Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I
[CAP. 41. DE NUMERO PRAEDICAMENTORUM]
His praemissis videndum est de numero praedicamentorum. Po-
nuntur autem ab omnibus auctoribus decem praedicamenta, sed in
modo ponendi, ut mihi videtur, multi moderni discordant ab
antiquis. Nam multi ponunt quod in omni praedicamento sunt
multa ordinabilia secundum superius et inferius, ita quod superius per
se primo modo et in recto praedicatur de quolibet inferiori, tali praedi-
catione qualis est haec 'omne a est b'. Unde ut talem praedicationem
habeant, de adverbiis fingunt nomina abstracta, sicut de 'quando', quod
est adverbium, fingunt tale abstractum 'quandalitas' et de 'ubi' hoc no-
men 'ubitas', et sic de aliis.
Sed antiqui, ut mihi videtur, non posuerunt talem ordinem
in quolibet praedicamento, et ideo hoc nomine 'praedicamentum' et
similiter talibus nominibus 'genus', 'species' et consimilibus magis large
utebantur quam faciunt multi moderni. Unde quando dixerunt
semper superius praedicari de inferiori et quodlibet praedicamentum
habere sub se species, extendebant 'praedicari' ad verba, quo modo di-
cimus quod 'ambulat' praedicatur de homine, sic dicendo 'homo am-
bulat', similiter 'iste calceatur', 'iste armatur'. Extendebant etiam prae-
dicationem ad praedicationem adverbiorum et praepositionum cum
casualibus suis, sicut exercemus in talibus propositionibus 'iste est ho-
die', 'iste fuit heri', 'iste est in domo', 'iste est in civitate'. Et ita in quo-
libet praedicamento invenitur aliqua talium praedicationum. Non ta-
men oportet quod ibi sit semper praedicatio propria recti de recto. Et
ideo non omnis ordo superioris et inferioris est secundum praedicationem,
stricte accipiendo praedicationem, sed aliquis est in consequendo et in
praedicando, large accipiendo praedicationem.
Et quia intentio antiquorum mihi videtur rationabilior, ideo
ipsam prosequendo primo ostendam quod haec fuit eorum intentio.
Quod probari potest primo per Aristotelem enumerantem prae-
dicamenta, ubi sic exprimit ea: ''Eorum quae secundum nullam com-
plexionem dicuntur singulum aut significat substantiam aut qualitatem
aut quantitatem aut ad aliquid aut ubi aut quando aut situm esse aut ha-
bitum aut facere aut pati''. Et postea exemplificans dicit: ''Ubi, ut in
loco; quando autem, ut in tempore, ut heri; situm esse vero, ut sedet
aut iacet; habere, ut calceatus, armatus; facere vero, ut secare, urere;
pati, ut secari, uri''. Idem etiam patet in capitulo De facere et pati.
Item, Damascenus in Logica sua, cap. 32, dicit sic: ''Oportet
cognoscere quod decem sunt omnia praedicamenta, id est generalissima
genera sub quibus refertur omnis vox simpliciter dicta. Sunt autem
haec: substantia, ut lapis; quantum, ut duo, tria; ad aliquid, ut pater,
filius; quale, ut album, nigrum; ubi, ut in Tyro, in Damasco, hoc autem
loci ostensivum est; quando, ut heri, cras, hoc autem temporis est osten-
sivum; habere, ut vestimentum induere; situm esse, ut stare, sedere;
facere, ut urere; pati, ut uri''.
Et isti duo auctores, unus sanctus et alius philosophus, sufficiant
ad probandum quod per praedicamenta non intelligunt nisi quaedam
incomplexa continentia sub se diversas voces vel intentiones animae, de
quibus tamen non praedicantur praedicatione propria et in recto.
Ad cuius evidentiam sciendum est quod secundum intentionem
antiquorum exsistentia in praedicamentis non sunt nisi quaedam
incomplexa ex quibus affirmatio et negatio, scilicet propositiones affir-
mativae et negativae, natae sunt constitui. Propter quod dicit Aristo-
teles, ubi prius: ''Singula igitur eorum quae dicta sunt ipsa quidem
secundum se in nulla affirmatione dicuntur, horum autem ad se invicem
complexione affirmatio fit''.
Et similiter dicit Damascenus, sicut dictum est, quod sub
decem praedicamentis ''refertur omnis vox simpliciter dicta'', hoc est
omnis vox categorematica, quae non est affirmatio vel negatio. Et ita
constat esse de intentione eorum quod illa quae sunt in praedicamentis
sunt incomplexa ex quibus sunt propositiones natae componi. Et hoc
est verum tam de incomplexis mentalibus quam vocalibus; mentalia
tamen principaliora sunt, sicut dictum est prius.
Sumitur autem distinctio istorum praedicamentorum, sicut innuit
Commentator VII Metaphysicae , ex distinctione interrogativo-
rum de substantia sive de individuo substantiae. Unde secundum quod
ad diversas quaestiones factas de substantia per diversa incomplexa res-
pondetur, secundum hoc diversa in diversis praedicamentis collocantur.
Unde omnia incomplexa per quae convenienter respondetur ad quae-
stionem factam per 'quid est' de aliquo individuo substantiae sunt in
praedicamento substantiae, cuiusmodi sunt omnia talia 'homo', 'ani-
mal', 'lapis', 'corpus', 'terra', 'ignis', 'sol', 'luna' et huiusmodi. Illa autem
per quae convenienter respondetur ad quaestionem factam per 'quale'
de substantia sunt in genere qualitatis, cuiusmodi sunt talia 'album',
'calidum', 'sciens', 'quadratum', 'longum', 'latum', et sic de aliis. Illa
autem per quae respondetur ad quaestionem factam per 'quantum' de
substantia vel substantiis demonstratis continentur in genere quantitatis,
cuiusmodi sunt talia 'bicubitum', 'tricubitum' et huiusmodi. Illa autem
per quae respondetur ad quaestionem factam per 'cuius' vel per con-
simile, quia forte ibi deficit nobis unum interrogativum generale, sunt
in genere relationis. Illa autem per quae convenienter respondetur ad
quaestionem factam per 'ubi' sunt in genere ubi. Et quia ad quaestionem
factam per 'ubi' numquam convenienter respondetur nisi per adverbium
vel praepositionem cum suo casuali, sicut si quaeratur 'ubi est Sortes'
convenienter respondetur 'ibi vel hic, vel in Tyro vel in Damasco, vel in
mari vel in terra', ideo ista incomplexa, pro quanto non sunt affirmationes
vel negationes, dicuntur in genere ubi. Similiter ad quaestionem factam
de substantia demonstrata per 'quando' numquam respondetur nisi per
adverbia vel per praepositiones cum suis casualibus, sicut si quaeratur
'quando fuit Sortes' convenienter respondetur quod fuit heri vel in tali
die, ideo praecise talia sunt in genere quando. Similiter ad quaestionem
factam per hoc totum 'quid facit Sortes' convenienter respondetur per
verba, sicut quod calefacit vel ambulat, ideo talia sunt in genere actionis.
Et sic, proportionaliter, est de aliis, quamvis forte propter penuriam no-
minum aliquando interrogativa propria praedicamentis et generalia no-
bis deficiant.
Ex isto sequitur quod talia concreta 'album', 'nigrum', 'calidum',
'amarum' magis directe sunt in genere qualitatis quam eorum abstracta.
Propter quod Philosophius, in Praedicamentis, exemplificans de
illis quae sunt in praedicamento qualitatis dicit: '' Qualitas, ut album''.
Verumtamen accipiendo praedicamentum qualitatis pro aliquo quod
universaliter removetur a substantia, sic talia concreta non sunt in ge-
nere qualitatis sed praecise abstracta. Et sic intellexi aliquando, quando
dixi talia abstracta esse in genere per se et concreta per reductionem.
Sed in talibus magis est difficultas verbalis quam realis, ideo ad praesens
pertranseo.
Et sufficiat scire quod omne incoinplexum per quod responderi
potest ad aliquam quaestionem factam de substantia est in aliquo praedi-
camento, sive illud sit adverbium sive verbum sive nomen sive praepo-
sitio cum suo casuali. Alia autem incomplexa non sunt in aliquo praedi-
camento; propter quod coniunctiones et syncategoremata in nullo prae-
dicamento reponuntur. Per talia enim 'si' et', 'omnis', 'nullus' ad nul-
lam quaestionem de individuo substantiae respondetur. Si autem per
aliqua talia poterit aliquo modo responderi ad aliquam quaestionem cer-
tam, licet non ad omnem, illa possunt ad aliquod praedicamentum reduci.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)