Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I



[CAP. 24. DE PROPRIO]

Postquam tractatum est de differentia, sequitur videre de proprio,
quod quatuor modis accipitur.
Uno modo dicitur proprium illud quod convenit uni speciei vel
uni generi, non tamen oportet quod convenit omnibus contentis sub
illa specie vel sub illo genere. Sicut hoc commune 'grammaticum'
dicitur proprium homini, quia convenit soli homini, non tamen conve-
nit onuii honiini; non enim omnis homo est gramrnaticus. Similiter
'moveri motu progressivo' dicitur proprium animali, quia non con-
venit nisi animali; non tamen convenit omni animali.
Secundo modo dicitur proprium illud quod convenit omni indi-
viduo alicuius speciei, non tamen soli, sicut si dicerem quod 'bipes' est
proprium homini.
Tertio modo dicitur proprium quod convenit alicui universaliter
sumpto, non tamen omni tempore, sed aliquo tempore convenit cuilibet
individuo et aliquo tempore sibi non convenit. Sicut si omnis homo in
senectute canesceret, tunc 'canescere' esset proprium homini isto tertio
modo.
Quarto modo dicitur proprium omne illud quod convenit alicui
communi universaliter sumpto, et nulli alii nisi illi communi et con-
tentis sub illo, ita quod est convertibile cum illo, necessario praedicabile
de eodem, saltem si esse exsistere praedicetur de illo. Et proprium sic
acceptum est unum de quinque universalibus, alia autem magis conti-
nentur sub accidente. Et sic 'risibile' est proprium homini; sic enim
competit omni homini et soli et semper quod Deus non posset facere
aliquem hominem exsistere quin ille esset risibilis, quia vere posset ri-
dere, ita quod non includeret contradictionem ipsum ridere, et per
consequens esset risibilis; hoc enim voco risibile. Et ita 'risibile' est
proprium homini, 'ridens' autem non est proprium homini, sed magis
est accidens. Et ideo non sunt idem ista duo praedicabilia 'ridens' et
'risibile'; in tantum enim differunt quod unum illorum affirmatur de
aliquo a quo negatur reliquum.
Ad istum autem quartum modum pertinent illae passiones quae non
tantum conveniunt superioribus sed etiam inferioribus. Unde omne
proprium est alicui proprium, non tamen est cuilibet proprium, et
ideo passio generis praedicatur de specie, non tamen est propria speciei.
Est autem notandum quod proprium non est aliqua res inhaerens
realiter illi cuius est proprium; tunc enim non esset universale, nec com-
peteret alicui communi universaliter sumpto, nec praedicaretur de plu-
ribus. Non solum autem tenendum est quod proprium non semper est
inhaerens subiecto cuius dicitur proprium, immo etiam tenendum est
quod proprium non semper importat rem absolutam inhaerentem illi
quod importatur per subiectum, sed aliquando importat rem distinctam
ab illa re importata per subiectum et extrinsecum sibi. Et hoc aliquando
affirmative, aliquando negative. Affirmative, sicut 'calefactivum', 'crea-
tivum' et huiusmodi. Unde 'calefactivum' non importat rem inhae-
rentem illi quod est calefactivum, sed importat rem quae produci potest
ab eo; et hoc loquendo de primo subiecto ipsius. Similiter 'creativum'
non importat rem inhaerentem Deo, sed importat rem natam produci
a Deo. Negativae passiones sunt sicut 'immortale', 'incorruptibile',
'immateriale' et huiusmodi. Aliquando tamen propria important res
inhaerentes vel natas esse inhaerentes illi quod importatur per subiec-
tum, sicut huiusmodi passiones 'dealbabile', 'alterabile', 'calefactibile',
'beatificabile' et huiusmodi.
Secundo est notandum quod quaelibet propositio affirmativa sim-
pliciter, non aequivalens negativae, in qua praedicatur proprium, est
aequivalens uni de possibili. Et hoc quia si non aequivaleret propositioni
de possibili, illa posset per divinam potentiam esse falsa simul cum veri-
tate propositionis in qua esse exsistere enuntiatur de subiecto. Unde
quaelibet talis est contingens 'substantia est quanta', 'omnis ignis est
calidus', 'homo ridet', et sic de allis. Sed tales propositiones 'omnis
homo est susceptibilis disciplinae', omne corpus est mobile', omnis
homo est risibilis necessariae sunt, sic quod non possunt esse falsae cum
veritate propositionis in qua enuntiatur esse de subiecto, et aequivalent
propositionibus de possibili. Sicut ista 'Omnis Iiomo est risibilis aequi-
valet isti 'omnis homo potest ridere'; et hoc forte accipiendo subiectum
in illa de possibili pro eo quod est, per quod una cavillatio pue-
rilis excludi posset.
Ratio autem quare aliae propositiones sunt contingentes, ita quod
possunt esse falsae simul cum veritate propositionis in qua enuntiatur
esse de subiecto, est quia Deus potest omnem rem creatam facere sine
alia, saltem priorem sine posteriore.
Breviter igitur, quasi recapitulando, dicendum est quod proprium,
secundum quod hic loquimur de proprio quod est distinctum univer-
sale ab aliis universalibus, est quaedam intentio praedicabilis de aliquo
adaequate et coiivertibiliter in quale, connotans affirmative vel nega-
tive aliquid extrinsecum illi quod importatur per subiectum. Non tamen
oportet quod semper illud extrinsecum sit aliqua res extra animam,
exsistens realiter in rerum natura, sed forte aliquando sufficit quod sit
aliquid possibile in rerum natura, vel forte aliqua propositio exsistens
vel potens in mente exsistere. Et consimiliter debet dici, proportionaliter,
de passione quae praedicatur per se secundo modo de subiecto, quia non
est res inhaerens rei extra animam, - tunc enim non esset praedicabilis
de aliquo, nec esset universale, nec posset esse praedicatum conclusionis
demonstrationis, nec principii demonstrationis, quae tamen omnia com-
petunt passioni -, sed est intentio animae.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)