Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I



[CAP. 19. DE INDIVIDUO QUOD CONTINETUR SUB QUOLIBET UNIVERSALI]

His praemissis de universali dicendum est de quinque universalibus
in speciali. Primo tamen dicendum est de individuo, quod continetur
sub quolibet universali.
Et est sciendum primo quod apud Iogicos ista nomina converti-
bilia sunt 'individuunm', 'singulare', 'suppositum', quamvis apud theo-
logos 'individuum' et 'suppositum' non convertantur, quia apud eos
suppositum non est nisi substantia, accidens autem est individuum. Sed
in isto capitulo utendum est istis nominibus illo modo quo logici utun-
tur eis.
Apud logicum autem 'individuum' tripliciter accipitur. Nam uno
modo dicitur individuum illud quod est una res numero et non plures,
et sic potest concedi quod quodlibet universale est individuum. Aliter
dicitur individuum res extra animam, quae est una et non plures, nec
est signum alicuius; et sic quaelibet substantia est individuum. Tertio
modo dicitur individuum signum proprium uni, quod vocatur terminus
discretus; et sic dicit Porphyrius quod individuum est quod
praedicatur de uno solo. Ista autem definitio non potest intelligi de re
exsistente extra animam, puta de Sorte et Platone et huiusmodi, quia
res talis non praedicatur de uno nec de pluribus, ideo oportet quod
intelligatur de aliquo signo proprio uni, quod non potest praedicari nisi
de uno; hoc est non praedicatur de aliquo convertibiliter, quod potest
supponere pro pluribus in eadem propositione.
Tale autem individuum tripliciter potest assignari. Quia aliquod
est nomen proprium alicuius, sicut hoc nomen 'Sortes' et hoc nomen
'Plato'. Aliquod autem est pronomen demonstrativum, sicut hic 'hoc
est homo', demonstrando Sortem. Aliquando autem est pronomen
demonstrativum sumptum cum aliquo termino communi, sicut 'hic
homo', 'hoc animal', 'iste lapis', et sic de aliis.
Et sicut distinguitur de hoc nomine 'individuum', ita potest distin-
gui de hoc nomine 'singulare' et de hoc nomine 'suppositum'. Unde et
apud antiquos, sicut puerulus didici, supposita termini communis
alicuius duplicia sunt, scilicet per se et per accidens. Sicut istius termini
'album' supposita per se sunt 'hoc album', 'illud album', supposita per
accidens sunt Sortes et Plato et iste asinus. Quod non potest intelligi nisi
accipiendo hoc nomen 'suppositum' pro individuis quae sunt signa re-
rum; quia loquendo de supposito quod est a parte rei et non signum
alicuius, impossibile est quod aliqua sint supposita alicuius termini per
se et aliqua per accidens. Sed aliter accipiendo suppositum, scilicet pro
termino proprio uni, quod dicitur suppositum quia de illo praedicatur
illud commune, non pro se sed pro suo significato, illa dicuntur suppo-
sita per se alicuius termini communis quae sunt pronomina demonstra-
tiva sumpta cum eodem termino communi; nomina autem propria et
pronomina demonstrativa dicuntur supposita per accidens eiusdem ter-
mini. Et est differentia magna inter ista individua sive supposita et illa,
nam impossibile est unum contrariorum vere praedicari de supposito
per se alterius contrarii, sicut haec est impossibilis 'hoc album est ni-
grum', sed de supposito per accidens unius contrarii potest praedicari
aliud contrarium, quaimvis non dum est suppositum illius, sicut si Sortes
sit modo suppositum albi, adhuc est haec possibilis 'Sortes est niger',
et hoc quia idem potest esse suppositum per accidens duorum contra-
riorum successive, quamvis non simul.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)