Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I
[CAP. 34. DE ISTO TERMINO 'DIVIDI']
Non solum autem universale significat plura, sed etiam in plura
dividitur.
Sed 'dividi' multipliciter accipitur. Aliquid enim dividi dicitur
quando alicuius totius per realem sectionem una pars ab alia separatur,
sicut carpentarius dividit lignum et latomus lapidem et faber ferrum.
Aliter accipitur 'dividi' quando sub aliquo uno, cuius una pars non se-
paratur ab alia, plura sumuntur, sicut si dividam hanc vocem 'canis'
in sua significata, sic dicendo 'canis alius latrabile animal, alius caeleste
sidus' etc., non separo utiam partem istius vocis ab alia, sed plura ad
quae est ista vox communis sub illo communi accipio. Et sic loquuntur
logici de divisione.
''Sunt autem'', secundum Damascenum, in Logica sua, cap.
12, ''octo modi divisivi: vel ut genus in species, ut animal dividitur in
rationale et irrationale. Vel ut species in individua, ut 'homo' dividitur in
Petrum et Paulum et reliquos secundum partem hominis. Vel ut totum
in partes, et hoc dupliciter: vel in similes partes vel in dissimiles partes.
Similes quidem partes illae sunt quando partes suscipiunt nomen et
definitionem totius et ad invicem, ut cum dividimus carnem in multas
carnes et unaquaeque pars carnis caro dicitur et definitionem carnis
suscipit. Dissimiles partes sunt cum partes neque nomen neque defini-
tionem, neque totius neque ad invicem, suscipiunt, ut quando dividimus
Socratem in caput et manus et pedes. Neque enim caput neque manus
neque pedes suscipiunt nomen vel definitionem Socratis, neque ad invi-
cem. Vel ut aequivoca vox in diversa significata; et hoc dupliciter: vel
ut totum vel ut pars''. Et exernplificat ibidem: ''Vel ut substantia in
accidentia, ut cuni dico 'hominum hi quidem sunt albi hi autem nigri.
Vel ut accidens in substantias, ut cum dico 'alborum haec quidem ani-
mata haec autem inanimata'. Vel ut accidens in accidentia, ut cum dico
'frigidorum haec quidem sicca haec autem humida'. Vel ut ab uno et
ad unum: ab uno quidem ut a medicinali medicinalis liber, medicinale
instrumentum; ad unum autem ut sanativum [pharmacum] sanati-
vus cibus ad sanitatem''.
Est autem advertendum quod quamvis in praedictis modis dividendi
accipiatur unum, sub quo sine reali divisione et reali separatione unius
partis ab alia accipiuntur plura, tamen in aliquibus modis illud quod
dividitur importat aliquid quod potest realiter dividi in illa quae impor-
tantur per dividentia, scilicet in tertio et quarto modo. In aliis autem
modis non sic: non enim quando dicitur 'hominum alii albi, alii nigri'
aliquod totum dividitur in suas partes reales ubi illae partes separantur
realiter inter se.
Est autem advertendum quod quando dividitur substantia in acci-
dentia vel accidens in substantias vel accidens in accidentia, accipitur ibi
hoc nomen 'accidens' pro praedicabili contingenter de aliquo, ipso quod
importatur per subiectum permanente in rerum natura. Et ita patet
quod frequenter in auctoritatibus accipitur accidens non pro aliqua re
accidentali realiter inhaerente substantiae, sed pro contingenter praedi-
cabili de substantia. Si enim praedictus auctor accepisset 'accidens'
pro re realiter alteri inhaerente, debuit dixisse quod 'homo dividitur in
albedinem et nigredinem', non 'in homines albos et nigros', et similiter
debuit dixisse de aliis.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)