Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I
[CAP. 35. DE ISTO TERMINO 'TOTUM']
'Totum' multipliciter accipitur. Uno modo dicitur aliquid com-
plectens plures partes, sine quibus in rerum natura esse non potest. Si-
cut impossibile est quod homo sit sine anima rationali exsistente et
corpore; et similiter impossibile est quod aer sit nisi tam materia quam
forma sit; similiter impossibile est quod hoc lignum sit nisi haec pars
sit. Et tunc semper pars est de essentia totius et non e converso. Aliter
accipitur 'totum' pro aliquo communi ad multa. Et sic genus dicitur to-
tum respectu specierum; et species dicitur totum respectu individuorum.
Et tunc 'totum' idem est quod 'commune'. Et sic logici commu-
niter utuntur 'toto'.
Et quot modis dicitur 'totum', tot modis, proportionaliter, dicitur
'pars'. Unde quaedam pars est de essentia totius, quaedam pars non
propter aliud dicitur pars nisi quia est minus communis quam illud cuius
dicitur pars. Et ista vocatur 'pars subiectiva', quae non plus est de essen-
tia totius quam e converso; et sicut illa pars potest esse sine toto, ita to-
tum potest esse sine parte illa.
Et quamvis aliis modis posset accipi 'totum' et 'pars', tamen isti
modi ad praesens sufficiant.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)