Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I



[CAP. 25. DE ACCIDENTE]

Accidens ponitur esse quintum contentum sub universali. Et de-
finiunt philosophi sic accidens': ' Accidens est quod adest et
abest praeter subiecti corruptionem'.
Ad cuius definitionis evidentiam sciendum est quod accidens qua-
drupliciter accipi potest. Uno modo dicitur accidens aliqua res realiter
inhaerens substantiae, ad modum quo calor est realiter in igne et albedo
in pariete. Et sic accipiendo 'accidens' verificatur praedicta definitio,
quia nullum accidens est in aliquo subiecto quin saltem per divinam
potentiam possit ab illo subiecto auferri sine corruptione subiecti. Sed
sic accipiendo 'accidens' pro aliquo extra animam, non ponitur quin-
tum universale, nam accidens quod est unum quinque universalium est
praedicabile de pluribus quale non est accidens extra animam, nisi
forte vox vel aliquod signum voluntarie institutum.
Aliter dicitur accidens omne illud quod contingenter potest praedi-
cari de aliquo, ita quod stante veritate propositionis in qua enuntiatur
esse de subiecto p otest illud praedicari et non praedicari de illo. Et tam
generaliter accipiendo accidens non est inconveniens attribuere aliquod
accidens Deo, immo tale accidens attribuit Anselmus Deo, sicut
patet Monologion, cap. 24. Verumtamen Deus non suscipit tale accidens
realiter in se, sicut declarat ibidem, quia accidens sic dictum non
est nisi quoddam praedicabile quod potest contingenter praedicari de
aliquo. Et tunc in definitione accidentis non accipitur 'adesse et abesse'
pro advenire et recedere realiter, sed pro advenire et recedere per prae-
dicationem, hoc est quod aliquando praedicatur et aliquando non prae-
dicatur.
Tertio modo dicitur accidens aliquod praedicabile quod contingen-
ter praedicatur de aliquo et potest successive affirmari et negari de eo-
dem, tam per mutationem propriam illius quod importatur per subiectum
quam alienam. Et sic, secundum Anselmum, relationes multae
sunt accidentia, quia possunt advenire et recedere, hoc est praedicari et
negari per mutationem illius quod importatur per subiectum et per mu-
tationem alterius.
Quarto dicitur accidens aliquod praedicabile quod non importat
aliquam rem absolutam inhaerentem substantiae, sed potest contingenter
praedicari de aliquo, sed nonnisi per mutationem illius quod importatur
per subiectum. Et sic dicerent tenentes quod quantitas non est
aliqua res distincta a substantia et qualitate quod quantitas est accidens,
quia non potest successive affirmari et negari de subiecto nisi per muta-
tionem, saltem localem, illius quod importatur per subiectum. Unde
dicerent quod aliquid est maior quantitas nunc quam prius, per hoc so-
lum quod partes illius magis distant nunc quam prius, quod per solum
motum localem partium contingere potest secundum eos.
Verumtamen sciendum quod quamvis secundum veritatem nullum
est accidens quin possit per divinam potentiam auferri a substantia, ipsa
manente, tamen Philosophus hoc negaret. Unde diceret quod
multa sunt accidentia in corporibus caelestibus quae ab eis auferri non
possunt.
Accidens autem dividitur in accidens separabile et accidens insepa-
rabile. Accidens separabile est quod per naturam auferri potest sine
corruptione subiecti; accidens autem inseparabile est illud quod per na-
turam auferri non potest sine corruptione subiecti, quamvis per divi-
nam potentiam possit auferri.
Differt autem accidens inseparabile a proprio, quia quamvis acci-
dens inseparabile non possit auferri naturaliter a subiecto illo cuius dicitur
accidens inseparabile, tamen consimile accidens auferri potest ab alio
subiecto sine illius corruptione. Sicut quamvis nigredo corvi non possit
naturaliter auferri a corvo sine corruptione corvi, tamen nigredo potest
naturaliter auferri a Sorte, sine corruptione Sortis. Proprium autem de
nullo potest auferri sine corruptione rei, ita quod non plus est separabile
ab uno quam ab alio sine corruptione rei.
Recapitulando igitur aliqua quae dicta sunt de universalibus, dicen-
dum est quod quodlibet universale est quaedam intentio animae signifi-
cans plura, pro quibus significatis potest supponere. Et ideo una intentio
distincta ab alia praedicatur de ea, non quidem pro se sed pro re quam
significat. Et ideo per tales propositiones ubi una intentio praedicatur de
alia non denotatur quod una intentio sit alia, sed denotatur frequenter
quod illud quod importatur per unam intentionem est illud quod im-
portatur per aliam.
Huiusmodi autem universalia non sunt res extra animam. Propter
quod non sunt de essentia rerum nec partes rerum extra, sed sunt quae-
dam entia in anima, distincta inter se et a rebus extra, quarum aliqua sunt
signa rerum extra, aliqua sunt signa illorum signorum. Sicut hoc nomen
'universale' est commune ad omnia universalia, et per consequens est
signum omnium aliorum universalium a se. Et ideo potest concedi quod
illud universale quod est praedicabile de quinque universalibus, non ta-
men pro se sed pro universalibus, est genus ad universalia; sicut aliqua
dictio praedicabilis de omnibus dictionibus est nomen, et non verbum,
nec participium, nec coniunctio etc.
Et haec de universalibus sufficiant. Qui autem pleniorem notitiam
voluerit habere de universalibus et proprietatibus eorum, poterit legere
librum Porphyrii, ubi istam materiam multo diffusius pertractavi.
Ideo illa quae sunt hic dimissa, ibi poterunt inveniri.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)