Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I
[CAP. 26. DE DEFINTIONE: QUOT MODIS DICITUR DEFINITIO?]
Quoniam logici non solum utuntur praedictis vocabulis secundae
intentionis, sed etiam multi termini alii secundae intentionis et etiam
secundae impositionis frequenter in usum veniunt, ne studentes per
ignorantiam significationis eorum in inquisitione veritatis retardentur,
volo nunc compendiose de aliquibus eorum ad instructionem simpli-
cium pertractare.
Terminorum autem quibus utuntur logici quidam sunt communes
omnibus universalibus, quidam sunt proprii aliquibus eorum, quidam
competunt aliquibus eorum simul acceptis, quidam competunt uni
respectu alterius. Termini qui competunt pluribus simul acceptis sunt
ut definitio et descriptio.
Definitio autem dupliciter accipitur. Quaedam est definitio expri-
mens quid rei et quaedam est definitio exprtmens quid nominis. Defi-
nitio exprimens quid rei dupliciter accipitur, scilicet large, et sic com-
prehendit definitionem stricte sumptam et etiam descriptivam definitio-
nem. Aliter accipitur hoc nomen 'definitio' stricte, et sic est serrno com-
pendiosus, exprimens totam naturam rei, nec aliquid extrinsecum rei
definitae declarans.
Hoc autem dupliciter fieri potest. Nam quandoque in tali sermone
ponuntur casus obliqui exprimentes partes rei essentiales, sicut si defi-
niam hominem sic dicendo 'homo est substantia composita ex corpore
et anima intellectiva'; isti enim obliqui 'corpore et anima intellectiva'
partes rei exprimunt. Et ista potest vocari definitio naturalis.
Alia est definitio in qua nullus ponitur casus obliquus, sed ponitur
genus in recto et similiter in recto ponitur differentia, vel ponuntur diffe-
rentiae exprimentes partes rei definitae, ad modum quo 'album' expri-
mit albedinem. Et ideo sicut 'album' quamvis exprimat albedinem non
tamen supponit pro albedine sed tantum pro subiecto albedinis, ita dif-
ferentiae illae quamvis exprimant partes rei non tamen supponunt pro
partibus rei sed praecise pro toto composito ex partibus illis. Talis est
ista definitio hominis 'anirmal rationale' vel ista 'substantia animata sen-
sibilis rationalis'. Nam istae differentiae 'animata', 'sensibilis', 'rationalis'
supponunt pro homine, quia homo est rationalis, animatus et sensibilis,
tamen important partem hominis, sicut abstracta correspondentia eis
important partem vel partes hominis, quamvis non eodem modo. Et
ista potest vocari definitio metaphysicalis, quia sic metaphysicus defi-
niret hominem.
Sed praeter istas duas definitiones nulla potest esse alia nisi forte illa
cuius quaelibet pars est in plus et totum aequale. Et ideo truffaticum
est illud quod dicunt aliqui quod hominis quaedam est definitio
logicalis, quaedam naturalis, quaedam metaphysicalis; quia logicus cum
non tractet de homine, eo quod non tractat de rebus quae non sunt si-
gna, non habet hominem definire, sed habet docere quomodo aliae
scientiae tractantes de homine ipsum definire debent. Et ideo logicus
nullam definitionem hominis assignare debet, nisi forte gratia exempli,
et tunc illa definitio quae gratia exempli ponitur debet esse naturalis vel
rnetaphysicalis.
Et sicut vanum est dicere quod quaedam est definitio naturalis,
quaedam metaphysicalis, quaedam logicalis, ita vanum est dicere quod
quidam homo est naturalis, quidam metaphysicalis, quidam logicalis.
Et similiter, quamvis posset dici quod quaedam definitio hominis
est naturalis, quaedam metaphysicalis propter diversitatem partium ista-
rum orationum, tamen totaliter irrationale et falsum est ponere quod
quidam homo est naturalis, quidam metaphysicalis. Nam si sit quidam
homo naturalis, quidam metaphysicalis, aut intelligitur quod est aliqua
res extra animam et vera substantia quae est homo naturalis, et alia vera
substantia quae est homo metaphysicalis, aut intelligitur quod aliquis
conceptus mentis vel vox est homo naturalis et alius metaphysicalis.
Primum dari non potest, quia quaero. quomodo illi homines qui sunt
substantiae distinguuntur? Aut unus est pars alterius, aut sunt quaedam
tota secundum se tota distincta, aut aliquid est pars utriusque, quamvis
non omne quod est pars unius sit pars alterius. Primum et secundum
dari non possunt, sicut evidenter patet. Nec tertium dici potest, quia
cum homo naturalis non componatur nisi ex materia et forma, opor-
teret quod vel materia vel forma non esset pars alterius illorum ho-
minum, et tunc alter illorum, scilicet homo metaphysicalis vel naturalis
esset materia tantum vel forina tantum, quod est absurdum.
Nec valet dicere quod aliter considerat metaphysicus hominem et
aliter naturalis, et propter hoc homo consideratus a metaphysico distin-
guitur ab homine considerato a naturali. Quia quamvis ita esset, ex hoc
non sequeretur quod unus homo esset metaphysicalis et alius naturalis,
sed sequeretur quod tantum esset diversa consideratio eiusdem hominis.
Sicut si Sortes videat Platonem clare et Socrates obscure, quamvis visio
unius et alterius sit diversa, tamen Plato visus non est alius, ita quam-
vis consideratio naturalis de homine et metaphysicalis sit alia, tamen
homo consideratus non est alius. Sic igitur non est alia res quae sit
homo naturalis et alia quae sit homo metaphysicalis.
Nec potest dici quod sit alius conceptus vel vox, quia iste conceptus
vel erit definitio vel pars definitionis vel aliquod praedicabile de ho-
mine, et patet quod quidquid dicatur, nihil est ad propositum.
Ex quibus omnibus constat quod definitiones possunt esse distinctae,
quamvis definitum sit idem. Verumtamen licet definitiones sint distinc-
tae, tamen illae definitiones idem significant, et quidquid significatur
per unam vel per partem unius significatur per aliam vel per partem
alterius, quamvis partes differunt in modo significandi, quia aliqua pars
unius est alterius casus a parte alterius.
Est autem sciendum quod quamvis de quocumque praedicatur defi-
nitito significative sumpta de eodem praedicatur definitum significative
sumptum et e converso, et quamvis aliqua propositio composita ex
definitione et definito hypothetica et etiam de possibili vel aequivalens
tali sit necessaria, sicut ista est necessaria 'si homo est, animal rationale
est' et e converso, et similiter ista 'omnis homo potest esse animal ratio-
nale' - sumendo subiectum pro eo quod potest esse - et e converso,
tamen nulla propositio talis affirmativa mere de inesse et mere de prae-
senti est necessaria. Unde ista est simpliciter contingens 'homo est ani-
mal rationale' sicut ista 'homo est substantia composita ex corpore et
anima intellectiva', et hoc quia si nullus homo esset, quaelibet talis esset
falsa. Verumtamen Aristoteles qui ponit quod tales sunt neces-
sariae 'homo est animal', 'asinus est animal', poneret quod tales sunt
necessariae.
Ex praedictis colligi potest quod definitio non est eadem cum de-
finito, quia, secundum omnes, definitio est sermo vel mentalis vel vo-
calis vel scriptus, et per consequens non est eadem realiter cum re nec
cum una dictione. Verumtamen definitio significat idem quod defini-
tum. Et sic intelligunt recte loquentes quando dicunt quod definitio et
definitum sunt idem realiter, hoc est significant idem.
Sciendum est autem quod definitio sic stricte Sumpta non est nisi
solius substantiae tamquam rei expressae per definitionem, et ideo acci-
piendo definitum pro nomine convertibili cum definitione, talis deftni-
tio non est nisi nominum, non verborum nec aliarum partium orationis.
Definitio autem exprimens quid nominis est oratio explicite decla-
rans quid per unam dictionem importatur, sicut aliquis volens docere
alium quid significat hoc nomen 'album' dicit quod significat idem
quod haec oratio 'aliquid habens albedinem'. Et ista definitio potest esse
nominum, non solum illorum de quibus potest vere affirmari esse in
rerum natura sed etiam illorum de quibus talis praedicatio est impossi-
bilis. Et sic 'vacuum', 'non ens', 'impossibile', 'infinitum', 'hircocervus'
habent definitiones, hoc est istis nominibus correspondent aliquae ora-
tiones significantes idem quod istae dictiones.
Ex quo sequitur quod sic accipiendo definitionem aliquando prae-
dicatio definitionis de definito per hoc verbum 'est', utroque significa-
tive sumpto, est impossibilis, sicut haec est impossibilis 'chimaera est
animal compositum ex capra et bove'; sit haec eius definitio. Et hoc
propter implicationem impossibilem, qua scilicet implicatur aliquid com-
pom ex capra et bove. Tamen ista propositio in qua illi termini mate-
rtaliter supponunt ''chimaera' et 'animal compositum ex capra et
bove' idem significant' vera est. Et per illam primam communiter
loquentes intelligunt istam secundam, quae tamen secundum proprieta-
tem sermonis alia est. Unde sicut, secundum Priscianum, fre-
quenter una dictio ponitur pro alia, sicut exemplificat in I Constructionum,
ita frequenter una oratio pro alia ponitur. Verumtamen condicionalis
ex tali definito et definitione composita vera est. Ista enim vera est 'si
aliquid est chimaera, ipsum est compositum ex homine et leone' et e
converso.
Non solum autem nomina possunt definiri definitione tali, sed etiam
omnes partes orationis sic possunt definiri, scilicet verba, coniunctiones
etc. Sic definiuntur talia adverbia 'ubi' 'quando', 'quot', coniunctiones
et huiusmodi. Et tunc non debet definitio praedicari de definito me-
diante hoc verbo 'est', utroque significative sumpto, sed hoc totum
'idem significare' vel aliquid tale debet de illis, materialiter sumpis, ve-
rificari; vel alia oratio debet de illo verificari, ipso materialiter sumpto,
sic dicendo 'ubi: est adverbium interrogativum loci', 'quando: est adver-
bium interrogativum temporis', et sic de aliis.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)