Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars I
[CAP. 42. DE PRAEDICAMENTO SUBSTANTIAE]
Expeditis quibusdam generalibus circa praedicamenta, quamvis multa
alia possent dici, de singulis in speciali dicendum est, et primo de sub-
stantia.
Circa quam primo considerandum est quod substantia multipliciter
accipitur. Uno modo substantia dicitur quaecumque res distincta ab aliis,
sicut frequenter talia inveniuntur in auctoribusi'substantia albe-
dinis', 'substantia coloris', et sic de aliis. Aliter dicitur substantia magis
stricte omnis res quae non est accidens realiter inhaerens alteri.
Et sicsubstantia dicitur tam de materia quam de forma quam etiam de com-
posito ex utrisque. Aliter dicitur substantia strictissime de illo quod nec
est accidens alteri inhaerens nec est pars alicuius essentialis, quamvis
possit componere cum aliquo accidente. Et isto modo substantia ponitur
genus generalissimum.
Quod secundum Aristotelem in dividitur in substantias pri-
mas et secundas. sed non est intelligendum quod ista sit divisio alicuius
communis praedicabilis de suis dividentibus per se sive de pronominibus
demonstrantibus illa dividentia. Demonstrando enim quaincumque sub-
stantiam secundam haec est falsa 'haec est substantia'. Unde de haec est
vera 'nulla secunda substantia est substantia', quae patere potest ex prae-
cedentibus. Probatum est enim prius quod nullum universale est
substantia; omnis autem secunda substantia est quoddam universale, cum
sit genus vel species secundum Aristotelem; nulla igitur secunda
substantia est substantia.
Item, secundum doctrinam AristoteIis quidquid negatur
universaliter ab omnibus contentis immediate sub aliquo communi ne-
gatur universaliter ab illo communi; sed substantia secunda negatur ab
omnibus immediate contentis sub substantia; igitur negatur universaliter
a substantia. Est igitur haec vera 'nulla substantia est secunda substantia',
et per consequens nulla secunda substantia est substantia. Assumptum
patet, nam haec est vera 'nulla substantia corporea est secunda substantia'
et haec similiter 'nulla substantia incorporea est secunda substantia'.
Quod prima sit vera, et per consequens secunda, eadem ratione, patet
per eandem regulam, nam haec est vera 'nullum corpus animatum est
substantia secunda' et similiter ista 'nullum corpus inanimatum est sub-
stantia secunda'. Et quod prima istarum sit vera, et eadem ratione se-
cunda, probari potest per eandem regulam, nam haec est vera 'nullum
corpus animatum sensibile est substantia secunda' et haec similiter 'nul-
Ium corpus animatum insensibile est secunda substantia'. Et quod prima
istarum sit vera, et eadem ratione secunda, adhuc probari potest per
eandem regulam, nam haec est vera 'nullum corpus animatum sensibile
rationale est secunda substantia' et eadem ratione ista 'nullum corpus
animatum sensibile irrationale est secunda substantia'. Et quod prima
istarum sit vera patet, nam sua convertibilis est vera 'nullus homo est
secunda substantia', quae evidenter patet ex hoc quod quaelibet singu-
laris est vera. Relinquitur igitur, secundum doctrinam Aristote-
lis, quod haec est simpliciter vera 'nulla substantia est secunda substan-
tia', et ideo quacumque substantia secunda inferiori ad generalissimum
demonstrata, haec est simpliciter falsa 'haec est substantia'.
Et ideo dicendum est quod ista divisio non est nisi divisio unius
nominis communis in nomina minus communia, ut sit aequivalens isti
divisioni: nominum importantium seu significantium substantias extra
animam quaedam sunt nomina propria uni substantiae, et illa nomina
vocantur hic primae substantiae; quaedam autem nomina sunt com-
munia multis substantiis, et illa nomina vocantur secundae substantiae.
Quae nomina postea dividuntur, quia quaedam sunt genera et quaedam
sunt species, quae tamen omnia vere sutit qualitates. Et ita omnia illa
nomina communia quae vocantur secundae substantiae sunt in praedi
camento qualitatis, accipiendo 'esse in praedicamento' pro eo de cuius
pronomine demonstrante ipsum praedicatur 'qualitas'. Omnia tamen illa
sunt in praedicamento substantiae, accipiendo 'esse in praedicamento'
pro illo de quo significative sumpto praedicatur 'substantia'. Unde in
ista propositione 'homo est animal' vel 'homo est substantia', 'homo'
non supponit pro se sed pro suo significato. Si enim supponeret pro se
haec esset falsa 'homo est substantia' et haec vera 'homo est qualitas'.
Sicut si haec vox 'homo' supponat pro se haec est falsa 'homo est sub-
stantia' et haec vera 'homo est vox et qualitas'. Et ita secundae sub-
stantiae non sunt nisi quaedam nomina et qualitates praecise signifi-
cantes substantias, et propter hoc et non propter aliud dicuntur esse in
praedicamento substantiae.
Et quod illud sit consonum dictis auctorum patet, nam Philo-
sophus dicit in Praedicamentis quod '' Omnis substantia videtur hoc
aliquid significare. Et de primis substantiis indubitabile et verum est
quod hoc aliquid significant''. Ex quo patet quod Aristoteles
vult quod substantia prima significat hoc aliquid; sed substantia parti-
cularis exsistens extra aninam non significat hoc aliquid, sed ipsa signifi-
catur; igitur primam substantiam vocat hic Aristoteles nomen
substantiae particularis exsistentis extra animam. Et eadem ratione, et
multo fortius, debet vocare secundas substantias ipsamet nomina.
Item, Boethius vult in diversis locis super Praedicamenta
quod Philosophus in libro illo tractat de vocibus, et ita per
consequens vocat primas substantias et secundas ipsas voces.
Similiter, Aristoteles dicit substantias primas et secundas
esse in praedicamento substantiae, et ibidem ponit illa quae sunt in
praedicamento substantiae esse incomplexa ex quibus componuntur
propositiones. Propositiones autem non componuntur ex substantiis
extra animam exsistentibus. Igitur etc.
Item, Damascenus ponit voces collocari sub praedicamento
substantiae. Non est igitur dissonum dictis antiquorum dicere
quod Aristoteles vocat substantias secundas nomina communia
substantiarum.
Nec istis obstat illud quod dicit Aristoteles quod species
sunt magis substantiae quam genera, quia per tales propositiones non
plus intendit nisi quod convenientius respondetur ad quaestionem fac-
tam per 'quid est' de substantia demonstrata per speciem quam per ge-
nus. Et ideo talis propositio 'species est magis substantia quam genus'
falsa est de virtute sermonis, sed vera est secundum mentem quam
habuit de ea Philosophus.
Breviter igitur dicendum est quod talis divisio est divisio in nomina,
quorum aliqua sunt propria, aliqua communia. Nomina propria di-
cuntur substantiae primae, nomina communia dicuntur substantiae se-
cundae.
Verumtamen sciendum est quod Philosophus in Praedica-
mentis aequivoce utitur termino 'primae substantiae'. Nam aliquando
utitur illo pro ipsis nominibus substantiarum exsistentium extra animam,
sicut ibi : ''Primae substantiae significant hoc aliquid''; aliquando pro
ipsis substantiis exsistentibus extra animam, sicut ibi : ''Substantia est
quae proprie et principaliter'' etc. Propter quod quando Philoso-
phus dicit quod ''omnia alia aut de subiectis principalibus dicuntur
substantiis aut in subiectis eisdem sunt'', vocat ibi subiecta non quidem
subsistentia realiter aliis sed subiecta propositionum. Unde sicut dicit
Damascenus in Logica sua, cap. 8, subiectum dupliciter accipitur,
scilicet secundum exsistentiam, et sic substantia singularis exsistens extra
animam est subiectum accidentium; vel ad praedicationem, et sic parti-
culare est subiectum ad universalius. Et isto secundo modo accipit Phi-
losophus subiecta quando dicit secundas substantias dici de subiecto.
Et ita substantiae primae non sunt subiecta realiter subsistentia substan-
tiis secundis, sed sunt subiecta per praedicationem. Ex quo patet quod
Philosophus quandoque vocat substantias primas nomina et signa
substantiarum exsistentium extra animam, nam dicit secundas substantias
dici de substantiis primis tamquam de subiectis; quod non potest esse
nisi per praedicationem. Igitur substantia prima in praedicatione est
subiectum et secunda substantia est praedicatum; sed nulla propositio
componitur ex substantiis extra animam; igitur illa prima substantia
quae est subiectum propositionis respectu secundae substantiae non est
substantia exsistens extra animam.
Propter quod quando dicit Aristoteles quod destructis
primis substantiis impossibile est aliquid aliorum remanere, non intelligit
de destructione reali et consistentia reali, sed intelligit de destructione per
propositionem negativam, sub isto sensu: quando esse exsistere non
praedicatur de aliquo contento sub aliquo communi tunc esse exsistere
vere negatur ab illo communi et a proprietatibus et accidentibus propriis
illi communi. Nihil aliud intendens nisi quod tales consequentiae bonae
sunt: iste homo non est, ille homo non est, et sic de singulis; igitur nul-
lus homo est; igitur nullum risibile est; igitur nullum grammaticum est;
igitur nulla grammatica est; igitur nulla logica est. Si enim intelligeret
de destructione reali falsum diceret. Quamvis enim nullus lapis esset, hoc
genus 'lapis' posset remanere; adhuc enim posset aliquis formare istam
propositionem 'nullus homo est lapis' et istam 'nullus lapis est asinus';
quod non posset facere nisi partes propositionis essent, et per consequens
hoc genus 'lapis' esset. Tunc tamen de nullo vere affirmative praedicare-
tur in propositione mere de inesse et mere de praesenti.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)