Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I
[CAP. 29. DE ISTIS TERMINIS 'DEFINITUM' ET 'DESCRIPTUM']
Quia ostensum est quid est definitio et quid descriptio, ideo viden-
dum est quid est definitum et quid descriptum. Sciendum est autem
quod 'definitum' dupliciter accipitur. Uno modo pro illo cuius partes
vel essentia per definitionem exprimuntur, et sic definitio est ipsarum
substantiarum singularium, sicut ista definitio 'animal rationale' est
definitio omnium hominum, quia essentia omnium hominum per istam
definitionem importatur. Unde per istam definitionem nullius rei es-
sentia importatur nisi hominis particularis, quia nulla res est quae sit
animal rationale nisi iste homo vel ille, et sic de singulis. Et isto modo
accipiendo definitum, concedendum est quod substantia particularis
defniitur.
Aliter accipitur 'definitum' pro aliquo convertibili cum defini-
tione, de quo definitio adaequate praedicatur. Et sic definitum est una
dictio convertibilis cum definitione, stgnificans illud idem praecise quod
significat definitio. Et isto modo non definiuntur singularia sed praecise
species, quia sola species est convertibilis cum definitione et nullum
singulare.
Et per istam distinctionem de definito possunt glossari multae aucto-
ritates Aristotelis et Commentatoris, quarum aliquae
dicunt quod definitiones sunt singularium et aliquae nonnisi specierum.
Et sicut dictum est de definito, ita debet distingui de descripto:
quod potest accipi vel pro dictione de qua primo, non pro se sed pro re,
dicitur descriptio; vel potest accipi pro re importata per illud nomen et
per illam descriptionem.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)