Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I
[CAP. 21. DE SPECIE]
Speciem similiter definiunt philosophi dicentes quod ''spe-
cies est illud quod praedicatur de pluribus differentibus numero in eo
quod quid ''.
Circa quam dicendum est, sicut de genere, quod species est intentio
animae, quae non est de essentia individuorum, quamvis sit praedica-
bilis de eis.
Differt autem ista intentio ab intentione quae est genus, non tamquam
totum a parte, quia realiter et proprie Ioquendo nec genus est pars spe-
ciei nec species est pars generis, sed in hoc differunt quod species est
communis ad pauciora quam genus suum, ita quod genus est signum
plurium et species pauciorum. Unde sicut hoc nomen 'animal' significat
plura, quia significat omnia animalia, hoc autem nomen 'homo' signifi-
cat pauciora, quia significat tantum homines, ita est de genere et specie.
Et hoc est speciem esse partem subiectivam generis, scilicet speciem
significare pauciora quam genus. Sic etiam haec vox 'homo' potest dici
pars huius vocis 'animal', hoc est haec vox 'homo' significat pauciora
quam haec vox 'animal'. Et sic accipiunt omnes recte loquentes istum
terminum 'pars subiectiva'.
Similiter sicut genus non praedicatur de speciebus pro se sed pro
rebus quas significat, ita species non praedicatur de pluribus pro se sed
pro rebus. Ipsa enim species non est plura, quamvis praedicetur de plu-
ribus. Nec etiam species est realiter in individuo, tunc enim esset pars
individui, quod manifestum est esse falsum: tum quia nec est materia
nec forma; tum quia aliqua sunt individua quae non habent partes, et
per consequens species non est pars individui, sed est signum individui,
immo significat omnes res individuales contentas sub ea.
Est autem sciendum quod intentionum, quae sunt genera et species,
quaedam sunt genera generalissima, quaedam sunt genera et species
subalternae, quaedam sunt species specialissimae.
Est autem genus generalissimum quod non habet genus supra se,
hoc est genus generallsstimum est illud de quo universaliter Sumpto non
praedicatur aliud genus et simul de alio, quamvis secundum aliquam
opinionem de genere generalissimo praedicetur particulariter ali-
quod aliud genus. Unde aliqui ponunt quod haec est vera 'sub-
stantia est quantitas', quia tamen non ponunt istam esse veram 'omnis
substantia est quantitas', ideo possunt salvare quod substantia est genus
generalissimum. Quamvis etiam aliter possent salvare, scilicet dicendo
quod genus generalissimum est illud de quo universaliter sumpto non
praedicatur in quid aliud genus. Nunc autem quamvis dicerent istam
esse veram 'substantia est quantitas', non tamen dicerent quod quantitas
praedicatur in quid de substantia universaliter sumpta.
Species autem specialissima est intentio non habens speciem sub se,
hoc est species specialissima de nullo communi praedicatur in quid,
quamvis de multis singularibus possit praedicari in quid. Media autem
inter speciem specialissimam et genus generalissimum vocantur genera
et species subalternae.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)