Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I



[CAP. 36. DE ISTO TERMINO 'OPPOSITA']

Post praedicta dicendum est de oppositis . Et est sciendum quod
hoc nomen 'opposita' significat tam res extra animam et in anima, quam
signa rerum. Sed omnes res extra animam, quae non sunt signa, si sint
oppositae, non opponuntur nisi contrarie; vel secundum unam opi-
nionem aliquae opponuntur relative. Hoc patet: nam omnes res
quae sunt oppositae vel sunt res absolutae, et tunc non potest inter eas
esse oppositio nisi contraria tantum, sicut inductive patet; vel sunt rela-
tivae, et tunc non possunt esse oppositae nisi vel contrarie vel relative;
vel una est absoluta et alia relativa, et si ita sit, non opponuntur. Unde
quando aliquae res sic se habent quod possunt sibi succedere in eodem
subiecto, si non possunt esse simul in eo, si sint formae absolutae sunt
contrariae. Tamen, sicut dicetur inferius, in tali contrarietate sunt
gradus.
Sed si loquamur de oppositione quae est inter signa rerum, cuius-
modi sunt conceptus, voces et scripturae, sic hoc nomen 'opposita'
secundum Peripateticos tam de complexis quam de incomplexis
praedicatur.
Complexorum autem oppositorum potest triplex modus assignari.
Quaedam enim opponuntur contradictorie, quando scilicet aliquae pro-
positiones habent idem subiectum et idem praedicatum sed una est af-
firmativa et alia negativa. Sed hoc non sufficit, sed oportet quod una
sit universalis et alia particularis vel indefinita, vel quod utraque sit
singularis. Verbi gratia istae opponuntur contradictorie 'omnis homo
est animal', 'aliquis homo non est animal', similiter istae 'omnis homo
est animal', 'homo non est animal', et hoc quia indefinita, quando
subiectum sumitur significative, semper convertitur cum particulari.
Et ideo universalis contradicit tam particulari quam indefinitae. Similiter
istae contradicunt 'nullus homo est animal' et 'aliquis homo est animal'
sive 'homo est animal'. Istae etiam contradicunt 'Sortes est animal',
'Sortes non est animal'.
Aliquae autem propositiones opponuntur contrarie, scilicet uni-
versalis affirmativa et universalis negativa. Et hoc verum est quando
subiecta sumuntur significative, aliter non oportet. Sicut istae non
opponuntur contrarie 'omnis homo: est terminus communis cum signo
universali', 'nullus homo: est terminus communis cum signo universali'.
Pro tertio modo oppositionis non habemus nomen impositum.
Est tamen tertius modus quando aliquae propositiones nec sunt con-
tradictoriae nec contrariae, sed inferunt propositiones contradictorias,
vel una infert contradictoriam alterius; et propter hoc nullo modo pos-
sunt esse simul verae. Sicut istae propositiones opponuntur 'nullum
animal currit', 'aliquis homo currit', non tamen contrarie nec contra-
dictorie, quia non habent idem subiectum. Sed opponuntur, quia ista
'aliquis homo currit' infert contradictoriam istius 'nullurn animal currit',
quia sequitur 'aliquis homo currit, ergo aliquod animal currit'.
Ex praedictis patet quod propositiones subalternae et subcontrariae
non opponuntur, quia possunt simul esse verae.
Oppositorum autem incomplexorum quatuor modi ponuntur. Quia
quaedam incomplexa sunt contraria, scilicet illa quae significant quidquid
significant positive et affirmative, non negative; hoc est in definitione
exprimente quid nominis eorum nulla negatio nec aliquid aequivalens
negationi debet poni, et simul cum hoc quod illa non possunt verificari
de eodem pro eodem simul sed successive; vel significant res quae pos-
sunt successive inesse eidem, non simul, quamvis non possint verificari
de eodem nec simul nec successive. Exemplum primi: sicut est de
'albo' et 'nigro', quia isti termini nihil significant negative et tamen isti
termini significative sumpti non possunt verificari de eodem pro eodem
simul, sed successive possunt. Verumtamen, sicut dicetur inferius,
in isto modo sunt gradus. Exemplum secundi est de 'albedine' et 'ni-
gredine', quia isti termini significant tales res, qui tamen termini nec
simul nec successive possunt verificari de eodem pro eodem. Et in isto
modo, sicut in priori, sunt gradus.
Quaedam autem opposita incomplexa sunt privatio et habitus, et
sunt illa quorum unum significat quidquid significat positive, alterum
autem aliquid significat positive, et illud idem quod suum oppositum
significat affirmative ipsum significat negative. Quod patere potest ex
definitione exprimente quid nominis ipsius, quia in illa definitione ne-
gatio praecedit habitum oppositum sibi. Sic se habent 'visus' et 'caeci-
tas'; nam 'visus' quidquid significat affirmative significat, quia in sua
definitione exprimente quid nominis nulla negatio debet poni; sed 'cae-
citas' vel 'caecus' significat aliquid affirmative et aliquid negative, quia
'caecus' definitur sic 'caecus est ille qui non habet visum quem natus
est habere', ubi aliquid praeponitur negationi et significatum illius
importatur per 'caecum' affirmative, et aliquid sequitur negationem et
significatum illius importatur per 'caecum' negative. Si autem illud
idem, propter sequentem particulam, dicatur importari affirmative, non
curo; sufficit enim mihi quod negative importetur. Nec est inconveniens
idem per idem importari affirmative et negative, sicut dictum est prius
quod idem per idem potest significari in recto et in obliquo.
Istam autem distinctionem, scilicet significare aliquid affirmative
vel negative, insinuat Anselmus, De casu diaboli, cap.11, ubi dicit
sic: ''Constat, quoniam, haec vox, scilicet 'nihil', quantum ad signifi-
cationem nullatenus differt ab eo quod dico 'non aliquid'. Nihil quoque
hoc apertius quam quod haec vox, scilicet 'non aliquid', omnem rem
penitus et omne quod est aliquid in intellectu removendum, nec omnino
ullam rem aut penitus quod aliquid sit in intellectu retinendum sua
significatione constituit. Sed quoniam remotio alicuius rei nullatenus
significari potest nisi cum significatione ipsius cuius significatur remo-
tio, - nullus enim intelligit quid significet 'non-homo' nisi intelligen-
do quid sit 'homo' -, necesse est ut haec vox quae est 'non-aliquid',
destruendo illud quod est aliquid significet aliquid''. Et sequitur: ''Si-
gnificat aliquid removendo, et non significat aliquid constituendo''.
Et sequitur: ''Hoc itaque modo non repugnat malum nihil esse et mali
nomen esse significativum, si sic aliquid perimendo significat ut nullius
rei sit constitutivum''.
Ex his verbis aliisque pluribus quae ibidem scribit Anselmus
evidenter habetur quod aliquod incomplexum aliquid significat remo-
vendo, perimendo, negando et aliquod incomplexum aliquid significat
constituendo et affirmando.
Ex quo sequitur quod privatio non est aliquid in re extra animam,
distinctum quocumque modo a quolibet positivo, sicut caecitas non est
a parte rei in oculo, dicente Anselmo, ubi prius: ''Multa dicuntur
secundum formam quae non sunt secundum rem, ut 'timere' secundum
formam vocis dicitur activum, cum sit passivum secundum rem. Ita
quoque dicitur 'caecitas' aliquid secundum formam loquendi, cum non
sit aliquid secundum rem. Sicut enim dicimus de aliquo quia habet vi-
sum et visus est in eo, ita dicimus quia habet caecitatem et caecitas est in
eo, cum haec non sit aliquid sed potius non-aliquid; et hanc habere non
est aliquid, immo eo carere quod est aliquid. Caecitas namque non est
aliud quam non-visus aut absentia visus ubi visus debet esse. Non-visus
vero vel absentia visus non magis est aliquid ubi debet esse visus quam
ubi non debet esse. Quare caecitas non magis est aliquid in oculo quia
ibi debet esse visus quam non-visus vel absentia visus in lapide ubi
visus non debet esse''.
Ex ista auctoritate patet quod caecitas non est aliquid a parte rei
in oculo exsistens, et per consequens nullibi est a parte rei. Et ideo illa
quae sunt extra animam non opponuntur privative, sed signa rerum,
quorum unum significat aliquid affirmative et aliquid negative reliquum
vero significat aliquid tantum affirmative, privative opponuntur.
Relative autem opponuntur nomina relativa quae non possunt de
eodem respectu eiusdem verificari. Et hoc verum est sive res extra ani-
mam aliquae opponantur relative sive non. Nec propter hoc quod dico
'nomina relativa' nego relationem esse extra animam, quia 'relativum'
potest dici tam de re quam de nomine ret. Quod enim sint aliqua no-
mina relativa patet per grammaticos, qui nomen relativum
ponunt esse unam speciem nominum.
Incomplexa autem contradictoria sunt illa quorum unum significat
aliquid vel aliqua affirmative et aliud significat praecise illud vel illa nega-
tive, nihil affirmative significando. Sicut 'homo' significat omnes homines
affirmative et 'non-homo' significat eosdem homines negative, nihil de-
terminate vel finite affirmative significando. Quod addo propter ca-
villationem quae posset fieri, dicendo quod 'non-homo' signi-
ficat asinum, ex quo supponit pro asino, sic dicendo 'asinus est non-
homo.
Et est sciendum quod quodlibet istorum oppositorum est vere in se
quoddam ens positivum et absolutum, et de quolibet eorum pro se
sumpto verificatur 'ens reale'. Unde si in ista 'non-ens est ens' subiec-
tum supponeret pro se, vera esset, quia illud subiectum vere est ens,
cum sit subiectum et pars propositionis ; nulla autem propositio com-
ponitur ex non-entibus.
Et si proterviatur quod tunc unum oppositorum praedi-
caretur de reliquo, dicendum est quod non est inconveniens unum
oppositorum praedicari de reliquo, non significative sed simpliciter vel
materialiter sumpto. Sic enim tales sunt verae 'non-dictio est dictio',
'non-incomplexum est incomplexum', 'non-pars est pars', et sic de
multis aliis, sicut haec est vera quando profertur 'non-vox est vox'.
Si enim subiectum supponat pro se, certum est quod illud est vox, quia
haec vox quam profero non-vox' est vox.
Et ista de oppositis ad praesens sufficiant, quia multa hic omissa su-
per librum Praedicamentorum exposui.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)