Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I



[CAP. 18. DE QUINQUE UNIVERSALIBUS ET EORUM SUFFICIENTIA]

Ostenso quid est universale, videndum est quot ponuntur species
universalium. Ponuntur autem quinque universalia, quorum sufficientia
et numerus potest sic accipi. Omne universale est de multis praedicabile:
aut igitur praedicatur in quid de multis aut non in quid. Si in quid, ita
quod convenienter per illud contingit respondere ad quaestionem fac-
tam per quid de aliquo, hoc contingit dupliciter. Quia aut illa multa de
quibus praedicatur sunt omnia similia, ita quod omnia essentialiter con-
veniunt, nisi forte unum componatur ex pluribus aeque similibus, et
sic est Species specialissima. Aut non omnia de quibus praedicatur prae-
dicto modo conveniunt, sed contingit reperire aliqua duo quae simpli-
citer secundum se tota et secundum suas partes, si habeant partes, sunt
dissimilia, sicut est de 'animali'. Nam 'animal' praedicatur de homine et
asino, et maior est similitudo substantialis inter duos homines quam inter
hominem et asinum. Similiter est de 'colore' respectu albedinis et nigre
dinis, nam nec haec nigredo nec aliqua pars huius nigredinis tantum
convenit cum hac albedine vel aliqua parte huius albedinis quantum una
albedo convenit cum alia, et propter hoc intentio praedicabilis de albe-
dine et nigredine non est species specialissima sed genus. Sed albedo est
species specialissima respectu albedinum, quia quamvis aliquando una
albedo plus conveniat cum una albedine quam cum alia, sicut duae
albedines aeque intensae plus convenire videntur quam albedo intensa
et remissa, tamen semper altera illarum albedinum tantum convenit cum
aliqua parte alterius quantum quaecumque duae albedines conveniunt
inter se. Et propter hoc 'albedo' est species specialissirna et non genus
respectu albedinum.
Verumtamen sciendum est quod tam genus quam species dupliciter
accipitur, scilicet large et stricte. Stricte autem vocatur genus illud per
quod convenienter respondetur ad quaestionem factam per 'quid' de
aliqua re per pronomen demonstrans illam rem. Sicut si quaeratur 'quid
est hoc', demonstrando Sortem, convenienter respondetur dicendo quod
est animal vel homo et sic de aliis generibus. Et consimiliter est de specie.
Large autem dicitur genus vel species omne illud per quod conve-
nienter respondetur ad quaestionem factam per 'quid est' per nomen
connotativum, quod non est mere absolutum. Sicut si quaeratur 'quid
est album', convenienter respondetur quod est coloratum. Et tamen si
quaereres quaestionem 'quid est' per pronomen demonstrativur, num-
quam contingit convenienter respondere per 'coloratum'. Quidquid
enim demonstrares per hoc pronomen 'hoc', sic quaerendo 'quid est
hoc', numquam convenienter respondebis quod est coloratum. Quia sic
quaerendo vel demonstras subiectum albedinis, et tunc manifestum est
quod non convenienter respondes; vel demonstras albedinem, et mani-
festum est quod non convenienter respondes per 'coloratum', nam albedo
non est colorata; vel demonstras unum aggregatum, et manifestum est
quod non convenienter respondes, quia illud aggregatum non est colo-
ratum, sicut inferius ostendetur; vel demonstras illum terminum,
et manifestum est quod ille terminus non est coloratus. Patet igitur quod
ad talem quaestionem 'quid est album' convenienter respondetur per
'coloratum', et propter hoc 'coloratum' potest dici genus, large sumendo
genus. Quia tamen per 'coloratum' non convenienter respondetur ad
quaestionem 'quid est' factam per pronomen demonstrativum, ideo non
est genus, stricte sumendo hoc vocabulum 'genus'. Et eodem modo,
proportionaliter, est de specie.
Et est ista distinctio necessaria, quia sine ea non possunt salvari
multae auctoritates Aristotelis et aliorum auctorum quin
repugnent; sed per eam exponendae sunt, quia multae regulae intelli-
guntur de genere et specie primo modo dictis, quae non intelliguntur de
aliis, sicut in processu patebit.
Si autem non praedicatur tale praedicabile in quid, vel hoc est quia
exprimit partem rei unam et non aliam, nihil extrinsecum exprimendo,
et sic est differentia. Sicut 'rationale', si sit differentia hominis, exprimit
partem hominis, scilicet formam et non materiam. Vel exprimit sive
importat aliquid quod non est pars rei, et tunc vel praedicatur contin-
genter vel necessario: si contingenter, sic vocatur accidens, si necessario,
sic vocatur proprium.
Verumtamen sciendum est quod aliquando illud extrinsecum im-
portatum potest esse una propositio sine cuius veritate [non] potest esse
exsistere vere praedicari de aliquo, sicut secundum ponentes quan-
titatem non esse aliam rem a substantia et qualitate, hoc nomen 'quan-
titas' importat istam propositionem esse veram, si formetur, quando
praedicatur de aliquo 'hoc habet partem distantem a parte'.
Est etiam sciendum quod secundum multas opiniones idem
potest esse genus large accipiendo hoc nomen 'genus' respectu aliquo-
rum, et proprium vel accidens respectu aliorum. Sicut quantitas respectu
aliquorum est genus, puta respectu corporis, lineae, superficiei et huius-
modi, et tamen secundum opinionem quae ponit quantitatem non esse
aliam rem a substantia et qualitate respectu substantiae et qualitatis est
accidens vel propriu. Sed hoc est impossibile de genere, stricte su-
mendo hoc nomen 'genus'. Et hoc idem dicendum est de specie.
Et si dicas: ens est universale, et similiter unum, et tamen non
est genus:
Similiter hoc commune 'universale' est universale, et tamen non
est genus nec species:
Ad primum istorum potest dici quod illa est divisio uni-
versalium quae non praedicantur de omnibus, 'ens' autem praedicatur
de omnibus. De uno autem est alia ratio, quia 'unum' potest assignari
esse accidens vel proprium.
Ad secundum potest dici quod hoc commune 'universale' est
genus, et ideo genus praedicatur de specie, non pro se sed pro specie.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)