Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I



[CAP. 28. DE DESCRIPTIVA DEFINITIONE]

Descriptiva autem definitio est mixta ex substantialibus et acciden-
talibus. Verbi gratia 'homo est animal rationale, erecte ambulativum,
latas habens ungues', secundum Damascenum, ubi prius. Ex
quo patet quod aliquis sermo praecise componitur ex praedicabilibus
per se primo modo, et ille est definitto; aliquis ex illis quae non prae-
dicantur per se primo modo, et ille aliquando est descriptio; aliquis
componitur ex utrisque, et ille est descriptiva definitio. Quia tamen
omnis definitio et omnis descriptio et omnis descriptiva definitio est
sermo, ideo nulla talis est eadem realiter cum definito vel descripto,
quamvis significent idem.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)