Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I
[CAP. 40. DE ISTO TERMINO 'PRAEDICAMENTUM']
Post praedicta restat dicere de inferioribus ad 'ens', quae ponuntur
decem praedicamenta.
Est autem sciendum quod hoc nomen 'praedicamentum' est nomen
secundae intentionis sicut hoc nomen 'genus', quamvis illa de quibus
praedicatur sint incomplexa primae intentionis.
Verumtamen praedicamentum dupliciter accipitur. Uno modo pro
toto ordine aliquorum ordinatorum secundum superius et inferius, alio
modo accipitur pro primo et communissimo in ordine illo. Et isto se-
cundo modo accipiendo praedicamentum, quodlibet praedicamentum
est unum incomplexum primae intentionis, et hoc quia significat res
quae non sunt signa. Accipiendo autem praedicamentum primo modo,
sic potest dici quod quandoque in aliquo tali ordine sunt incoiplexa
primae intentionis, et aliqua sunt incomplexa secundae intentionis. Vel
potest dici quod aliqua talia sunt primae intentionis et ariqua secundae
intentionis. Sicut secundum opinionem quae ponit quod intentio
vel conceptus est qualitas subiective exsistens in mente, hoc commune
'genus' est in praedicamento qualitatis vel relationis, nam omne genus
est qualitas secundum illam opinionem. Et hoc commune 'genus' est
secunda intentio vel nomen secundae intentionis, hoc autem commune
'color' est prima intentio. Et consimiliter potest dici de multis aliis.
Et si dicas quod intentio prima non est superior ad intentionem
secundam:
similiter, intentio prima non praedicatur de intentione secunda
nec e converso:
Similiter, ens rationis non potest esse in praedicamento reali; intentio
autem secunda est ens rationis; igitur non est in praedicamento reali:
Ad primum istorum dicendum est quod intentio prima est superior
ad intentionem secundam, sicut 'ens' est intentio prima et tamen est
superius ad intentionem secundam; Omnis enim intentio secunda est ens,
et non e converso.
Ad secundum dicendum est quod quamvis intentio prima non prae-
dicetur de intentione secunda si utraque intentio supponat pro se ipsa,
- tunc enim oporteret concedere quod intentio secunda esset intentio
prima, quod falsum est -, tamen intentio prima potest praedicari de in-
tentione secunda, non pro se sed pro intentione secunda. Unde ista
'genus substantiae est qualitas' vera est, non tamen verificatur hoc prae-
dicatum 'qualitas' pro se sed pro intentione secunda, quae est genus.
Sicut in ista propositione prolata 'nomen est qualitas' praedicatur no-
men primae impositionis de nomine secundae impositionis, non pro se
sed pro nomine secundae impositionis, et tamen nullum nomen secundae
impositionis est nomen primae impositionis.
Ad tertium dicendum quod iste termius 'esse in praedicamento'
dupliciter accipitur. Uno modo pro illo quod sic est in praedicamento
quod de pronomine demonstrante ipsum praedicatur primum illius
praedicamenti sumptum significative. Et sic accipiendo 'esse in praedi-
camento' nihil est in genere substantiae nisi substantia particularis, quia
nihil est substantia nisi substantia particularis. Et sic accipiendo 'esse in
praedicamento' omnia universalia, etiam importantia praecise substan-
tias, sunt in praedicamento qualitatis, quia quodlibet universale est qua-
litas. Aliter accipitur 'esse in praedicamento' pro illo de quo significative
sumpto praedicatur primum illius praedicamenti significative sumptum.
Et sic quaedam universalia sunt in genere substantiae, quia de quibusdam
universalibus significative sumptis praedicatur 'substantia' quando sumi-
tur significative, sic dicendo 'omnis homo est substantia', 'omne animal
est substantia', 'omnis lapis est substantia' et sic de aliis. Quaedam autem
universalia sic sunt in praedicamento qualitatis, et sic de aliis. Et ideo
illa propositio accepta 'ens rationis non potest esse in praedicamento
reali' falsa est, sive accipiatur 'esse in praedicamento' uno modo sive alio.
Verumtamen sciendum est quod secundum opinionem quae
ponit quod intentio, conceptus sive passio animae est qualitas mentis,
non ideo dicitur aliquid 'ens rationis' quia non sit vera res exsistens in
rerum natura, sed ideo dicitur ens rationis quia non est nisi in ratione,
quo mens utitur pro alio vel propter aliud. Et sic omnes propositiones
et consequentiae et termini mentales sunt entia rationis, et tamen vere
sunt realiter exsistentia in rerum natura, et entia perfectiora et realiora
quam qualitates quaecumque corporales. Et ideo quod Commen-
tator et Philosophus dividunt ens primo in ens reale et in
ens rationis, sive in ens in anima et in ens extra animam, et postea ens
reale in decem praedicamenta, non est divisio per simpliciter opposita,
illo modo quo animal dividitur in animal rationale et irrationale, sed
magis est divisio vocis in significationes, illo modo quo Aristote-
les in I Priorum dividit contingens in contingens necessarium et ad
utrumlibet et possibile commune. Et ideo sicut unum istorum trium
membrorum praedicatur de alio, - haec enim est vera contingens neces-
sarium est possibile', similiter ista 'contingens ad utrumlibet est possi-
bile'-, ita non obstante illa divisione entis haec est vera 'ens rationis est
ens reale', accipiendo 'ens reale' pro illo quod est vera qualitas exsistens
in rerum natura. Si tamen accipiatur 'ens reale' vel 'extra animam' prae-
cise pro illo quod non est in anima, tunc divisio entis in decem praedi-
camenta non est divisio per se communis in sua inferiora, sed est consi-
milis et aequivalens isti divisioni 'ens reale extra animam quoddam im-
portatur per hoc praedicamentum, quoddam per illud', et sic de singulis;
vel tali 'omne reale ens extra animam vel est in tali praedicamento vel in
tali'. Cum hoc tamen stat quod etiam in illis praedicamentis sunt multa
quae non sunt entia extra animam.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)