Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I
[CAP. 37. DE ISTO TERMINO 'PASSIO']
Restat nunc de uno vocabulo, quo logici tractando de demon-
stratione frequenter utuntur, disserere, scilicet de isto vocabulo 'passio'.
Et est sciendum quod quamvis multipliciter accipi possit, sicut dixi
super Praedicamenta', tamen secundum quod logicus utitur 'passione'
passio non est aliqua res extra animam, inhaerens illi cuius dicitur passio,
sed passio est quoddam praedicabile mentale vel vocale vel scriptum,
praedicabile per se secundo modo de subiecto cuius dicitur passio.
Quamvis proprie et stricte loquendo passio non sit nisi tale praedicabile
mentale et non vocale neque scriptum, secundario tamen et improprie
vox vel scriptura potest dici passio, illo modo quo dicimus quod in ista
propositione prolata 'omnis homo est risibilis' praedicatur passio de
suo subiecto.
Quod autem passio non sit res extra animam, quae non est signum
praedicabile, patet. Quia secundum philosophos passio praedi-
catur per se secundo modo de suo subiecto, sed solus conceptus vel vox
vel scriptum praedicatur, cum propositio non componatur nisi ex tali-
bus et non ex rebus extra, igitur res extra non est passio.
Item, entis sunt passiones; sed non inhaerent illi communi, mani-
festum est; igitur etc.
Item, secundum philosophos omnis passio est primo alicuius
universalis; sed nulla res extra est inhaerens primo alicui universali;
igitur etc.
Item, de Deo praedicantur passiones propriae sibi; sed Deo non
inhaerent aliquae aliae res; igitur passio non est talis res inhaerens suo
subiecto.
Dicendum est igitur quod passio non est nisi quoddam praedicabile
secundo modo dicendi per se de suo subiecto, et ideo omnis passio potest
esse pars propositionis, et per consequens non est talis res extra. Ex quo
sequitur quod non est impossibile subiectum esse in rerum natura sine
sua passione, nec est impossibile passionem esse in rerum natura sine suo
subiecto. Et ideo quod dicunt auctores quod subiectum non potest
esse sine sua passione, exponendum est quod nihil aliud intendunt nisi
quod passio non potest vere per propositionem negativam removeri a
suo subiecto, maxime si esse exsistere praedicetur de illo subiecto. Unde
ista propositio est impossibilis 'Deus non est creativus', et tamen Deus
potest esse et fuit quando praedicatum non erat in rerum natura.
Est etiam scietidum quod semper passio supponit pro illo eodem pro
quo subiectum supponit, quamvis aliquid aliud ab illo significet aliquo
modo, scilicet in recto vel in obliquo, vel affirmative vel negative. Unde
et quaedam passiones vocantur positivae et quaedam negativae.
Ex praedictis patere potest quomodo 'unum' est passio entis et realiter
distinguitur ab illo ente cuius est passio, scilicet ab illo communi, et
tamen idem significat quod illud commune; tamen alio modo, sicut
patet per definitionem exprimentem quid nominis. Unde generaliter
verum est quod subiectum et passio sua non sunt idem realiter, quamvis
supponant pro eodem, et quamvis praedicatio unius de alio sit necessaria.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)