Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I
[CAP. 38. DE ISTO TERMINO 'ENS']
Dicto de terminis quibusdam secundae intentionis et quibusdam se-
cundae impositionis, videndum est de terminis primae intentionis,
cuiusmodi ponuntur praedicamenta. Primo tamen dicendum est de qui-
busdam communibus omnibus, sive sint res quae non sunt signa sive
sint signa, cuiusmodi sunt 'ens' et 'unum'.
Circa 'ens' autem est primo sciendum quod ens dupliciter accipi
potest. Uno modo accipitur hoc nomen 'ens' secundum quod sibi cor-
respondet unus conceptus communis omnibus rebus, praedicabilis de
omnibus in quid, illo modo quo transcendens potest in quid praedicari.
Quod enim omnibus rebus sit unus conceptus communis praedica-
bilis de omnibus rebus ex hoc persuaderi potest: quia si non sit aliquis
talis conceptus communis, ergo diversis rebus sunt diversi conceptus
communes, qui sunt a et b. Sed ostendo quod aliquis conceptus est
communior tam a quam b, praedicabilis de quocumque, puta de c,
gratia exempli: quia sicut possunt formari tales tres propositiones vocales
'c est b', 'c est a', 'c est aliquid', ita possunt in mente tales tres proposi-
tiones formari quarum duae sunt dubiae et tertia est scita. Nam possibile
est quod aliquis dubitet utramque istarum 'c est b', 'c est a' et tamen quod
sciat istam 'c est aliquid'. Quo dato arguo sic: duae istarum propositio-
num sunt dubiae et una est scita, et istae tres habent idem subiectum,
igitur habent distincta praedicata; quia si non, eadem propositio esset
scita et dubia, ex quo duae sunt hic dubiae. Si habent distincta praedi-
cata, igitur aliud praedicatum est in ista 'c est aliquid' quod non est prae-
dicatum in aliqua istarum 'c est b', 'c est a', igitur illud praedicatum est
distinctum ab illis. Sed manifestum est quod illud praedicatum non est
minus commune nec convertibile cum aliquo illorum, igitur est com-
munius quam aliquod illorum. Quod est propositum: scilicet quod
aliquis conceptus mentis alius ab istis inferioribus est communis cuilibet
enti. Quod concedendum est, nam de omni ente vel de pronomine de-
monstrante quodcumque ens potest idem conceptus mentis vere praedi-
cari, sicut eadem vox potest de quolibet vere praedicari.
Tamen non obstante quod sic sit unus conceptus communis omni
enti, tamen hoc nomen 'ens' est aequivocum, quia non praedicatur de
omnibus subicibilibus, quando significative sumuntur, secundum unum
conceptum, sed sibi diversi conceptus correspondent, sicut super Por-
phyrium declaravi.
Ulterius sciendum est quod secundum PhiIosophum, V Me-
taphysicae: ''Ens dicitur hoc quidem secundum accidens, illud vero
secundum se''. Quae distinctio non est intelligenda quod aliquod ens
sit per se, aliud per accidens, sed ostendit ibi diversum modum prae-
dicandi unius de reliquo mediante hoc verbo 'est'. Quod satis claret
per exempla Philosophi, quia dicit quod dicimus 'musicum se-
cundum accidens est iustum', et similiter 'musicum secundum accidens
est homo', et musicum dicimus aedificare secundum accidens. Ex quo
patet quod non loquitur nisi de diverso modo praedicandi alicuius de
aliquo, quia aliquid dicitur de aliquo per se et aliquid dicitur de aliquo
per accidens.
Quod enim aliqua res non sit ens per se et aliqua per accidens patet,
quia nulla res est quin sit substantia vel accidens; sed tam substantia quam
accidens est ens per se; igitur etc.
Hoc tamen non obstante aliquid praedicatur de aliquo per se et ali-
quid per accidens.
Similiter dividitur ens in ens in potentia et in ens in actu. Quod non
est intelligendum quod aliquid quod non est in rerum natura, sed potest
esse, sit vere ens, et aliquid aliud quod est in rerum natura sit etiam ens.
Sed Aristoteles dividendo 'ens' in potentiam et in actum, V
Metaphysicae, intendit quod hoc nomen 'ens' de aliquo praedicatur
mediante hoc verbo 'est' in propositione mere de inesse, non aequiva-
lenti propositioni de possibili, sic dicendo 'Sortes est ens', 'albedo est
ens'; de aliquo autem non praedicatur nisi in propositione de possibili,
vel aequivalenti propositioni de possibili, sic dicendo 'Antichristus potest
esse ens' sive 'Antichristus est ens in potentia', et sic de aliis. Unde vult
ibidem quod ens est dicibile potestate et actu, sicut sciens et quie-
scens, et tamen nihil est sciens vel quiescens nisi actualiter sit sciens vel
quiescens.
De aliis divisionibus entis alias patebit. Et ista causa brevitatis
ad praesens sufficiant.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)