Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I



[CAP. 30. DE ISTO TERMINO 'SUBIECTUM']

Dicto de terminis qui non competunt alicui uni universali, cuius-
modi sunt 'definitio' et 'descriptio' et huiusmodi, quia nullum unum
universale est definitio vel descriptio sed quaelibet definitio et descriptio
ex pluribus universalibus est composita, dicendum est nunc de terminis
consequentibus quodlibet universale, cuiusmodi termini sunt 'subiectum'
et 'praedicatum' et huiusmodi.
Et de subiecto quidem est primo sciendum quod, sicut dicit Da-
mascenus in Logica sua, cap. 8: ''subiectum dicitur dupliciter: hoc
quidem ad exsistentiam, hoc autem ad praedicationem. Et ad exsisten-
tiam quidem, quemadinodum subicitur substantia accidentibus. In ipsa
enim habent esse et extra ipsam non substant. Quod autem ad praedi-
cationem, subiectum est particulare''. Ex quo colligi potest quod aliquid
dicitur subiectum, quia realiter substat alteri rei inhaerenti sibi et sibi
advenienti realiter. Et sic subiectum accipitur dupliciter, stricte scilicet,
et sic dicitur subiectum respectu accidentium realiter inhaerentium sibi,
sine quibus potest subsistere. Large autem dicitur subiectum omnis res
quae alteri substat, sive illa res cui substat sit accidens inhaerens realiter
sive sit forma substantialis informans rem cui adhaeret, et sic materia
dicitur subiectum respectu formarum substantialium.
Aliter autem dicitur subiectum, quia est pars propositionis praece-
cedens copulam, de quo aliquid praedicatur, sicut in ista propositione
'homo est animal', 'homo' est subiectum, quia de homine praedicatur
animal. Et subiectum sic acceptum potest multipliciter accipi. Uno
modo dicitur subiectum large omne illud quod potest in quacumque
propositione vera vel falsa subici. Et sic quodlibet universale respectu
alterius potest esse subiectum, sicut patet in talibus propositionibus
'omne aninial est asinus', 'omnis albedo est corvus', et sic de aliis.
Aliter accipitur subiectum stricte, et sic dicitur subiectum illud
quod subicitur in propositione vera ubi est directa praedicatio; et sic
est homo subiectum respectu animalis, sed non e converso.
Tertio dicitur subiectum magis stricte, scilicet illud quod est subiec-
tum in conclusione demonstrata, quae scitur vel nata est sciri scientia
proprie dicta. Et sic accipiendo subiectum, quot sunt conclusiones ha-
bentes distincta subiecta, tot sunt subiecta in ista scientia aggregata; et
sic in logica sunt multa subiecta, et similiter in metaphysica et in na-
turali philosophia.
Aliter accipitur subiectum strictissime pro aliquo primo aliqua pri-
mitate inter talia subiecta. Et sic aliquando subiectum comunissimum
inter talia subiecta vocatur subiectum, et aliquando illud quod est per-
fectius, et sic de aliis primitatibus. Hoc tanten est commune omnibus
quod quodlibet istorum est subiectum per praedicationem.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)