Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I



[CAP. 33. DE ISTO TERMINO 'SIGNIFICARE']

'Significare' multipliciter accipitur apud logicos. Nam uno
modo dicitur Signum aliquid signiflcare quando supponit vel natum est
supponere pro illo, ita scilicet quod de pronomine demonstrante illud
per hoc verbum 'est' illud nomen praedicatur. Et sic 'album' significat
Sortem; haec enim est vera 'iste est albus', demonstrando Sortem. Sic
'rationale' significat hominem; haec enim est vera 'iste est rationalis',
demonstrando honminem. Et sic de multis aliis concretis.
Aliter accipitur 'significare' quando illud signum in aliqua proposi-
tione de praeterito vel de futuro vel de praesenti vel in aliqua proposi-
tione vera de modo potest pro illo supponere. Et sic 'album' non tantum
significat illud quod nunc est album, sed etiam illud quod potest esse
album; nam in ista propositione album potest currere, acctpiendo
subiectum pro eo quod potest esse, subtectum supponit pro his quae
possunt esse alba. Accipiendo significate primo modo et significatum
sibi correspondens, per solam mutationem rei frequenter vox et etiam
conceptus cadit a suo significato, hoc est, aliquid cessat significari quod
prius significabatur. Secundo modo accipiendo 'significare' et 'significa-
tum' sibi correspondens, vox vel conceptus per solam mutationem rei
extra non cadit a suo significato.
Aliter accipitur 'significare' quando illud dicitur significari a quo
ipsa vox imponitur vel illud quod primo modo significatur per concep-
tum principalem vel vocem principalem. Et sic dicimus quod 'album'
significat albedinem, quia 'albedo' significat albedinem, pro qua tamen
albedine non supponit hoc signum 'album'. Sic 'rationale', si sit differen-
tia, significat animam intellectivam.
Aliter accipitur 'significare' communissime quando aliquod signum
quod est natum esse pars propositionis vel natum est esse propositio vel
oratio aliquid importat, sive principaliter sive secundario, sive in recto
sive in obliquo, sive det intelligere sive connotet illud, vel quocumque
alio modo significet, sive significet illud affimative sive negative, quo
modo hoc nomen 'caecus' significat visum, quia negative, et hoc no-
men 'immateriale' significat negative materiam, et hoc nomen 'nihil'
sive 'non-aliquid' significat aliquid, sed tamen negative; de quo modo
significandi Ioquitur Anselmus, De casu diaboli.
Significare igitur secundum aliquam sui significationem competit
cuilibet universali. 'niversale enim', secundum Damascenum
in Logica sua, cap.48, 'est quod multa significat, ut 'homo', 'animal''
Omne enim universale vel significat plura primo modo vel secundo,
quia omne universale praedicatur de pluribus, vel in propositione de
inesse et de praesenti, vel in propositione de praeterito vel de futuro, vel
de modo. Ex quo patet quod errant illi qui dicunt quod haec vox
'homo' non significat omnes homines. Cum enim hoc universale 'homo',
secundum praefatum Doctorem, significet plura, et non significet
plures res quae non sunt homines, oportet quod significet plures homi-
nes. Quod concedendum est, quia nihil significatur per hominem nisi
homo, et non plus unus homo quam alius.
Universale igitur omne significat plura. Sed universale quod est ge-
nus vel species, quod praedicatur de pronomine demonstrante aliquam
rem, non significat plura nisi primo modo vel secundo accipiendo
'significare'. Reliqua autem universalia significant aliqua primo modo
vel secundo, et aliqua etiam tertio modo vel quarto, quia omne aliud
universale significat aliquid in recto et aliquid in obliquo, sicut patet de
'rationali', 'risibili', 'albo' et sic de consimilibus.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)