Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I



[CAP. 31. DE ISTO TERMINO 'PRAEDICATUM']

Sicut subiectum dicitur illa pars propositionis quae praecedit copu-
lam, ita illa pars propositionis quae sequitur copulam dicitur prae-
dicatum.
Volunt tamen aliqui quod praedicatum est copula cum illo
quod sequitur copulam. sed quia ista controversia dependet ex signifi-
cato vocabuli, quod ad placitum est utentium, ideo de hoc nunc per-
transeo.
Et qualitercumque dicatur praedicatum, multipliciter accipitur. Uno
modo omne illud quod est alterum extremum propositionis et non est
subiectum; et sic quilibet terminus potest esse praedicatum qui praedi-
cari potest in propositione vera vel falsa. Aliter accipitur praedicatum
quod praedicatur in propositione vera in qua est directa praedicatio. Et
sic 'animal' est praedicatum respectu 'hominis' sed non respectu 'lapi-
dis'. Tertio dicitur praedicatum illud quod praedicatur de aliquo sub-
iecto praedicatione directa, de quo subiecto potest esse scientia proprie
dicta. Et sic accipit Philosophus praedicatum I Topicorum', ubi
distinguit quatuor praedicata, scilicet genus, definitionem, proprium et
accidens, et sub genere comprehendit differentiam. Ubi non enumeratur
species, quia quamvis species praedicetur de individuis, quia tamen
individua non possunt esse subiecta in propositionibus scitis scientia
proprie dicta, ideo inter illa praedicata species non enumeratur.
Copula autem vocatur verbum copulans praedicatum cum subiecto.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)