia, et per consequens
praedicamentum qualitatis esset commune ad omnia universalia; igitur
esset commune ad hoc universale quod est praedicamentum qualitatis.
Aliae rationes et auctoritates innumerae adducuntur pro ista opi-
nione, quas causa brevitatis omitto ad praesens, dicturus de eis in diversis
locis inferius.
Et ad istas respondeo. Ad primum concedo quod Sortes et
Plato realiter conveniunt et realiter differunt, quia realiter conveniunt
specifice et realiter differunt numeraliter. Et per idem conveniunt spe-
cifice et differunt numerafiter, sicut alii habent dicere quod dif-
ferentia individualis per idem convenit realiter cum natura et differt
formaliter.
Et si dicas quod idem non est causa convenientiae et diffe-
rentiae, dicendum quod verum est quod idem non est causa con-
venientiae et differentiae oppositae illi convenientiae, quo modo non est
in proposito, nam inter convenientiam specificam et differentiam nume-
ralem nulla est penitus oppositio. Concedendum est igitur quod Sortes
per idem convenit specifice cum Platone et differt numeraliter ab eodem.
Secundum etiam argumentum non movet: non enim sequitur
'Sortes et Plato plus conveniunt quam Sortes et asinus, igitur in aliquo
plus conveniunt', sed sufficit quod se ipsis plus conveniant. Unde dico
quod Sortes per animam suam intellectivam plus convenit cum Platone
quam cum asino, et se toto plus convenit cum Platone quam cum asino.
Unde de virtute sermonis non debet concedi quod Sortes et Plato con-
veniunt in aliquo quod est de essentia eorum, sed debet concedi quod
conveniunt aliquibus, quia formis suis et se ipsis; quamvis si per con-
tradictionem esset una natura in illis, convenirent in illa, sicut si - per
contradictionem - Deus esset fatuus, male regeret mundum.
Ad aliud dicendum est quod quamvis unum individuum non
sit mensura omnium individuorum eiusdem generis vel eiusdem speciei
specialissimae, idem tamen individuum potest esse mensura individuo-
rum alterius generis vel individuorum multorum eiusdem speciei, et hoc
sufficit pro intentione Aristotelis.
Ad aliud dicendum est quod loquendo de vi vocis et secundum
proprietatem sermonis concedi debet quod nullum universale est de
essentia cuiuscumque substantiae. Omne enim universale est intentio
animae vel aliquod signum voluntarie institutum; nullum autem tale
est de essentia substantiae, et ideo nullum genus, nec aliqua species nec
aliouod universale est de essentia substantiae cuiuscumque, sed magis
proprie loquendo debet dici quod universale exprimit vel explicat na-
turam substantiae, hoc est naturam quae est substantia. Et hoc est quod
dicit Commentator, VII Metapkysicae, 'quod impossibile est
quod aliquod illorum quae dicuntur universalia sit substantia alicuius rei,
etsi declarent substantias rerum'. Unde omnes auctoritates quae sonant
universalia esse de essentia substantiarum vel esse in substantiis vel esse
partes substantiarum, debent sic intelligi quod auctores non intendunt
nisi quod talia universalia declarant, exprimunt, explicant, important
et significant substantias rerum.
Et si dicas: nomina communia, puta talia 'homo', 'animal'
et huiusmodi, significant aliquas res substantiales et non significant sub-
stantias singulares,quia tunc 'homo' significaret omnes homines, quod
videtur falsum, igitur talia nomina significant aliquas substantias praeter
substantias singulares:
Dicendum est quod talia nomina significant praecise res singu-
lares. Unde hoc nomen 'homo' nullam rem significat nisi illam quae
est homo singularis, et ideo numquam supponit pro substantia nisi
quando supponit pro homine particulari. Et ideo concedendum est
quod hoc nomen 'homo' aeque primo significat omnes homines parti-
culares, nec tamen propter hoc sequitur quod hoc nomen 'homo' sit
vox aequivoca, et hoc quia quamvis significet plura aeque primo, tamen
unica impositione significat illa et subordinatur in significando illa plura
tantum uni conceptui et non pluribus, propter quod univoce praedicatur
de eis.
Ad ultimum habent dicere illi qui ponunt intentiones animae
esse qualitates mentis, quod omnia universalia sunt accidentia. Non
tamen omnta universalta sunt signa accidentium, sed aliqua sunt signa
substantiarum tantum et illa quae sunt tantum signa substantiarum
constituunt praedicamentum substantiae, alia constnuunt alia praedi-
camenta. Concedendum est igitur quod praedicamentum substantiae est
accidens, quamvis declaret substantias et non accidentia. Et ideo conce-
dendum est quod aliquod accidens, illud scilicet quod est signum tan-
tum substantiarum, est per se superius ad substantiam. Nec est hoc magis
inconveniens quam dicere quod aliqua vox est nomen multarum sub-
stantiarum.
Sed numquid idem est superius ad se ipsum? Potest dici
quod non, quia ad hoc quod aliquid sit superius ad aliud requiritur di-
stinctio inter illa. Et ideo potest dici quod non omnia universalia sunt
per se inferiora ad hoc commune 'qualitas', quamvis omnia universalia
sint qualitates, quia hoc commune 'qualitas' est qualitas, non tamen est
inferius ad illud sed est ipsummet.
Et si dicatur: idem non praedicatur de diversis praedicamentis,
igitur qualitas non est communis ad diversa praedicamenta, dicen-
dum est quod sive idem praedicetur de diversis praedicamentis quando
stant significative sive non, tamen quando illa praedicamenta stant et
supponunt non significative non est inconveniens idem praedicari de
diversis praedicamentis. Unde si in ista 'substantia est qualitas' subiec-
tum stet materialiter vel simpliciter pro intentione, ipsa est vera. Et
eodem modo ista est vera 'quantitas est qualitas', si 'quantitas' non
stet significative: et ita idem praedicatur de diversis praedicamentis.
Sicut istae duae 'substantia est vox','quantitas est vox' verae sunt si
subiecta supponant materialiter et non significative.
Et si dicas : qualitas spiritualis est in plus quam quodcumque
praedicamentum, eo quod praedicatur de pluribus, nam praedicatur de
omnibus praedicamentis, et nullum praedicamentum praedicatur de
omnibus praedicamentis:
Dicendum est quod qualitas spiritualis non praedicatur de
omnibus praedicamentis significative sumptis,sed tantum pro signis
sumptis, et propter hoc non sequitur quod sit in plus quam quodcumque
praedicamentum. Nam superioritas et inferioritas inter aliqua sumitur
ex hoc quod unum significative sumptum praedicatur de pluribus quam
aliud significative sumptum. Unde ista est difficultas talis qualis est de
isto nomine 'dictio', nam hoc nomen est unum contentum sub no-
mine, nam hoc nomen dictio est nomen, et non omne nomen est
hoc nomen 'dictio'. Et tamen hoc nomen 'dictio' est quodammodo
superius ad omnia nomina et ad hoc nomen 'nomen', nam omne no-
men est dictio, sed non omnis dictio est nomen.
Et ita videtur quod idem respectu eiusdem est superius et inferius.
Quod potest solvi dicendo quod argumentum concluderet si in omnibus
propositionibus quibus probatur conclusio termini supponerent unifor-
miter. Nunc autem aliter est ill proposito. Si tamen hoc vocetur 'infe-
rius' de quo aliquo modo supponente praedicatur aliud et de pluribus,
quamvis illud si aliter supponeret non praedicaretur de eo universaliter
sumpto, potest concedi quod idem respectu eiusdem est superius et infe-
rius, sed tunc 'superius' et 'inferius' non sunt opposita sed disparata.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)