Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I
[CAP. 20. DE GENERE: QUID EST GENUS?]
Post haec dicendum est de quinque universalibus, et primo, se-
quendo Porphyrium, dicendum est de genere.
Definitur autem genus a Philosopho et a Porphyrio
sic ''Genus est quod praedicatur de pluribus differentibus specie in eo
quod quid''.
Circa quam definitionem primo notandum est quod genus non est
aliqua res extra animam, de essentia illorum de quibus praedicatur, sed
est quaedam intentio animae, praedicabilis de multis, non quidem pro se
sed pro rebus quas significat. Unde sicut quando profero istam proposi-
tionem 'homo est animal', vox praedicatur de voce, non tamen praedi-
catur vox de voce pro voce, quia non intendimus uti ipsa voce pro se
ipsa, sed pro re quam significat, et ita praedicatur de re. Sic est de in-
tentione generis, quia non praedicatur pro se sed pro re quam significat.
Et ideo quando genus praedicatur de specie non denotatur quod subiec-
tum sit praedicatum nec quod praedicatum realiter conveniat subiecto
in esse reali, sed denotatur quod illud quod importatur per subiectum
est illud quod importatur per praedicatum.
Ista autem intentio quae est genus non praedicatur de rebus extra
animam, quia illae non subiciuntur, sed praedicatur de signis talium
rerum, de quarum essentia tamen non est genus, sicut nec intentio ani-
mae est de essentia rei extra.
Ex quo sequitur quod genus non est pars speciei. Et non solum hoc,
sed etiam nec genus importat partem speciei, immo genus importat
totum. Non enim illa intentio plus importat materiam quam formam
nec e converso, proprie loquendo de 'importare' seu 'significare'. Im-
proprie tamen utendo vocabulo potest dici quod genus aliquando im-
portat materiam et non formam; quod non est aliud quam dicere quod
in quolibet significato per tale genus invenitur materia eiusdem rationis,
non autem aliqua forma eiusdem rationis.
Verumtamen non omne genus, etiam isto modo loquendo, signifi-
cat materiam rei, quia aliquod est genus quod est commune praecise ad
simplicia, carentia compositione ex materia et forma, sicut est de 'co-
lore', quod non est commune nisi ad colores, qui non componuntur ex
materia et forma. Et ideo omnes auctoritates philosophorum
quae ponunt quod genus est pars rei vel quod est materia ret vel consi-
milia, sic glossari debent quod ideo genus dicitur pars rei vel materia,
quia est quasi pars materialis definitionis vel descriptionis. Sicut enim in
naturalibus materia praesupponitur formae et forma advenit sibi, ita si
aliqua res debeat definiri, primo ponendum est genus, secundo addendae
sunt differentiae essentiales vel accidentales. Et ideo genus est pars defi-
nitionis et primum in definitione, ad modum, aliquo modo, quo ma-
teria est primum in composito. Et propter hoc, et propter nihil aliud,
dicunt auctores quod genus est materia et pars rei.
Et si dicas: si genus est pars dcfinitionis et definitio est eadem
realiter cum definito, igitur est pars definiti, dicendum est quod
de virtute sermonis ista est simpliciter falsa 'definitio est eadem realiter
cum definito'; sed ista est simpliciter vera 'definitio et definitum signi-
ficant idem'. Nec aliud intendunt auctores.
Secundo notandum est quod genus praedicatur de speciebus et indi-
viduis. Tamen aliter est de genere stricte sumpto et large sumpto. Nam
omne genus stricte sumptum requirit res distinctas dissimiles, pro quibus
illa de quibus praedicatur genus supponunt. Non sic autem est de genere
large sumpto, immo sufficit quod illa de quibus praedicatur et quae sup-
ponunt pro aliis sint communia et ab invicem se removentia. Sicut si
non esset possibile quod esset aliqua res substantialis nisi homo, adhuc
'numerus' vel 'multitudo' propria substantiis posset poni genus. 'Multa'
enim vel 'multitudo' praedicaretur de istis communibus 'duo', 'tres',
'quatuor' et sic de aliis, quorum nullum praedicatur de alio. Tamen
multae auctoritates de isto genere non intelliguntur.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)