Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I



[CAP. 32. QUOMODO PRAEDICATUM DICITUR INESSE SUBIECTO?]

Sicut autem praedicatum praedicatur de subiecto, ita dicimus prae-
dicatum esse in subiecto, et praedicatum convenire subiecto, et praedi-
catum inesse subiecto, et praedicatum inhaerere subiecto. Quae non sunt
intelligenda ac si praedicatum poneretur realiter inhaerere subiecto, illo
modo quo albedo inest parieti, sed omnia talia significant idem quod
'praedicari', nec aliter accipienda sunt nisi pro 'praedicari'. Et isto modo
omnia accidentia, quae sunt novem praedicamenta, possunt dici esse
in substantia sicut in subiecto, non quidem per realem inhaerentiam,
secundum opinionem multorum, sed per praedicationem veram.
Sic enim quantitas est accidens, secundum opinionem aliquorum,
et est in substantia, non quia semper inhaeret realiter ipsi substantiae, sed
quia contingenter praedicatur de substantia, ita quod substantia perma-
nente est haec vera, secundum aliquos, 'substantia est quantitas' et
eadem permanente poterit esse falsa.
Consimiliter talia vocabula 'advenire', 'recedere', 'accedere', 'adesse',
'abesse' frequenter pro 'praedicari' accipiuntur. Sic enim dicit venera-
bilis Anselmus, Monologion, cap. 25: ''Omnium quippe quae ac-
cidentia dicuntur, quaedam nonnisi cum aliqua participantis variatione
adesse vel abesse posse intelliguntur, ut omnes colores; alia nullam omni-
no accedendo vel recedendo mutationem circa illud de quo dicuntur
efficere noscuntur, ut quaedam relationes''. Ubi Anselmus accipit
'adesse' et 'abesse', 'accedere' et 'recedere' pro 'praedicari'. Sic etiam
'participare' apud logicos accipitur pro 'subici'.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)