Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I
[CAP. 27. DE HOC NOMINE 'DESCRIPTIO']
Descriptio est sermo compendiosus ex accidentibus et propriis com-
positus. Unde dicit Damascenus in Logica sua, cap.14: ''Descrip-
tio ex accidentibus componitur, id est propriis et accidentibus. Verbi
gratia 'homo est risibile, erecte ambulativum, latas habens ungues'.
Haec enim omnia accidentalia sunt. Propter quod et descriptio dicitur
ut obumbrans et non substantialem exsistentiam subiecti manifestans
sed consequentia''.
Ex verbis huius auctoritatis evidenter datur intelligi quod in de-
scriptione nihil debet poni quod praedicatur in quid vel per se primo
modo de descripto; et in hoc differt descriptio a definitione.
Secundo, ex praedicta auctoritate sequitur quod accidens non so-
lum accipitur pro aliqua re inhaerente alteri sed pro praedicabili de ali-
quo contingenter, sicut dictum est prius, quia cum secundum
praedictum Doctorem descriptio componatur ex accidentibus su-
biecti, et descriptio non componatur nisi ex praedicabilibus de subiecto,
oportet quod vocet ipsa praedicabilia de descripto accidentia, quae
non possunt esse nisi conceptus vel voces vel scripta.
Sequitur, tertio, ex praedictis quod non semper descriptio et de-
scriptum sunt convertibilia, quia cum accidentia contingenter praedi-
centur de aliquo, potest descriptum praedicari de aliquo quamvis des-
criptio non praedicetur de eo. Tamen hoc non contingit nisi propter
imperfectionem illius de quo praedicatur descriptum. Unde potest
homo sic describi 'homo est bipes, duas habens manus', addendo sibi
aliqua alia quae non possunt competere nisi homini; quo facto illa de-
scriptio potest negari ab aliquo carente manibus, de quo tamen prae-
dicatur descriptum. Sed hoc est propter hoc quod illud individuum non
est perfectum.
Verumtamen potest dici quod descriptio dupliciter accipi potest,
scilicet large, et sic loquitur iste Doctor de descriptione, vel potest
accipi stricte, et sic non cornponitur ex accidentibus sed ex propriis;
et sic semper convertuntur descriptio et descriptum.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)