Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I
[CAP. 22. DE COMPARATIONE GENERIS ET SPECIEI AD INVICEM]
Viso quid est genus et quid species, istae intentiones secundum
communes proprietates et proprias sunt ad invicem comparandae.
Differunt autem in hoc quod genus praedicatur de specie, sed spe-
cies non praedicatur de genere. Quod non est intelligendum quod
species nullo modo praedicetur de genere: hoc enim impossibile est,
cum genus praedicetur de specie, et per consequens species de genere.
Sequitur enim per conversionem 'homo est animal, igitur animal est
homo'; et ita si genus praedicatur de specie sequitur necessario quod
species praedicatur de genere. Et ideo sic intelligenda est differentia quod
quando genus actualiter continet sub se diversa individua diversarum
specierum tunc genus vere praedicatur de specie universaliter sumpta,
sed species tunc non praedicatur de genere universaliter sumpto, quam-
vis praedicetur de genere particulariter sumpto. Unde haec modo est
vera 'ontnis homo est animal', sed haec est falsa 'omne animal est
homo', quamvis haec sit vera 'animal est homo', ex quo haec particula-
ris, quae cum indcfinita convertitur, vera est 'aliquod animal est homo'.
Verumtamen si nullum animal esset in rerum natura nisi homo,
haec tunc esset vera 'omne animal est homo' sicut ista 'omnis homo est
animal'. Et ita species potest praedicari de genere non tantum particu-
lariter sed etiam universaliter, sed non quando diversa individua diver-
sarum specierum sunt in rerum natura.
Est etiam advertendum quod quamvis genus praedicetur de Specie,
praedicatio tamen illa non semper est necessaria, sicut haec non est ne-
cessaria 'homo est animal'. Si enim nullus homo esset, haec esset falsa
'homo est animal' sicut haec esset falsa 'aliquod compositum ex cor-
pore et anima intellectiva est animal', propter falsam implicationem.
Quamvis autem ista sit contingens 'homo est animal', ista tamen condi-
cionalis est necessaria 'si homo est, animal est'.
Alia diiferentia ponitur, videlicet quod genus continet speciem, spe-
cies autem non continet genus. Quod est sic intelligendum quod genus
natum est praedicari de pluribus, - hoc enim hic 'continere' vocatur -,
species autem non potest praedicari de pluribus quam genus suum.
Alia differentia ponitur quod genus est prius naturaliter quam spe-
cies. Quae non est intelligenda sicut sonat, quasi prius natura sit illa in-
tentio quae est genus quam illa intentio quae est species, quia illa intentio
quae est species potest esse in anima sine illa intentione quae est genus
sicut e converso. Unde non quilibet quando format propositionem talem
'Sortes est homo' oportet quod habeat omnes intentiones in anima quae
sunt genera ad Sortem. Sed per istam propositionem 'genus est prius
natura quam species' nihil aliud intendunt auctores nisi quod genus est
communius quam species. Propter quod non oportet quamvis esse exsi-
stere praedicetur de genere quod praedicetur de qualibet eius specie,
immo potest vere negari ab aliqua specie, quamvis vere praedicetur de
genere, sed e converso est impossibile. Et hoc non est aliud quam dicere
quod tales consequentiae sunt bonae 'homo est, igitur animal est', sed
non e converso; 'lapis est, igitur substantia est' et non e converso.
Alia differentia ponitur, quae est quod interemptis generibus interi-
muntur species. Quae non est intelligenda de interemptione reali, sic quod
si genus corrumpatur oportet speciem corrumpi realiter et non e conver-
so. Hoc enim falsum est. Quamvis enim haec intentio 'animal', quae est
genus praedicabile de homine et asino, cesset esse in anima mea et per
consequens corrumpatur, non oportet hanc intentionem 'homo', quae
est species, desinere esse in anima mea. Sed praedicta differentia intelli-
genda est de interemptione logicali, hoc est: a negatione generis ad ne-
gationem Speciei est bona consequentia. Sicut sequitur 'animal non
est, igitur homo non est', sed e converso non sequitur. Similiter sequi-
tur 'a non est animal, igitur a non est homo', sed non e converso. Si-
militer sequitur 'nullum animal currit, igitur nullus homo currit', sed
non e converso.
Aliae differentiae multae ponuntur, de quibus alibi dixi, et
quarum intellectus elici possunt ex dictis et dicendis, ideo de ipsis per-
transeo.
Conveniunt autem genus et species in hoc quod utrumque de plu-
ribus est praedicabile. Quod quidem secundum veritatem theologiae
verum est. Quarnvis enim non sit nisi unus sol, possunt tamen per di-
vinam potelitiam esse plures. Similiter, quamvis non esset nisi unus
angelus in una specie, posset tamen Deus, si sibi placeret, producere plu-
res angelos eiusdem speciei, quamvis Philosophus hoc negaret.
Ponitur autem alia convenientia inter genus et speciern, scilicet quod
utrumque prius est ad illud de quo praedicatur. Quae non est intelli-
genda sic quod prius in rerum natura sit tam genus quam species quam
individuum. Hoc enim falsum est. Potest enim individuum esse sine
anima, species autem et genus sine anima esse non possunt. Sed ideo
utrumque dicitur prius, quia ab individuo ad genus et speciem est bona
consequentia, et non e converso.
Tertia convenientia ponitur quod tam genus quam species est quod-
dam totum. Quae intelligenda est accipiendo 'totum' pro 'communiori'.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)