Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I
[CAP. 23. DE DIFFERENTIA]
Tertia species universalium est differentia. Quae ut sciatur perfec-
tius, sciendum est quod, sicut dicit Porphyrius, hoc nomen dif-
ferentia tripliciter accipitur, scilicet communiter, proprie et magis proprie.
Communiter dicitur differentia omne illud quod non praedicatur in
quid de aliquo, praedicatur tamen de eo et ab alio removetur. Et dif-
ferentia sic accepta communis est ad differentiam magis proprie dictam
et ad proprium et ad accidens. Unde commune est ad tres species uni-
versalium, scilicet differentiam, proprium et accidens.
Proprie dicitur differentia illud quod est proprium uni et non potest
competere alteri. VeI, secundum Porphyrium, differentia proprie
dicta est illud quod competit alicui, et non potest sibi exsistenti succes-
sive competere et non competere; quod vocatur accidens inseparabile,
de quo dicetur inferius.
Differentia vero magis proprie dicta est differentia specifica.
Potest autem et alia divisio differentiae assignari, quae tamen praece-
denti non repugnat, ut dicatur quod hoc vocabulum 'differentia' potest
quadrupliciter accipi, scilicet stricte, large, largius et largissime.
Stricte dicitur differentia quae per se primo modo praedicatur de
aliquo, et non indicat aliquid extrinsecum rei, pro qua supponit illud de
quo praedicatur. Et sic est unum quinque universalium, de quo in hac
parte loquendum est.
Large dicitur differentia illud quod necessario praedicatur de aliquo,
quod non omnibus potest convenire. Et sic potest dici quod 'risibile'
est differentia hominis, quia haec est necessaria 'homo est risibilis'.
Largius dicitur differentia illud quod praedicatur de aliquo et non
potest virtute naturae successive affirmari et negari de illo, [illo] rema-
nente. Et tale vocatur accidens inseparabile.
Largissime dicitur differentia omne illud quod praedicatur de uno
et non de omnibus. Et sic etiam accidens separabile dicitur diiferentia.
Sicut si Sortes sit albus et Plato niger, dici potest quod 'album' est diffe-
rentia Sortis, quia Sortes est albus et non Plato.
Dimittendo autem pro nunc ista ultima membra, dicendum est
de primo.
Et est intelligendum quod differentia non est de essentia rei, sed est
quaedam intentio animae, praedicabilis de contentis non in quid. Quae
intentio ideo dicitur differentia quia cum non praedicetur in quid, est
tamen medium concludendi negativam, in qua negatur illud cuius est
differentia ab alio. Sicut 'rationale' est medium concludendi negativam,
quae negat hominem ab asino et aliis quae non sunt homines, sic ar-
guendo 'omnis homo est rationalis; nullus asinus est rationalis; igitur
nullus asinus est homo'.
Unde non est imaginandum quod differentia est aliquid intrinsecum
speciei per quod una species distinguitur ab alia; tunc enim differentia
non esset universale, sed esset materia vel forma vel totum compositum
ex materia et forma. Sed differentia est quoddam praedicabile proprium
uni speciei et non conveniens alteri, et vocatur differentia essentialis, non
quia est de essentia rei, sed quia exprimit partem essentiae rei et nihil
extrinsecum rei. Unde differentia, de qua est nunc sermo, semper expri-
mit partem rei, et aliqua differentia exprimit partem materialem, aliqua
exprimit partem formalem. Sicut ista differentia hominis 'rationale'
exprimit animam intellectivam, ad modum quo 'album' exprimit
albedinem et 'animatum' animam. Haec autem differentia 'mate-
riale' exprimit, consimiliter et proportionaliter materiam et eodem
modo quo 'animatum' animam. Et ideo eodem modo est differentia.
Et ideo falsum est de vi vocis quod multi moderni dicunt quod
differentia accipitur tantum a forma et non a materia, quia differentia
ita accipitur a materia sicut a forma.
Quamvis tamen aliqua differentia accipitur a materia et aliqua a
forma, omnis tamen differentia quando ponitur in definitione assimi-
latur formae. Quia sicut forma advenit materiae et praesupponit eam,
ita omnis differentia in definitione advenit generi, et primo ponendum
est genus, secundo differentia, sive differentia ponenda accipiatur a
forma sive a materia. Unde si corpus debeat definiri, sic debet definiri
'corpus est substantia materialis', ubi primo ponitur 'substantia' tamquam
genus, secundo 'materialis' tamquarn differentia, et tamen sumitur [a
materia] et importat principaliter materiam.
Ex praedictis sequitur quod nulla species, quae est praecise com-
munis simplicibus carentibus compositione ex materia et forma, habet
differentiam essentialem, quia non habet partem, quamvis multas possit
habere differentias accidentales. Ex isto sequitur ulterius quod nulla
species, quae est praecise simplicium, est definibilis definitione proprie
dicta sive sit in genere substantiae sive in quocumque alio praedica-
mento, quamvis definitione data per additamentum talis species defi-
niri possit. Et ideo omnes auctoritates quae volunt quod omne genus
dividitur per differentias et quod species habet differentiam constituti-
vam et huiusmodi, dupliciter exponi possunt. Uno modo ut Ioquan-
tur tantum de generibus et speciebus habentibus differentias tales, ut
sensus istius 'omne genus dividitur per differentias' sit iste 'omne genus
habens differentias tales per eas dividitur'. Aliter exponi possunt, ut
omnes tales propositiones auctorum intelligantur accipiendo indifferenter
differentiam pro differentia essentiali et accidentali, sive pro differentia
stricte et largius dicta.
Ulterius sciendum est quod per tales propositiones 'differentia est
qua abundat species a genere', 'differentia est constitutiva speciei', 'dif-
ferentia dividit genus in suas species', 'differentia est illud quo differunt
singula', 'differentia est pars speciei', et per huiusmodi, non intelligunt
auctores quod differentia sit aliquid reale in specie, sed praecise
intendunt quod differentia est praedicabile proprium alicui, quod debet
esse pars definitionis ipsius. Et ideo 'species differentia abundat a genere',
hoc est differentia ponitur in definitione speciei et non in definitione
generis. Similiter 'differentia est constitutiva speciei', hoc est differentia
complet definitionem speciei. Similiter 'differentia est illud quo differunt
singula', hoc est differentia est propria per praedicationem uni et non
alteri, et est medium concludendi unum negari ab alio. Similiter 'diffe-
rentia est pars speciei', hoc est differentia exprimit partem illius quod
significatur per speciem vel est pars definitionis quae significat idem
quod species. Similiter, quando dicit Porphyrius quod differen-
tiae sunt potestate in genere, non intendit nisi quod differentia non prae-
dicatur de genere uiversaliter sumpto sed tantum particulariter sumpto.
Est igitur differentia quaedam intentio animae, exprimens deter-
minatam partem rei, praedicabilis in quale de eisdem de quibus species,
cum qua convertitur, praedicatur in quid. Quod autem differentia sit
quaedam intentio animae, patet per hoc quod est quoddam universale.
Sed universale, sicut ostensum est prius, non est nisi intentio animae
nisi forte signum voluntarie institutum vocetur universale; sed de tali
universali, quod est ad placitum universale, nunc non loquor, sed de illo
quod ex natura sua habet quod sit universale.
Quod sit exprimens partem rei patet, quia oportet quod significet
aliquid a parte rei. Et non significat raecise totum, quia tunc nullo
modo distingueretur a specie; igitur significat partem rei vel aliquid
extrinsecum. Sed nullum extrinsecum significat, quia tunc esset pro-
prium vel accidens; relinquitur igitur quod significat partem rei. Unde
semper differentia exprimit partem rei, isto modo quo album exprimit
albedinem. Et ideo semper differentia est unum concretum, vel deberet
esse concretum, cui correspondere deberet unum abstractum, significans
praecise partem rei, ad modum quo albedo correspondet albo; et semper
illud abstractum deberet supponere pro parte et concretum pro toto
composito ex alia parte et illa.
Quod autem differentia praedicatur in quale patet, quia per differen-
tiam non respondetur ad quaestionem factam per quid de aliquo, sed
per quale. Si enim quaeras, qualis est homo, convenienter respondetur
quod est rationalis vel materialis; praedicatur igitur in quale, et de eisdem
praedicatur de quibus praedicatur species, quia convertibilis est cum
specie. Ex quo patet quod nullo modo concedendum est quod anima
est differentia corporis, sed animatum; nec ratio est differentia hominis,
sed rationale.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)